Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

121 - de Vespertilione

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE VESPERTILIONE.

A.

VESPERTILIO nomen habet quod vespere et noctu volare soleat: et Graecis etiam [GR] a nocte dicitur. Graeca voce Plinius quoque alicubi utitur: quamobrem a Leoniceno notatur, quasi avem a vespertilione diversam putarit. Vulgo Graece [GR] dicitur. Nuper quidam vespertilionem in Graecia hodie [GR] et [GR] nominari scripsit: quae tamen nomina alibi rectius noctuae attribuit.

Tinschaemaeth Hebraicam vocem varie reddunt, vespertilionem, cygnum, talpam. vide in Cygno et in Talpa. Ataleph, [HE], vespertilio, reptile alatum, Levit. 11. unde pluralis numerus atelaphim Isaiae 2. et capitur pro imaginis vespertilionum, Munsterus. accedit sane haec vox ad Graecam attelabus, quod reptile est alatum. D. Kimhi interpretatur ataleph murem alatum nocte volantem, id est vespertilionem. Chaldaeus Deut. 14. habet atalaepha, [HE]. Arabs baphas, [HE]. Persa an seb perak, [HE]. Septuaginta [GR]. Hieronymus, ut et Levitici XI. hic et illi. Sunt qui upupam interpretantur nomen Hebraicum ataleph, quod non laudo. In die illa proiiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui, quae fecerat sibi, ut adoraret talpas et vespertiliones, Esaiae 2. in translatione vulgari. Munsterus sic reddit, In die illa proiicientur aurei et argentei dei in fossuras talparum et vespertilionum. Hebraic pro talpis legitur peros, pro vespertilionibus laatalephim. Abraham Efra Esaiae 2. cheporperot legit, quam vocem alii disiungunt, et aves noctu volantes exponunt. vide Talpa A. Avicenna lib. 2. cap. 739. vespertilionem chafas nominavit. inde puto corrupta esse vocabula cafesci apud veterem Avicennae glossographum, et apud Sylvaticum casekso, utrunque pro vespertilione. Sizarach est lac vespertilionis, vel secundum alios urina vespertilionis, And. Bellunensi. quam ego vocem reor esse Persicam: quanquam Persa Deuter. 14. pro Hebraica ataleph, id est vespertilione, verterit seb perak, voce non admodum differente. Hinc corruptae videntur voces Scetazirach pro vespertilione apud Sylvaticum. Secranrach apud eundem, et Sceirazirai apud veterem Avicennae glossographum, utrunque pro lacte vel urina vespertilionis. Alcionetus, id est vespertilio, Sylvaticus nescio qua lingua.

Vespertilio Italice dicitur notula, vel nottola, quam vocem aliqui noctuam non recte interpretantur. Alibi sportegliono, ut Scoppa scribit. alibi ratto penugo (in Lombardia ratto penago, id est mus pennatus) vel barbastello: item pipistrello, vipistrello, vilpistrello. Lusitanice morcego, vel murziegalo, id est mus caecus. Gallice chauve souriz, vel souris chaulve, si recte scribo, quasi mus calvus et glaber: vel ratte volage, vel ratte sauvage. Germanice [GO]. Hieronymo Trago [GO], quod laridum corrodat. Anglice a bal, a reare mous. Polonice nietopersz. Illyrice netopyrz. Sunt qui nyctocoracem velint esse vespertilionem, Niphus.

B.

