Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

120 - de Vanello

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE AVIBUS QUARUM NOMINA AB V. LITERA INCIPIUNT.

DE VANELLO.

A.

VANELLUM hanc avem nominant author. de nat. rerum et Albertus, Gallici (ut apparet) nominis imitatione un vanneau. quanquam per n. simplex. Iidem hanc avem veterum Stymphalidem esse putant, nimium leviter hoc uno, quantum video, decepti argumento, quoniam vanellus cirrhatus est: tribuit autem cirrhos etiam Stymphalidi Plinius.

Vannellus (per n. duplex) a barbaris dicitur avis, eo quod inter volandum magnum strepitum aedat, Turnerus: forte quod alis instar vanni aut ventilabri commotis strepitum excitet. Avis quae in compluribus Galliae locis vocatur dixhuict, (per onomatopoeiam. sic etiam vocant numerum octodecim. similiter Cretenses cuculum avem vulgo nominant decocto, quod suo cantu tale quid sonare videatur,) et Parisiis un vanneau (et circa Montempessulanum:) quamque Romani veteres parcum vocarunt, Itali hodie paoncello, Graecis vulgo aex ([GR]) dicitur antiquo nomine, id est capra: eo quod subinde vocem caprinae similem aedit. ab aliis [GR], hoc est pavo sylvestris, eo quod cristam in capite erigat instar pavonis vel alaudae cristatae, Bellonius. Aristoteles quidem nihil aliud de capra ave scribit, quam circa lacus et amnes eam versari. In capite paucis animalium, nec nisi volucribus, apices: aliis aliter, phasianae corniculis, praeterea parrae, (alias paro,) Plinius 11. 37. Hermolaus pro parrae, habet parco. quod quidem nomen nondum hactenus se legisse fatetur, ut mirer Bellonium scribere nomen parci apud Romanos veteres extitisse. sed ut parcum legas, non tamen vanellum avem eo nomine accipi licebit, cum cornicula illi non conveniant. non enim instar phasianae cornicula habet vanellus noster, sed apicem simpliciter, vel ex plumis cristam simplicem a medio vertice retro extensam. cornicula vero utrinque eminent, ut in bubone, et aliis quibusdam nocturnis avibus. quamobrem parrae potius legerim, ut codices noster habent, (vel parae per simplex r.) quae et nocturna avis est, et aliis quoque authoribus memorata. Imposuit forte Bellonio, quod in Corollario Hermolaus scribit, his verbis: Differt ab alauda et parcus, etiamsi quidam negant. (confuderunt forte aliqui eo quod utrique apex tribuatur. sed Plinius ipse sive parcum sive parram legas, loco iam citato, a galerita liquido secernit.) Est autem parcus avicula palumbo minor aliquanto, subtus candida, caetero pavoni similis, et crista quoque. Vanellum quidem his verbis ab eo significari non est dubium. Vanellus circa Patavium in Italia pavonzino nominatur, quasi parvus pavo, a colore et crista. Venetiis paon, id est pavo. Lusitanis a bybe. Germanice apud nos [GO], ab imitatione vocis, alibi [GO], vel [GO], Murmellius scribit [GO]. alibi [GO]. [GO], ad differentiam pluvialis. Anglice lapwing, ab implicatione alarum frequenti, ut audio. nam wing illis est ala, lap implicare. Illyrice czieyka. Turcice gulguruk.

Literatores plerique omnes Britannici, upupam eam nominant avem, quam barbari ab alarum strepitu vanellum nuncupant, et ipsi sua lingua lapwingam vocant, Turnerus. Sunt etiam (inquit idem) in inferiore Germania literatores aliqui, qui fulicam kyvittam suam esse volunt, ex eo forsan opinionem suam adstruentes, quod apud Plinium fulicae cirrum tribui legerint. sed cum kyvitta nec avis marina sit (Vergilius enim marinam facit) nec aquatica, satis liquet eam non esse fulicam. Sunt quidem vanelli larorum et magnitudine et levitate, et similiter clamosi, unde et per onomatopoeiam utrisque inditum nomen. nam a Germanis Oceani accolis lari etiam [GO] appellantur: qui tamen aliis multis et corpore et natura a vanellis differunt. e larorum autem genere etiam fulica veterum est.

B.

Vanellus avis est satis pulchra, columbina magnitudine, cristato capite ut pavo, in collo viridi colore et lucenti, reliquo corpore varia, Author de nat. rerum et Albertus. Cornice minor est, plumis fere viridibus et nigris per totum dorsum et caput et collum: ventre albo: longa et semper erecta in capite crista plumea, alis obtusioribus, Turnerus. Ego ex praesenti inspectione olim descriptionem huius avis reliqui huiusmodi: Coloribus est elegantissimis, per totum dorsum viridi, maculis quibusdam purpureis utrinque alae partim virides, partim coeruleae sunt. extremae vero et longiores earum pennae nigrae, quae inversae prae atro colore splendent. Venter et alarum interior pars plumas habent albas. cirrhi a capite retrorsum tendunt ex plumis nigris oblongis conditi. Rostrum nigrum sesquidigiti longitudine. Sunt etiam plumae subruffae circa caput et cervicem. sub rostru et prona colli parte albicant. In pectore color ex viridi nigro coeruleoque mixtus videtur in plumis, sed earum quoque extremitates per quosdam ordines albicant. Totius avis longitudo est circiter dodrantem et palmum manus mediocris, qui sunt digiti XVI.

