Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

116 - de Struthocamelo

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE STRUTHOCAMELO.

A.

STRUTHOCAMELUS nomen Graecum est, quod etiam Latini receperunt, Plinius et alii: etsi quidam struthiocamelum sex syllabis scribant, quod non probo. Recentiores Latini struthionem dicunt, ut Hieronymus et eo posteriores: (apud Iul. Capitolinum struthiones Mauros legimus: sexcentorum struthionum apud Lampridium) quos etiam docti quidam imitantur, Gaza et alii. Et quoniam Graeci [GR] vel [GR], hanc avem vocant, plerunque foeminino, Gaza et alii. Et quoniam Graeci [GR] vel [GR], hanc avem vocant, plerunque foeminino genere (Aristoteles tamen [GR], masc. gen. Gaza struthionem Africam dixit, et alibi struthionem Libycum.) recentiorum quoque nonnulli foem. gen. struthionem magnam

vel Libycam dicunt. Non desunt etiam ex recentioribus qui struthium efferant, ut Valla in Translatione Herodoti lib. 4. ut et apud Philostratum in vita Apollonii [GR]. Gaza ex Theophrasto de hist. plant. 4. 4. struthum inquit generari in parte Africae qua non pluit, ubi etiam Graece [GR] simpliciter legimus [GR]. Struthionem magnam Sextus Pompeius et Ausonius passerem marinum appellant, Gillius. passer marinus quem vocat vulgus struthiocamelum, Festus. Sipontinus stritomellum legit, et avis genus esse dicit, quod non probo. Est et passer marinus inter pisces Plinio. Persa apud Plautum curriculo volare iussus, respondet: Istuc marinus passer per circum (facere) solet. quod ego de struthocamelo acceperim, non de pisce. [GR] Aristophani in Avibus nominatur. Struthocameli nomen veteribus inusitatum est, qui has aves [GR] appellant, Galenus lib. 3. de alimentis, cap. 19. aelianus quoque passim [GR] vocare solet. [GR], id est Libyca avis, eadem struthocamelo, ut in hoc carmine: [GR], Varinus. Afra avis, struthio, Acron in Horatium. Graece hodie vulgo [GR] dicitur.

Azida iuxta physiologum, avis eadem est quae struthio, Obscurus. Asida a quibusdam Graece vocatur, ab aliis cameleon, Albertus. sed pro cameleon, scribendum struthocamelus. Asida vero Hebraicum nomen (non Graecum) esse videtur, non tamen asida sed chasida ab Hebraeis profertur, (vide in Ciconia A.) et nominatur Iob. 39. una cum neelasa ave, quam Kimhi pavonem, Chaldaeus gallum sylvestrem interpretatur. R. Abraham putat esse [HE], struza, id est struthionem. [HE], bath iaana, David Kimhi ponit in themate ain, [HE], et exponit aves degentes in solitudine, quae vocem lugubrem emittant. Idem ait bath, [HE], minorem esse: ieanim, [HE], maiores. Esaiae 13. Septuaginta sirenes transferunt. Hieronymus struthiones. Animal esse aiunt semper solitudinis appetens: quod cum pennas habere videatur, tamen de terra altius non elevetur, et hoc struthioni convenit,ut et Scripturae loci omnes, in quibus huius animantis fit mentio. Deuteronomii 14. (et Levitici 11.) Chaldaeus interpres habet [HE], bath naamitha. Arabs [HE], neamah. Persa praetermisit, nimirum eandem vocem positurus, ut per versum totum fecit. Septuaginta interpretes [GR], Hieronymus struthio. Struthio avis est deserti, Hebraice iaenah, ab ululatu sic dicta. ianah enim ululare est aliquando Hebraei: unde est quod quidam ululam interpretantur. Dicitur bath iaenah, id est filia struthionis, eo quod homines foemella fere vesci solent, et cum adhuc parva est, teste R. David Kimhi in libro Michlol, P. Fagius. Iaanah Iob. 39. secundum Abraham est struthio. vide in Noctua A. Iob inquit se factum esse fratrem sirenum, et socium [GR] autem dicit quos nos struthocamelos vocamus, Suidas in Sirenibus. Sirenes ethnici ([GR]) interpretantur mulieres quasdam musicas, ([GR],) Aquila vero struthocamelum, Hesych. Habitabuntque ibi filiae struthionis, (iaanah,) Esaiae 13. interprete Munstero. Esaiae etiam cap. 34. iaanah. Sunt qui ranan quoque Hebraicam vocem, struthionem transferant. vide in Gallo sylvestri. Thalim, id est struthio mas, Sylvaticus. Vetus glossographus Avicennae legit Thaliz. codices nostri Avicennae 2. 719. Thalium habent. Thalium (inquit) explicavimus in capite de struthione. Vox forte Persica fuerit. Naam, id est struthio avis, Sylvaticus. Codex noster Avicennae 2. 523. habet naham: Bellunensis legit Nham: et est (inquit) avis struthius. alia lectio, nacham, quae est avis magna palustris. Graecum nomen ut Latina, sic linguae aliae plaeraque servant, utpote avis peregrinae. Italice nominatur struzzo, vel sturzo apud Scoppam. Hispanice avestruz. Lusitanice ema di gei. ema enim simpliciter gruem eis designat. Gallice autruche vel austruche. Germanice [GO]. Anglice oistris vel ostrige. Illyrice pstros. Polonice strus.