Vespertilio animal est mediae cuiusdam inter avem et murem speciei, ut mus alatus dici possit. Animal est volucre, biforme, de quo Varro in Agathone: Qui multa? factus sum vespertilio, neque in muribus plane, neque in volucribus sum, Nonius. Vituli marini et vespertiliones, quoniam ambigunt, illi cum aquatilibus et terrestribus, hi cum volucribus et pedestribus, ideo participes et utrorunque et neutrorum sunt. Vespertiliones quidem pedes ut volucres habent, sed ut quadrupedes non habent. cauda etiam tam quadrupedis quam volucris carent. nam quia volucres sunt, cauda quadrupedis vacant: quia pedestres, volucris: quod iis necessario accidit. habent enim cuteas pennas. nullum autem volatile caudam habet, nisi penna scissa colatile sit. genus enim id caudae ex penna eiusmodi constat. cauda vero quadrupedis generi volatili adiuncta, vel impedimento eius pennis proculdubio esset, Aristot. de partib. anim. lib. 4. in fine capitis penultimi. Vespertilio est quasi mus volucris. caput enim habet muris. sed canini etiam capitis speciem refert, et invenitur aliquando cum auribus quaternis. Dentes habet serratos (in utraque maxilla) non ut mus, in quo duo anteriores oblongi sunt, sed potius ut canis, qui caninos dentes longos habet. Voce etiam canis potius gannitum quam sibilum muris imitatur. Corpus habet pilosum fulvo pilo. alas membraneas: et in cubitis (flexibus) alarum digitos singulos cum unguibus acutis, quibus se retinet quum parietibus adhaeret, Albertus. Volucrum nulli dentes, praeter vespertilionem, Plinius. Volucrum animal parit vespertilio tantum. eadem sola volucrum lacte nutrit ubera admovens, geminos volitat amplexa infantes secumque deportat, Idem. Parit ut quadrupes, et lactat pullos, Kiranid. Formatos pullos parit et nutrit lacte quos generat, Macrobius. Sola volucrum et lac in mamillis habet, et mox aeditum foetum lactat, Suidas. Animalium sola mamillas in pectore habent, homo, vespertilio, et elephas, Pollux. Vespertilio in pectore mamillas habere deprehendi per anatomen earum in magna pyramide Aegypti, et intra labyrinthum Cretae facta: ubi etiam matres vidi lactare suos foetus admotis uberibus, Bellonius. Mulierem lactantem ac bene nutrientem ubi pictura exprimere volebant Aegyptii turturem pingebant. Sola enim inter omnes volucres hae dentes ac mammas habet, Orus in Hieroglyphicis 2. 53. Legitur autem Graece etiam [GR], id est turturem sed omnino apparet legendum [GR], id est vespertilionem. Vespertilionis vulva dum partum gerit acetabula habet, Aristot. est enim vivipara. Vespertilio non habet aures, (lego pennas vel plumas,) sed est pilosa, Alber. Et rursus, Et quia accedit ad naturam quadrupedis, ideo habet aures (auriculas) sicut quadrupes in superiori parte laterum capitis sui: cum homo et caetera bipeda aures vel earum meatus habeant in inferiori parte lateris capitum suorum retro articulum maxillae. Vespertilio volat quidem pellitis alis, sed inter volantia non habendus est, Macrobius. Pennis (Alis) cuteis volat, Aristot. Pinnae (Alae) membranacea huic uni (volucrum,) Plinius. uni, alias non legitur, quod placet. non enim haec sola cute volat, sed etiam alopex, id est vulpecula, Aristoteli. quamobrem [GR] dicuntur. Vespertilio etsi pennas ([GR] quidam non recte vertunt alas) non habet, volat tamen, Orus. Animal quod volucre tantum sit, nullum novimus. nam et quae alis cuteis volant, ingredi possunt.

unde vespertilioni etiam pedes sunt, Aristot. hist. anim. 1.1 unde etiam Plinius transferens: Qui negant (inquit) volucrem ullam sine pedibus esse, confirmant et apodas habere et nycterin. ubi quidam legunt et ocen et nycterin, quod non probamus. ego ocen omiserim, aut legerim et alopecem et nycterin. Vespertilio est animal quadrupes, Kiranides. Quatuor pedibus graditur, Macrobius. mihi nullis ingredi pedibus videtur, ne posterioribus quidem qui perfectiores sunt. semper enim aut volat alis, aut toto corpore iacet, aut digitis alarum (quos digitos potius quam pedes dixerim, quod imperfetti et singuli sint, veluti unci alarum) adhaeret et affigitur aedificiis, saxis, arboribus. Vespertilio licet non habeat nisi duos pedes in membrana suae caudae, habet tamen duos pedum digitos in cubitis alarum, quibus utitur loco duorum pedum. quare cum cadit excipit se alis, Albert. Coxendis huic avi una traditur, Plinius.

C.

In monasterio quodam deserto Misniae, tantam vespertilionum copiam vidi, ut de excrementorum acervis carrhi aliquot onerari potuissent, Amicus quidam in epistola ad nos.