C.

Germanicum nomen [GO] vel [GO], et Gallicum dixuvict(?) (o dixvuict o dixwict?), per onomatopoeiam huic avi indita sunt. Bellonio vocem caprinae aemulam aedit, inde aex, id est capra Aristoteli, et hodie vulgo Graecis dicta. Circa nidum suum subinde circunvolitare solet. Lapwinga Anglis dicitur ab implicatione alarum frequenti. Alis est obtusioribus, et inter volandum magnum strepitum aedentibus: unde et vanellus a barbaris dicitur. Aquis vermium gratia, quibus solis victitat, appropinquat, sed ipsas non ingreditur. In planis et in locis erica consitis plurimum degit, Turnerus.

D.

Cum hominem etiam a longe nido suo appropinquare senserit, egressa statim de nido cum clamore occurrit. sicque stulta dum hominem a nido suo repulsuram se sperat, ipso clamoris indicio nidum prodit, quem progressus homo spoliare contendit, Author de nat. rerum et Albertus. Sunt qui dicant hanc avem dum pullos fovet, ad hominem a quo nidum inquiri suspicatur proxime accedere, et veluti deditionem simulare, donec paulatim a nido abducat: quod idem de perdicibus et chenalopece fertur.

E.

Capiuntur vanelli gregatim, ut audio. Ad depopulandum vermes Angli eos saepe in hortis alunt, Turnerus.

F.

In cibo commendantur, sed minus quam pluviales quibus cognati sunt. Mihi aliquando gustanti et boni saporis, et alimenti probi, sed levis ac tenuis (propter assiduum volandi exercitium nimirum,) huius avis caro visa est.

H.

a. Hieronymus Tragus inter aves quae in Germania edantur nominat [GO], haud scio an vanellos intelligens. [GR] (apud Hesychium ultima per ypsilon scribitur [GR].) genus est avis clamosae. unde et Ibycus nomen proprium, et [GR], Etymologus. legendum suspicor, [GR]: aut si legendum est per metaphoram, [GR] in fine abundabit. Vide [GR] apud Hesychium, quanquam nihil est quod ad ibyn aut ibycem avem pertineat. Haec sane avis per onomatopoeiam dicta videtur: et cum clamosa sit, ac vocis similitudo accedat, de genere vanelli forsitan fuerit. Mulieres per contumeliam aliqui in Gallia vanneauz, id est vanellos vocant, vagabundas puto et inconstantes: aut forte clamosas.

DE AVIBUS VANELLO COGNATIS.

VANELLOS etiam candidos reperiri audio, (kyvittas candidas:) nisi forte de laris candidis id accipiendum est. Item vanellos sine crista: quales aliquando colore fusco et maculis varios Brugis in Helvetia vidi: nec satis memini an eandem sit pluvialis Gallorum, de qua in P.elemento egimus. nam et illa de genere vanelli est, sine crist, colore quo diximus. quamobrem utrunque aliqui Germanice Kyvittam appellant: sed vanellum, viridem: pluviale vero, fuscam. Itali puto pivier pro pluviali efferunt. Quaerendum an eiusdem generis sit avis TREMULUS dicta in Regimine Salenitano, quae inter aves salubres numeratur. Haec ut plurimum prope mare versatur, (inquit Arnoldus in suis Annotationibus,) minor gallina, colori fusci, alte clamans et velocissime volans: que cum super terra incedit, semper tremit cauda, unde ei nomen.

VARIAE aves, (ut Gaza vertit ex Aristotele de hist. anim. 9. 1. pro Graeco [GR],) cum alaudis pugnant. nec alibi earum meminit. Sunt et variae picarum generis, de quibus suo loco diximus. [GR] Theocriti interpres acanthidem interpretatur, avem variam et argutam.

VARONUM ac rupicum squarosa incondita rostra, Lucilius apud Festum in dictione Squarosi. quaenam vero hae aves sint nusquam explicatum invenio. Petrones rustici fere dicuntur propter vetustatem, et quod deterrima quaeque ac praerupti iam agri petrae vocantur: ut rupices iidem a rupinis, (a rupibus,) aliter a petrarum asperitate et duritia dicti, Festus. sed locus videtur corruptus. Gaza charadrium alicubi rupicem vertit.

120 - de Vanello