B.

Apud Afros pastorales ad orientem reperiuntur struthii subterranei, ([GR],) Herodotus lib. 4. interprete Valla. Parte Africae qua nunquam pluit struthum gigni aiunt, Theophrastus de hist. plant. 4. 4. Struthiocamelos Africos et Aethiopicos Plinius nominat. Struthi magni in Arabia non pauci sunt, Xenophon lib. 1. Anabas. Diodorus Siculus etiam in Arabia has alites gigni scribit. Apollonius dextra Gangen, sinistra vero Hyspasin fluvios habens ad mare descendit: in quo itinere struthiones multi ei occurrerunt, Philostratus lib. 3. de vita Apoll. Provincia Abasiae struthiones grandes habet, asinis haud minores, Paulus Venetus 3. 45. In nostras terras raro advehuntur, Venetias aliquando et Antverpiam.

Struthio Africus eodem modo (ut vespertilio) partim avem, partem quadrupedem refert: quippe ut non quadrupes pennas habeat: ut non avis, sublimis non volet, nec pennas ad volandum commodas gerit, sed pilis similes, ([GR]) item quasi quadrupes sit, pilos habet palpebrae superioris: et glaber capite et parte colli superiore est, itaque cilia habet pilosiora. sed quasi avis sit, infra pennis integitur. Bipes etiam tanquam avis, bisulcus tanquam quadrupes est. non enim digitos habet, sed ungulam bipartitam: quarum rerum causa, quod magnitudine non avis, sed quadrupedis est. Magnitudinem enim avium minimam esse, prope dixerim, necesse est. corporis enim molem sublimem moveri nequaquam facile est, aristot. in fine lib. 4. de partib. anim. Avium grandissimi sunt et pene bestiarum generis struthiocameli Africi vel Aethiopici. altitudinem equitis insidentis equo excedunt, celeritate vincunt: ad hoc demum datis pennis ut currentem adiuvent. Ungulae iis cervinis similes, (instar ungularum arietis, Obscurus,) comprehendendis lapidibus utiles,

quos in fuga contra sequentes ingerunt pedibus, Plinius. Struthiocamelus alium sola, ut homo, utrinque palpebras habet, Idem. Tetraonum genus alterum, vulturum magnitudine excedit: nec ulla avis, excepto struthiocamelo, maius corpore implet pondus, Idem.

Haec tria ex minimis evadunt maxima animalia: ex aquatilibus, crocodilus: ex volucribus, magna struthio; ex quadrupedibus, elephantus. [GR], etc. Oppianus. hoc est, Magnitudo ei eximia. dorsum tam latum, ut puerum lactentem sustinere possit, (vel, ut quidam Italice scripsit etiam hominem adultum insidentem,) Crura alta, similia cruribus camelorum, crebris corticibus ceu squammis intecta, usque ad geminos duros poplites. In altum porrigit, caput quidem exiguum, cervicem vero magnam et proceram. Collum (inquit Gillius) longum et cyanei coloris est, oculi magni, rostrum breve acutumque: molles plumae, ungula fissa. Arabia fert animalia quaedam naturae duplicis, ut struthiocamelos, qui e struthione camelisque constant, magnitudine ad cameli nascentis modum. capite sunt pilis minutis, oculis crassioribus nigrisque. non dissimili forma et colore camelis. collo oblongo. rostro brevi atque acuto, elati, mollibus pennis, duobus cruribus, ungulis bifidis, ut terrestre simul volatileque animal videatur, Diodorus Siculus lib. 3. de fabulosis antiquorum gestis. Struthocamelus avis quidem est, sed pedes et collum asini habet, Suidas in Sirenes, nescio quam recte, quod ad pedes quidem asinus solipes, struthocamelus bifulcus est. Struthiocamelus prae caeteris avibus pennas alarum undiquaque aequales habet, Orus in Hierog.