Vox. Strix nocturna sonans et vespertilio stridunt, Author Philomelae. Vespertilio non tam voce resonat quam stridore, Isidorus. Minimam pro corpore vocem Emittunt, peraguntque levi stridore querelas, Ovidius. Vespertilio imitatur voce exili grunnitum (gannitum) et latratum canum potius quam sibilum murium, Albertus. [GR] (verbum [GR]) est tenui voce instrepere, qualis est vespertilionum sonus, [GR] vero per ypsilon de turturum voce (asperiuscula, Caelius) dicitur, Eustathius et Varinus. inde nomen [GR], stridor vespertilionum vel murium, Eustath. [GR] autor est Pollux.

[GR]                       [GR]
[GR]                       [GR]

Homerus Odysseae ultimo. Ubi Eustathius, Convenit (inquit) [GR], id est stridor et tumultuatio quaedam animis articulato sermone iam privatis: et animas in nocturnum abeuntes locum [GR], id est nocturnis avibus vespertilionibus poeta conferre voluit. Troglodytae Aethiopes lingua nulli alteri simili utuntur, sed vespertilionum more strident, [GR], Herodotus. [GR] etiam est stridere vel frendere dentibus prae iracundia. et nix cum calcatur, [GR] dicitur. Quin et iugum bilancis aliquando [GR], de quo poeta alias [GR], Eustathius. [GR] dicuntur avium pulli, et vespertiliones et nix, cum pedis latitudine calcatur, Idem. Invenitur etiam de elephanti voce verbum [GR].

Cibus, etc. Vespertilioni in cibatu culices gratissimi, Plinius. Cibus eius sunt muscae et culices: quem nocte volans inquirit. vescitur etiam carnibus, et lardum vel succidiam suspensam, corrodit, Albertus. quamobrem a quibusdam Germanice [GO] appellatur. Cum capti clavis affiguntur parietibus, sine cibo multos dies vivunt. Urinam quoque reddit sola avium. Andreas Bellunen. sizarach (Persicam puto vocem) lac vel urinam vespertilionis interpretatur. Noctu videt, interdiu fere nihil, Aphrodisiensis problematum 1. 66. Ab Hispanis morcego vel muziegalo, id est mus caecus appellatur. Ferunt hanc avem strepitum quaerere, Isidorus. Parasitus adulandi studio vigilans vespertilioni apud Athenaeum comparatur. Si frigus (inquit parasitus) sub dio, merula sum: si ne minimum quidem dormiendum, vespertilio aut lepus, etc. Vespertilio etsi pennas non habet, volat tamen, Orus. Cute (alis cuteis) volat: vide in B. Volat ut hirundo, Kiranides. Noctu vagatur, Aristot. Nomen ei, quod vespere se ad volatum praeparat noctis, Nonius. Vespertilio dicitur, eo quod lucem fugiens vespertino crepusculo circunvolet praecipiti motu acta, Isidorus. Tectaque non sylvas celebrant, lucemque perosae Nocte volat, seroque tenent a vespere nomen, Ovidius. De volatu huius avis, gressu et affixione, leges quaedam superius in B. Non stat neque sedet sicuti alia animalia: sed cum non volat, aut suspenditur in parietibus et rimis obscuris, aut latet in cavernis, Albertus. Ulysses Odysseae M. fingitur ramis arboris adhaerescere instar vespertilionis, sive (ut inquit Eustathius) ad ostendendum robur ramorum arboris, a quibus Ulysses non tanquam gravis corpore heros, sed tanquam levis vespertilio adhaeresceret: sive quod haec avis super ramis ingredi non solet, sed ab ei pendere. [GR]. Proprium vespertilionum est, ut Homerus etiam canit (vide supra ab initio capitis C. Volucrum animal parit vespertilio tantum, Plinius. Volantia universa de ovis prodeunt, excepto vespertilione, qui incertae naturae est: qui formato pullos parit, et nutrit lacte quos generat, Macrobius. Volucrum vespertilio tantum mammas et lac habet, Plinius. Vespertilionem pullos suos lactare, gripho Germanico celebramus, [GO]. De lacte huius avis, quodque eo pullos alat, leges supra quoque in B. Nidum non construunt, sed in aere suspensi uncis alarum (digitis) pullos similiter pendentes ad fornicem (vel parietem) lactant, Bellonius. Salamandra et vespertilio foetus suos aedunt vivos, sed nulla involutos tunica, (nullis secundis. eo nimirum quod ova in eis concipiantur initio:) et similiter vespertilio, quod non fit in muribus, talpis, et huiusmodi animalibus quibus illa similis est, Idem. Upupa dormit hyeme, sicut et vespertilio, Alber. Vespertiliones hederae suffitu moriuntur, Zoroastres in Geoponicis.