Struthiocamelus a terra non discedit unquam, ut avem dicere non possit, nisi ad formam respicias. Nomen, ut reor, sumpsit, quod colli et crurium longitudine camelum imitetur. est enim homine ipso paulo procerioris staturae. Struthio autem passerculus dicitur Graece, ([GR],) quasi per ironiam nomine composito, velut si quis pygmaeum gigantem diceret simul, vel homunculum giganteum. E passeris genere est struthiocamelus, sed cameli magnitudine: collum, rostrum, oculi, caput, anseri, sed pro magnitudine propria respondent. alae et cauda pennis versicoloribus, coeruleis,candidis, rubris, nigris, viridibus: nec ulli avium in pennis tanta iucunditas aut pulchritudo, ob id galeas milites non aliis ornant. Corpus igitur raris plumis, rarioribus crura teguntur, adeo ut humana crura non avis videantur . nam magnitudine rotunditateque, ac quod in angustum, nec admodum, sed sensim iuxta genu finiantur, humanum femur, quodque plumis careant, candida carne, imitantur. Pedes bifidis ut bobus, cum ungulis, crus ut anseri, sed pro magnitudine, Cardanus lib. 10. operis de subtilitate. Alibi etiam pilos hanc avem habere scribit in superiore palpebra. Alitum sola utrinque genas habet et palpebras, Perottus. Et rursus, Praeter hominem et struthiocamelum nulli animali sunt palpebrae, nisi quibus et in reliquo corpore pili.

Struthio ingens est corpore, rara in plumis, Author de nat. rerum. Struthio alta est a pedibus ad dorsum circiter quinque vel sex pedes. collum habet longissimum, caput anserinum, et rostrum respectu sui corporis valde parvum, iuvenis (primo anno) cinerea est, et tota bene pennata, sed pennis mollibus invalidis. secundo anno et deinceps paulatim in coxis, collo et capite pennas prorsus amittit (naturaliter calvet, Plinius) denudato corpore, sed duritie pellis contra frigus munitur. Pennae dorsi nigerrimae et instar lanae redduntur. coxas habet praegrandes, crura carnosa pelle alba, et digitos in pede sicut camelus. item spicula quaedam in cubitis interioribus alarum, quibus ferit eos quibus insilit, Albertus. Ossiculum parvum sub alis habet, quo se in latere purgat (pungit) et agitat, quum provocatur ad iram, Author de nat rerum. In extremis alis, ut audio, ossei quidam mucrones extant, quibus ceu calcaribus inter currendum se incitat, infligendo eos coxis ubi deplumis est, ut in plerisque aliis partibus corporis. Caput ei exiguum, cerebrum fere nullum. Corpus habet fere ad magnitudinem asini staturae mediocris. in pectore magnum os et latum, ad protectionem tanti corporis, Author de nat. rerum. Scriptor quidam Italicus hanc alitem equi grandis altitudinem aequare tradit. Bestia quaedam magis quam avis, licet pennata, brevi capite, protracta cervice, caetera altegradia, Tertullianus. Multae huius avis partes anserinis conferuntur, nisi quod magnitudine excedunt: ut collum, rostrum, oculi, caput, crus: nulla alteri alicui avium, sed quaedam quadrupedum partibus, praecipue cameli. quare chenocamelum (ut chenalopeca) potius quam struthocamelum curiosus aliquis dixerit. Quidam pictura nostra inspecta, rostrum aiebat latius debuisse exprimi, anserinum fere: et pedes magis bifulcos ut vituli, eosdemque breviores et latiores. Iudicent testes oculati. mihi enim hanc avem nondum videre contigit.

C.

Vocem eius nunquam audivi, Cardanus. In struthionis ventre inciso, expurgatis sordibus, lapides inveniuntur. quos haec posteaquam devoravit, in omaso prope reticulum diu asservatos concoquit, Aelianus. Ferrum devoratum concoquit. quia calidissimae naturae est, Author de nat. rerum. Ferrum concoquere aiunt: quod absurdum penitus. Leo enim qui longe quam struthiocamelus calidior est, ferrum concoquere non potest: Aphrodiseus in praefatione sua in primum librum problematum, ex quo etiam Caelius Rhodig. repetiit. Struthocamelum ferunt ferrum edere