D. et E.

Hederae suffitus (exustae odor) perimit vespertiliones, Africanus et Zoroaster in Geoponicis. Platani adversantur vespertilionibus, Plinius. Ne vespertiliones ingrediantur, (involent,) Ad ingressus omnes platani folia suspendito, Africanus. Ciconia et vespertilio inimicae sunt. hic quidem ciconiae ova solo contactu sterilia effecit, ni caverit illa impositis in nidum platani foliis, quae accedentibus vespertilionibus torporem inferunt, Aelianus, Philes, et Zoroastres in Geoponicis. Est et formicarum genus venenatum, non fere in Italia. solipugas Cicero appellat, salpugas Baetica. Iis cor vespertilionis contrarium, omnibusque formicis, Plin. Noctuae cum formicas a suis pullis abigere cupiunt, vespertilionis cor in nido habent: tanquam formicis sua etiam latibula deserentibus, si quis cor vespertilionis imposuerit, Oppianus. Vespertilionum pennis (Graece [GR] legitur, id est alae: quas tamen non habet haec avis, sed alas) ad formicarum nidos admotis nulla ex ipsis egreditur, Orus. Crepusculo vespertino si quis gladium nudum et micantem in sublime porrigat, vespertiliones ad illum advolare, et offensi interdum decidere solent. Locustae tractum aliquem infestantes locum subiectum transvolabunt, si quis vespertiliones venatus, elatioribus ipsius regionis arboribus eos alligaverit, Democritus in Geoponicis. Perseverabunt columbae si caput vespertilionis posueris in columbarii fastigio, Didymus in Geoponicis. Vespertiliones si vesperi citius et plures solito volarint, signum est calorem et serenitatem postridie fore, Gratarolus.

F.

Avis est impura, non solum lege Iudaica, sed vel aspectu abominabilis.

G.

Vespertilione decola (decolla) et arefactum tere, inde propina (cum syrupo et aceto) quantum tribus digitis comprehenditur. Aut septem vespertiliones pingues decollatos repurga, et in vase vitreato acetum forte eis superinfunde: et vas luto obstructum in furnum impone ut decoquantur. Tum vase extracto et refrigerato, vespertiliones in aceto digitis dissolve. inde propinabis quotidie pondus drachmarum duarum Remedium enim hoc experimento constat, Avicenna de curatione scirrhi lienis. Psilothrum: Vespertiliones plures vivos pone in bitumine, et dimitte ut putrefiant, et unge quencunque vis locum, Galenus Euporiston 2. 85. Ad podagram: Vespertiliones tres aquae pluviali incoquito, deinde haec adiicito: lini seminis triti unc. iiii. ova cruda tria, olei cyathum i. bubuli stercoris, cerae, utriusque unc. iiii. omnia in unum corpus redacta subigito, et cubitum eunti semel atque iterum applicato, Idem Euporist. 3. 248. Arthriticis doloribus utile est oleum vespertilionum, quod ita paratur. Accipe vespertiliones duodecim: succi almarmacor (marmacor vel marmauzi est herba quam Veneti vulgo appellant herbam S. Ioannis, cuius semen est semen maru, Bellunensis. Monachi qui Mesuae compositiones interpretantur, marmacor ab aliis aliter exponi docent, ipsi melissophyllon esse potissimum approbant. negant autem esse herbam quae herba S. Ioannis dicatur in ditione pontificis Rom. quam ipsi eupatorium Mesuae faciunt. a vulgo quidem in diversis regionibus diversae herbae S. Ioannis appellantur) et olei veteris (ana) libram s. Aristolochiae, castorei, ana drach. iiii. Costi drach. iii. Decoquantur simul ut consumatur aqua (succus herbae) et remaneat oleum, Avicenna 3. 22. 2. 11.