et concoquere, quod ego non sum expertus. nam ferrum a me pluribus huius generis avibus obiectum est, quod illae devorare noluerunt: ossa tamen magna in breves partes truncata, et lapides, avide comederunt, Albertus. Caput huic aliti exiguum, cerebrum fere nullum. hinc absque delectu quicquid tetigerit vorat, lintea, ferrum, lapides. Verum haec inconcocta et integra in eius ventriculo manent: et si nimia fuerint, tandem animal ad mortem vel ad tabem deducunt, ut in dissectis apparuit. Non bene volat propter corporis molem, Obscurus quidam Aristotelem citans. Struthiocameli Africi vel Aethiopici altitudinem equitis insidentis equo excedunt, celeritate vincunt: ad hoc demum datis pennis, ut currentem adiuvent: caetero non sunt volucres, nec a terra tolluntur, Plinius. Propter gravitatem neque altius extolli, neque volare potest, sed velociter terra graditur, Diodorus Siculus. Non volat, sed alis erectis currit ut equus, adeo celeriter, Cardanus. Lente incedit, Idem: nimirum cum non libet festinare, nec est quod urgeat. Avis est densa pennis, (multis pennis, Oppianus,) sed in altum volare non potest: currit tamen celerrime, et utrinque in alas ingruens ventus, tanquam vela eas extendit et sinuat, Aelianus. Adeo velox est, ut vel cum alite volante contendere possit, Oppianus. Pedibus pugnat quibus hominem quoque prosternit, Grapaldus. vide in E. Ferunt eam oculo altero coelum intueri, altero terram, Obscurus. Non coeunt struthiocameli ut aves, sed aversi ut cameli Bactrianae, Oppianus. Multum coeunt et multum excrementi habent, sicut gallina et perdix, Obscurus quidam tanquam ex Aristotele citans. Pedibus nidum ex sabulo architectans, in solo humilem nidum fingit, et construit, cuius medium concavum efficit: labra ambientia alte exaggerat, ac tanquam muro circummunit, ut munitio eminens pluviam in nidum influere, et pullos etiamnum teneros alluere prohibeat. Amplius octoginta ova ex sese parit: non tamen uno eodemque tempore ex ovis pullos excludit, sed ex partim iam in lucem proferuntur, partim intra ova informantur et conglutinantur, partim etiam foventur, Aelianus. Et rursus, Etsi permulta ova parit, non tamen omnia ad frugem perducit. sed foecunda ab infoecundis secernit, tantumque frugiferis incubat, simul et ex iis pullos excludit, et sterilitate affecta, eis ipsis aeditis pullis alimenta praebet. Plurima aedit ova struthio Africa, post ipsam atricapilla, Aristot. Et alibi, Multiparae sunt quaedam quae saepe pariunt sed non multa, ut gallinae, perdices, struthio Libycus. Plurima pariunt struthiocameli, gallinae, etc. Plinius. Ovum parit maximum, durissima et quasi lapidea crusta munitum, Oppianus. Ova eius tanta sunt, ut ex transverso secta, vasa potoria fiant. vide in E. Propter duritiem et spissitudinem testae non facile franguntur, Albertus. Caput infantis magnitudine referunt, rotunda, cum senescunt ebur effingunt, Cardanus. Struthio solo visu ita fovet ova sua in arena recondita, ut ex eis pulli egrediantur in lucem, Obscurus et Caelius Rhod. Variorum 20. 5. Ova mense Iulio parit, et in sabulo abscondit, quae calore Solis excuduntur, ut alia multa ova animalium: et ideo ad ea non revertitur, quod nudo corpore ea fovere non possit: et (subinde) respicit ad locum in quo condita sunt, unde falso aliqui crediderunt quod visu ea foveat. Albertus de animalibus lib. 23. Et rursus lib. 6. Struthionis (inquit) ova sub arena calore Solis vivificantur et exeunt. et ideo proverbium est (vulgo fertur) quod ducatur (afficiatur) ad ova tanquam non sua. Exeuntes enim pullos non pascit, qui nati per se statim comedunt. Inutiliter quidem incubaret mater, neque calore profutura fere deplumis, et pondere suo gravatura. Iam quod ea visu fovere perhibetur, falsum est. nullum enim animal hoc facit. et forte raro ea intuetur propter custodiam: unde vulgus imperitum videndo eam sua ova fovere putat. Non oculis fovet ova, verum observat. calore enim Solis pulli educuntur, Cardanus. Struthiocameli naturaliter calvent, Plinius.

D.

Struthio foetus suos tanto amore prosequitur, ut peracutas etiam ferreas cuspides circa nidum suum a venatoribus defixas, negligat, atque ita transfixa morte afficiatur, ut referetur in E. Fertur de natura huius avis quod matres semper volent, ac pullos suos reliquant, qui ob inopiam cibi flent atque ululant. ad quod saepe alludit Scriptura, ut Micheae 1. Faciam planctum sicut dracones, et luctum sicut filiae iaenah, id est ululae sive struthionis. item Threnorum 4. Filia populi mei crudelis caieenim, id est sicut ululae vel struthiones, P. Fagius. Struthio relinquit ova sua, Iob. 39. Illa quam vidi mitis erat, reliquarum mores ignoro, Cardanus. Mira huius avis stoliditas in tanta reliqui corpori altitudine, cum colla frutice occultaverit, latere sese existimantis, Plinius. Idem aliqui de perdice ferunt, et inter quadrupedes de bubalo veterum seu bubalide, inter pisces de sciaena. Quum effugere venatores non potest, inter arbusta saepius aut umbrosa loca caput abscondit, non naturae desidia, ne videatur aut conspiciatur ab aliis ut quidam putant, sed quia corporis pars caeteris debilior umbram sibi pro tutela parat, Diodorus Siculus. Struthio equum naturaliter odit, et miro modo persequitur. equus etiam illam in tantum odit ac retinet (timet,) ut eam intueri non sustineat, Author de nat. rerum.

E.

Struthum Arabicum nemo capere potuit: et equites qui persequebantur mox desistebant. aufugiens enim procul abducebat, pedibus scilicet ad cursum, et alis simul erectis instar veli utens, Xenophon Anabas. 1. Capitur non ut caeterae aves visco aut calamis: sed equis, canibus et retibus, Oppianus. In cursu deficiens lassitudine comprehenditur ab equitibus, etenim in orbem currit.

verum equites ei orbem praecidentes, currendo defessam assequuntur, Aelianus interprete Gillio. Graece sic dicitur. [GR]. Quae verba hoc sonare videntur: Currit enim in orbem, sed patentiorem et extrinsecum: equites vero persequentes interius et breviore via ([GR] forte) circumeunt, donec defessam demum comprehendant. Hanc aiunt cum delitescendum habet, caput solum plane totum in condensum abscondere, reliquam se in aperto relinquere: ita dum in capite secura est, nuda qua maior est capitur tota cum capite, Tertullianus. vide supra in D. Quod si quis eam insectetur, propter corporis gravitatem volando effugere nequit, sed duntaxat explicatis alis, gressu ipso effugere aggredint: sin propior facta est, ut capiatur, obvios lapides sic pedibus retro ad hosteis versus tanquam funda iaculatur, Aelian. et Diod. Sic. Ungulae iis cervinis similes, quibus dimicant, bisulcae, comprehendendis lapidibus utiles, quos in fuga contra sequentes ingerunt pedibus, Plin. Pedibus pugnat, hominem quoque prosternit, Grapaldus. Elephanti cum venatores invadunt, aures patulas intendunt et pandunt, more magnarum struthionum, quae vel dum fugiunt, vel dum invadunt, explicatis alis feruntur, Aelianus. Capitur struthio (inquit idem) ad hunc quoque modum: Cum ipsam sic incubantem (ut in C. relatum est) vir eius venationis bene peritus animadverterit, peracutas ex ferro cuspides spiculorum more rectas circum nidum defigit, et alicubi prope in occulto latens, ex insidiis rei eventum acerrime expectat. Struthio vero quoniam amore, quem erga foetus suos acerrimum habet, flagrans sitienter cum eis versari cupiat, ex inquisitione pastus revertitur, ac nimirum priusquam in nidum introeat, huc illuc versans oculos, circumspectat, quod metuat ne quis sese speculetur. Deinde ardentissimo pullorum studio victa, etsi ferrum splendescit, ita tamen alis passis (tanquam velis contento fune explicatis) intra nidum mirabiliter ingreditur. nam cuspidato ferro transfixa, acerba morte afficitur. Venator vero repentinus eo accedit, et simul cum matre pullos capit.