Iumentorum urinae tormina vespertilione adalligato finiuntur, Plinius. Ad epilepsiam accipitris, Vespertiliones captos coque, et in cibo praebe, curabitur, Demetrius Constantinop. Accipitri flenti et querulo obiice vespertilionem edendum, qui tria staphisagriae grana devoravit, et conto eum alligato. quod si non statim concoxerit, flebit per biduum, postea vero desinet, Idem.

Attritis medetur cinis vespertilionis, Plinius. De vespertilionibus ad medicinam urendis, scribit Bulcasis tractatu 3. Cinis vespertilionis acuit visum, Avicenna.

Sanguis. Magi sanguinem vespertilionis cum carduo contra serpentium ictus inter praecipua laudant, Plinius. Sanguis ex vespertilionibus sic extrahitur. decollatur sub aure: et sanguis calidus, ut fluit, illinitur, ut auferat pilos ad tempus: vel in perpetuum, si illinatur saepius fricando, Arnoldus in libro de ornatu mulierum. Sanguinem vespertilionis scribunt quidam, si virginum uberibus illinatur, plurimo ea tempore ab extuberatione tueri, quod falsum est: veluti et quod enasci sub alis pilos prohibeat, id quod recte Xenocrates tanquam mendacium calumniatus est. Verum ipse censet post illius usum aut chalcanthon inspergendum, aut semen cicutae. aitque ubi hoc factum erit, aut prorsum pilos non prodituros, aut certe lanuginosos: ceu leve atque exile medicamentum adderet cicutae semen, ac non per sese sufficiat strenue refrigerare partes quibus fuerit impositum. Sunt qui et puerorum pudendi sanguinem vespertilionis illinunt, credentes it diutissime eas partes a pube servari posse immunes. atqui non oportebat putare diutissime, verum perpetuo fore tales, velut existimant et alas. Sane ex refrigeratione partis vehementi, eiusmodi quippiam posse contingere, non est a ratione alienum. non tamen adeo frigidae facultatis est vespertilionis sanguis. Nam in totum nullus sanguis frigidus est, Galenus de simplic. medic. 10. 4. In Avicennae translatione legitur unguentum vespertilionum prohibere ortum pilorum, quod falsum sit: et incrementum mamillarum in puellis. sed legendum est sanguinem vespert. inunctum vel illinitum hoc praestare perhiberi. Tribuuntur etiam similes effectus falso, sanguini alharbe, id est chamaleonis, et ranunculi viridis. vide in Ranunculo viridi in Historia quadrup. oviparorum. Vespert. sanguis psilothri vim

habet: sed malis puerorum illitus non satis proficit, nisi erucae vel cicutae semen (erucae semen nihil ad psilothra. quare hoc vel omiserim, vel legerim: calcanthum vel cicutae semen, ut Galenus habet) postea inducatur. Sic enim aut in totum tolluntur pili, aut non excedunt lanuginem. Idem et cerebro eorum profici putant. est autem duplex, rubens utique et candidum. Aliqui sanguinem et iecur eius admiscent, Plinius. Ad vitiligines vespertilionum sanguinem illini iubent, Idem. Pilos oculis molestos diligentissime velles, atque eorum loca vespertilionis sanguine recenti illines, Marcellus: et non renascerunt alii pili, Kiranides. Si oculi infestentur pilis palbebrarum, Ergo locum crinis vulsi continge cruore, Quem dat avis, tremulis simulat quae pellibus alas, Serenus. Ad idem incommodum, trichiasin vocant, Archigenes apud Galenum de compos. medic. sec. locos 4. 8. vespertilionis sanguinem aliis quibusdam miscet, ut et Ant. Musa praecedenti ibidem capite. Sanguis nycteridum cum succo rhamni et melle illitus, visum acuit, et curat suffusionem, Kiranides. Magi vespertilionis sanguine contacto ventre in totum annum caveri dolorem tradunt, Plinius. Gravissimum vitium ileos appellatur. huic resisti aiunt discerpti vespertilionis sanguine, etiam illito ventre subvenire, Idem et Marcellus. Quotiens dolor et contractio intestinorum ventris orietur, vespertilionis sanguine ventrem manu perfricato, et ad praesens subvenies, et in totum annum medebere, Marcellus. Si vespertilionis sanguine ventrem oblinas torminosi, in omne tempus dolore relevabis, Idem. Psilothrum: Cerebrum vespert. misce cum lacte mulieris, et unge, Galenus Euporist. 2. 85. Fel herinacei psilothrum est, utique mixto cerebro vespertil. et lacte caprino, (canino forte,) Plinius. Marcellus idem hoc remedium renibus impositum prodesse scribit. vide in Echino terrestri G. Cerebrum vesp. duplex est, rubens utique et candidum: et vim psilothri habet similiter ut sanguis, Plin. vide superius inter remedia e sanguine. Cerebrum hirundinis aut vespertilionis cum melle ferunt mederi principio aquae descendentis in oculum, (suffusionis,) Avicenna. Simus araneus iumenta momorderit, fel vespertil. cum aceto imponitur, Plinius. Vesp. sanguis psilothri vim habet, aliqui et iecur admiscent, Plinius. Stercus vesp. aliquando excaecat oculos, Arnoldus Villanov. Sceirazirac (Bellunensis legit Sizarach) est lac vel urina vespertilionis: quod abstergit, valde calefacit, et curat ungulam et albuginem, Avicenna.

Caput vespertilionum scilicet tertiarum necat statim quod bemasar et verificat de lactante. Ex totum continens, qui comederit linguam vel cor ipsius, morietur hydrophobicus nisi curetur, Arnoldus Villanov. in libro de venenis. sunt autem omnia plane corrupta nos ita recitavimus ut codex impressus habet. Alibi etiam, si bene memini, morsum eius venenatum facit. nos de letifero morsu vespertilionum Indiae scribemus infra. Urina vespertilionis vulgo apud nos venenosam quandam et septicam vim habere existimatur. ego aliquos ea sine noxa aspersos fuisse audio.

H.

a. Vespertilio animal biforme, dictum quod vespere se ad volandum praeparat nocti, Nonius. Dicta est quasi vespere alis utens, Albertus. Plinius, Macrobius et alii eruditi masc. genere efferunt: recentiores quidam, ut Albertus, foeminino. Victorinus vespertilionem soricis nomine appellat. vide infra in h. Avis, tremulis simulat quae pellibus alas, periphrasis vespertilioni apud Serenum. Nycterin et drepanin Plinius dixit: nycteridem malim et drepanidem, quoniam rectus eorum oxytonus est. [GR], squalor comae, et vespertilio, Hesychius et Varinus. Romphaea est avis nycteris, id est vespertilio (quamvis interpres noctuam reddit) omnibus nota, Kiranides 1. 17. [GR] pro vespertilione leguntur apud Philen. Griphus studio ac cura componitur, aenigma lusum potius habet. Griphum alio vocabulo aenum dicunt, quod ex Eustathio est: uti apud Clearchum, Vir non vir, avis nec tamen avis, lignum non lignum, lapis non lapis. Significantur vero haec, eunuchus, vespertilio, ferula, pumex. Qui de his plura nosse cupit Athenaeum adeat Dipnosophistarum decimo, Caelius. Verba Athenaei haec sunt: [GR]. Suidas etiam in [GR] sic habet, [GR] (forte [GR], aut tale quid) [GR]. In his non probo quod nycterida [GR], id est sedentem legimus: neque enim sedere aut stare instar aliarum avium solet: sed volare tantum aut adhaerere. [GR], Suidas. Struthocamelus etiam avis non avis dici posset.

Epitheta vespertilionis nulla occurrunt apud Latinos, esse tamen possunt, biformis, ambiguus, etc. Graecum esse potest [GR], ab alis cuteis.

Olim multis nomina erant avium, ut [GR] Chaerephonti, aristoph. in Avibus. Scholiastes Chaerephontem Socraticum magno (procero) et tenui corporis habitu fuisse scribit: et apud alios quoque nycteridem vocari. Et rursus, Chaerephon non inepte vespertilio vocatur. quoniam neque hoc animal interdiu apparet, ut neque philosophi. latent enim et philosophantur. Chaerephontem lego Socratis perfamiliarem fuisse [GR]: et quia simul nigricantis erat coloris, interfuso pallore, nycterida cognominatum: atque item pyxinon, id est buxeum, Caelius. Nihil natura (corporis habitu) a Chaerephonte differes, [GR], in homines pallidos et graciles, talis enim corporis specie erat Chaerephon, utique philosophiae studiis exhaustus, unde et nycteris nominabatur, Suidas in [GR]. Vespertiliones quinam dici possint proverbialiter, vide infra in h.