Supra Elephantofagos in Arabis sunt Struthofagi, gens non admodum magna: apud quos aves dicuntur esse, cervorum magnitudine, quae volare non possunt, sed celeriter currunt quemadmodum struthiocameli. Nonnulli eas arcu venantur, nonnulli pellibus struthorum tecti. nam dextram manu pelle colli operiunt, atque eam sic movent, quemadmodum animalia collum. sinistra vero semen spargunt e suspensa pera eductum, eo avem allicientes, in convalles detrudunt, ubi viri animal circumsistentes obtruncant. Atque hi huiusmodi avium pelles induunt et substernunt, Strabo lib. 16. Mihi quidem aves istae cervinae non alia quam struthocameli videntur, quum in tota descriptione conveniant omnia, nihil adversetur: et ipsi scilicet struthophagi dicti sunt, quod struthis sine struthionibus quas capiunt, non aliis quibusdam avibus vescantur. adde allici eas a venatore struthionis pelle induto, convenit autem aves easdem ab iisdem allici. Ea etiam quae de hisce avibus cervinis Diodorus Siculus scribit, cum struthocamelis per omnia congruunt. Sic autem ille lib. 4. de fabulosis antiquorum gestis Pogio Florentino interprete. Populi (inquit) qui partes Aethiopiae supra Aegyptum ad hesperum pertinentes habitant, Aethiopes simi: ad meridiem spectantes Struthophagi cognominantur. Est apud eos avium species natura terrestribus animantibus mixta, unde et aves cervinae nominatae sunt. Hae magnitudine sunt magni cervi, collo oblongo, rotundis lateribus atque alatis, capite tenui oblongoque, cruribus ac iuncturis firmissimis, fixo pede. Alte volare propter gravitatem nequeunt: verum ocyssime summis pedibus terram tangentes, praesertim quum flans ventus alas veluti navem extensis velis impellit, currunt. Venatores feriunt lapidibus, ferme lateris magnitudine, pede iactis. Cessante vento, alarum praesidio destitutae, cursuque victae, prehenduntur. Harum quum magna sit multitudo, variis artibus plurimas barbari facileque capiunt: et carnes quidem edunt, pellibus vero pro vestibus utuntur ac lectis. Ab iis vero simos Aethiopes dicunt, saepius venatione lacessitae, rostris se tuentur: quae quum magna sint et ad incidendum apta, magno sunt incolis usui, quum haud parva habeatur horum animantium copia, Haec ille.

Arabes struthocamelorum ([GR]) pellibus loco thoracum et scutorum muniebantur, Pollux. Aethiopes captos a se struthiones excoriant, et carnem in cibo absumunt, pelles vero cum plumis suis reservant ut mercatoribus vendant, qui eas in magna copia Alexandriam venales advehunt: inde per alia loca distribuuntur. Nam Turcae etiam pileos suos vel galeas his pennis ornant, Bellonius in Singularibus. Cristas galearum ex olorinis pennis colligere moris fuit apud antiquos, quom hodie ex struthiocamelo plurimum petantur, Nic. Erythraeus. Componebantur olim etiam ex equinis setis hae cristae, unde galea hippuris cognominata Graecis. In Gallia audio esse artifices qui non alia quam huius alitis pennas adornandi arte victitent. Praemia, ex struthiocamelis conos bellicos et galeas adornantes pennae, Plinius. Ova propter amplitudinem pro quibusdam habentur vasis, Plin. Ex transverso secta vasa fiunt potoria, Author de nat. rerum. Caput infantis magnitudine referunt, rotunda, cum senescunt ebur effingunt. Suspendi solent in templis. diu enim manent, quod durissima sint, humoreque exempto quasi ossea redduntur, Cardanus. Urina struthionis atramenti lituras abluit, Hermolaus; tanquam ulla sit avis urina praeterquam vespertilionis.

F.

Struthio tanquam avis immunda cibo interdicitur Levit. 11. et Deuter. 14. Bath iaenah, id est filia struthionis Hebraice dicitur, eo quod homines foemella fere vesci solent, et cum adhuc parva

est, teste R. David Kimhi in libro Michlol, P. Fagius. Struthophagi Arabiae populi sunt, vide infra in H. a. Aethiopes captis a se struthionibus vescuntur, Bellonius.

In struthione elixo: Piper, mentham, cuminum assum, apii semen, dactylos vel caryotas: mel, acetum, passum, liquamen et oleum modice: et in cacabo facies ut bulliat, amylo obligas, et sic partes struthionis in lance perfundis, et desuper piper aspergis. Si autem condituram coquere volueris, alicam addis, Apicius 6. 1. Aliter in struthione elixo: Piper, ligusticum, thymum aut saturciam, mel sinape, acetum, liquamen et oleum, Idem.

Tetracis magnae carom agnorum struthionum carni (quam et ipsam saepe gustavimus) non dissimilis est, Athenaeus. Sunt qui velint pavonis carnem crassi et modici alimenti, ac difficilis concoctionis esse, malancholiamque augere. eiusdemque naturae struthii caro habetur, quem Africa peculiariter nutrit, Platina. Caro struthionis omnium crassissima iudicatur, eam ob causam vitanda, Rasis. Ex grandibus Struthis membra omnia dura, excrementosa et concoctu difficilia sunt, Galenus de cibis boni et mali succi, et lib. 3. de aliment. facult. Alae eorum non sunt deteriores caeterarum avium alis, Idem. Carnem nham quidam medici magnifice laudaverunt: quam scribunt esse calidam, pinguem, appetitum excitare, confirmare corpus, et laudabilem esse quando concoquitur. sed est mali saporis et (Vetus translatio, est debilis et vacua) crassa, et (non facile) concoquitur. coitum promovet, Avicenna 2. 523. Heliogabalus struthiones et camelos exhibuit in coenis aliquoties, dicens praeceptum Iudaeis ut ederent, Lampridius. Et rursus de eodem, Sexcentorum struthionum capita una coena multis exhibuit ad edenda cerebella. Ova struthionum in Arabia se non insuaviter comedisse Aloysius Cadamustus scribit. Ova struthiocameli comedens, gustum quendam sapidum habere inveni, Brasavolus. Gallinarum et phasianorum ova praestantiora sunt, deteriora vero anserum et struthocamelorum, Galenus 3. de alim. Inter ova sicciora sunt ova anseris et struthii, Avicenna. Ova struthionum crassa sunt et difficilia concoctu: qui eis vesci voluerit, vitellis tantum utatur, Tacuinus.

G.

In struthionis ventre inciso lapides inveniuntur, quos haec devoratos tandem concoquit. ii sane ad efficiendam oculorum medicinam salutares sunt, Aelianus. Graece legitur, [GR]. ubi [GR] coniunctio similitudinem aliquam cum praecedentibus insinuat, et rei ipsius natura [GR] potius quam [GR] legendum dictat: ut lapides in ventriculo animalis omnia concoquentis in homine etiam concoquendi vim promoveant et confirment: (Haec scripseram cum Kiranidem quoque lapidem e ventriculo struthionis collo suspensum bonam facere concoctionem scribere legi.) Qua ratione etiam echinus sive interior membran membrana gallinarum in cibo sumpta, tanquam illi etiam concoquendi lapillos insit: et exteriores pelles animalium quorundam voracium foris applicatae, cum suis plumis aut pilis, mergi, cygni, lupi, bonam facere concoctionem existimantur. quod si faciunt, calori forsan per illas aucto adscribendum fuerit, non occultae cuipiam proprietati. poterat autem similiter aliis quoque calidis aut calfacientibus impositis augeri. Struthocameli ventriculus falso laudatur ceu medicamentum quod iuvat coctionem, Galenus 3. de alim. facultatibus. Struthiocamelis mira natura coquendi quae sine delectu devoravit, ut ferrum, et ossa vervecum integra. unde et pelles eorum cum plumis mollioribus concinnatas stomachicis applicant, Sylvius. Struthiocameli ventriculus, et aliarum avium similiter, cochleariorum duum mensura ex vino potus febri absente, praesente vero ex aqua, ventris profluvio medetur, Galenus Euporiston 2. 46. Cortex interior ventris struthionis confert stomachicis et calculum dissolvit, R. Moses. eadem vis echino seu interiori membranae ventriculi gallinarum attribuitur. Struthionis adeps et nervi auxilium et salutem nervis hominum asserunt, Aelianus. Cum auctio regia per Catonem Uticensem fieret, sevum stuthiocamelinum sestertiis LXXX. vaeniit, efficacioris ad omnia usus quam est adeps anserinus, Plinius. Nicolaus Myrepsus adipem struthiocameli miscet acopo ex vulpe in oleo decocta, item unguento 12. ad arthriticos. Eundem Paulus Aegineta iniicit in emplastrum diacinnabareos ad tofos aliosque tumores induratos. Urina puerorum impubium Salpe illinit Sole usta, cum ovi albumine, efficacius struthiocameli, binis horis, Plinius. Struthocameli ova podagricis inuncta prosunt, Kiranides.

H.

a. Struthius avis est grandi corpore et gravi, foemina vocatur struthio, Textor Ravisius: sed absque authoritate. Vasta ales pro struthocamelo, Claudianus in Eutropium lib. 1. Afra avis pro struthione, vide infra in h. Aves cervinas dictas, easdem struthocamelis esse, in E. docuimus supra. [GR] dicebantur etiam [GR], et [GR] separatim, ut [GR], Eustathius (ex Athenaeo.) [GR], Heraclides. [GR], Hesychius. [GR], Idem et Varinus. sed locus videtur mutilus, et legendum, [GR], ut Aelius Dionysius habet citante Eustathio. [GR], Oppianus lib. 4. de piscat. [GR], Idem Vespertilionem in gripho avem non avem vocant, videtur autem struthio quoque avis non avis posse appellari, cum licet avis non volet, et multis partibus ad quadrupedes accedat.

Epitheta. [GR], Oppianus. Quod si Graece [GR] per excellentiam pro struthocamelo

accipias, epitheta fuerint, [GR].

Sevum struthiocamelinum Plinius dixit. Nostri hanc avem vocant [GO]. et quoniam pennis eis pilei et galeae ornantur, deducitur inde nomen [GO] pro quavis crista, et verbum [GO], pro ea quos est superbe se erigere.

Icones. In libro Notitiarum Orientis et Occidentis, qui insignia diversarum Romani imperii provinciarum continet, animalia quaedam pinguntur inter Arabiae insignia, serpentes, struthio, et aquila aut phoenix. Aegyptiorum sapientes cum eum qui ius aequaliter omnibus impertiatur significare volunt, struthiocameli pennam pingunt. hoc enim animal praeter caetera pennas alarum undiquaque aequales habet, Orus in Hieroglyph. Est in Helicone Arsinoae imago, quam frater eius Ptolemaeus duxit. Arsinoen gestat struthio ([GR]) aenea, de genere magnarum illarum avium quae propter magnitudinem et gravitatem volare non possunt, Pausanias in Boeoticis. Extat Gordiani sylva memorabilis, picta in domo rostrata Cn. Pompeii: in qua pictura etiam nunc continentur, struthiones Mauri miniati trecenti, onagri triginta, etc. Iulius Capitolinus.

Struthocamelus inter struthii herbae nomenclaturas legitur apud Dioscorid.

Albertus in opere de animalibus ex Avicenna nominat chychelinches aves ex ansere et struthione compositas, ubi chenalopeces, id est vulpanseres legendum, ut monui in Ansere C.

De Struthophagis populis diximus supra in E.

b. In India gignitur arbor quaedam cui folium specie praelongum, simile pennis struthiorum, quae super galeis imponuntur, longitudine duorum cubitorum, Theophrast. de hist. 4. 5. Struthionis penna similis est pennis herodii et accipitris, Iob 39.

c. Habitabunque ibi filiae struthionis, Esaiae 13. et Hierem. 50. Et socius struthionum, Iob. 3. Erit cubile draconum, et pascua struthionum, Esaiae 34. Filia populi mei fidelis quasi struthio in deserto, Hierem. Thren. 4. Faciam planctum meum velut draconum, et luctum quasi struthionum, Micheae 1. Struthio quando ova sua derelinquit in terra, tu forsitan in pulvere calefacies ea, Iob. 39. Struthio cum tempus fuerit, in altum alas erigit, Ibidem.

d. Struthio dura est in suos pullos, quasi non sint sui, frustra laboravit nullo timore cogente, Iob 39. Struthionem deus privavit sapientia, non dedit illi intelligentiam, Ibid.

e. Struthiorum pennae super galeis imponuntur, Theophrast. Struthiocamelus habet in ventriculo echinum, quod dicitur suffuchium, (nomen videtur corruptum,) aridum hoc trictum et datum in potu occulte, amorem et libidinem excitat, Kiranides.

f. Heliogabalus habuit istam consuetudinem, ut una die non nisi de phasianis tantum ederet, item alia die de pullis, alia de porcis, alia de struthionibus, Lampridius. Regi Persarum inter caeteras animantes quotidie etiam struthi Arabici mactabantur, Heraclides.

g. Lapis de echino, id est ventriculo struthiocameli, cum grano (podere grani) satyrii tritus, et datus in cibo vel potu latenter, magnam facit intentionem, maxime frigidis et impotentibus ad concubitum. Ipse etiam lapis solus ad collum suspensus, bonam concoctionem facit, (vide supra in G. ex Aeliano,) et intentionem ad concubitum, Kiranides.

h. Glorificabit me bestia agri, dracones et struthiones, Esaiae 43. Aristophanes in avibus Rheae matri deorum struthocamelum comparat propter eius magnitudinem.

PROVERBIUM Afra vel Libyca avis, [GR], refertur a Suida de praegrandibus, quod ex ea regione deportentur aves immani magnitudine. Horatius de praelauta usurpavit. Non Afra avis (Meleagridem hic vel Numidicam gallinam, non struthionem acceperim) descendat in ventrem meum Iucundior, quam lecta de pinguissimis Oliva ramis arborum. Nam gallinas praegrandes olim mittebat Africa, quas easdem Numidicas aves appellant. Acron videtur de struthione sentire, quae et ipsa avis mira mole corporis esse fertur. Mea quidem sententia non inepte iacietur et in hominem peregrino cultu notabilem. Et Plautus alicubi Poenum avem vocat, ob manicas alarum instar utrinque pensiles. Proverbium extat in Avibus Aristophanis. Interpres indicat convenire in barbaros ac meticulosos. Sunt enim homines praegrandes fere timidiores. Terentius, Hic nebulo magnus est, ????????? (nome cancellato a mano).

116 - de Struthocamelo