Nycteridem herbam, quam unguentum Helenes appellant, oleo decoquito, et per diem unam in oleo manere sinito, percolatoque et illinito, Aetius 12. 1. in curatione ischiadis. Idem lib. 7. cap. 39. remedia quaedam ad cicatrices oculorum et albugines subigi iubet cum succo herbae nycteridis et melle. Ruellius anagallidem hoc nomine intelligendam coniicit, quoniam haec eius appellatio inter caeteras apud Dioscoridem legatur. Codices nostri Dioscoridis inter anagallidis nomenclaturas nycteritin ponunt, tanquam ita a magis appelletur. Est et nyctegreton Plinio herba coloris ignei, foliis spinae, nec a terra se extollens, eruitur post aequinoctium vernum radicitus, siccaturque ad lunam triginta diebus, ita lucens noctibus. Hamerocoeta sive callionymus piscis, supra caput habet oculos: interdiu in arenis semper iacet, noctu tantum excitatur et errat, ex quo nomen traxit ut vespertilio vocetur, Gillius ex Oppiano. Niphus vespertilionem marinum facit, , qui non solum natare, sed etiam volare queat. videtur autem piscem alias hirundinem dictum intelligere. habet enim pinnas grandes, oblongas, et fere cuteas ut vespertilio.

Icones. Mulierem lactantem ac bene nutrientem significaturi Aegyptii, turturem ([GR]. videtur omnino legendum [GR], id est vespertilionem) pingebant. sola enim inter omnes volucres haec dentes ac mammas habet, Orus in Hieroglyphicis 2. 53. Iidem imbecillem hominem et temere audacem monstrare volentes, vespertilionem pingunt. haec enim etsi pennas ([GR]. melius [GR], id est alas) non habet, volat tamen, Idem.

b. Vespertilionum alis similes processus quosdam in hominis cranio apud medicos leguntur. Dumque petunt tenebras parvos membrana per artus Porrigitur, tenuesque includunt brachia pennae, Ovidius 4. Metam. Non illas pluma levavit, Sustinere tamen se perlucentibus alis, Ibidem.

c. Volucrum solus vespertilio ([GR]) carnem parit, id est viviparus est, caetera oviparae, Suidas. In lapidicinam seu Pseudolabyrinthum Cretae inter Gnosum et Cortynam, cum candelis ingredi opus est ducibus incolis. sed in eo tot vespertiliones stabulantur, ut nisi quispiam sibi ab eis caveat, dum obvolant, suis alis faces extinguant. In lapidicinae aut centro magni reperiuntur stercorum vespertilionum acervi, tenellique adhuc eorum catuli pendentes. Patres cum volare desierint, se nec parieti affigunt, nec in pedes stant, sed illic in trabe pendent, quod nostri in lignorum rimis faciunt, Bellonius in libro de Operibus antiquis.

e. Sculpatur nycteris in rhinocerote lapide (qui est in extremo cornu rhinocerotis) et ad pedes eius raphis, id est acus piscis, et sub lapide radix hebae immittatur. Hoc gestatum daemonia fugat. et si potueris ad caput alicuius nescientis, non dormiet, Kiranides. Similiter et caput nycteridis viventis abscissum si ligaveris in pelle nigra, et apposueris laevo brachio alicuius, nunquam dormiet donec auferatur, Idem. Vespertilionis caput aridum adalligatum, somnum arcet, Plin. Cor etiam eius gestatum, magnam vigiliam praestat, Kiranid. Huius generis (id est magicae vanitatis, qualia proxime de bubone dixerat) prope videri possunt quae tradunt et de vespertilione: quod si ter circunlatus domui vivus per fenestram inverso capite infigatur, amuletum esse: privatimque ovilibus circunlatum toties, et pedibus suspensum sursum in superliminari, Plin. Tarchon ut fulmina prohiberet, suas sedes percinxit vitibus albis. Hinc, Amythaonius docuit quae plurima Chiron, Nocturnas crucibus volucres (vespertiliones, ut coniicio, quas nycterides Graeci, id est nocturnas appellant) suspendit, et altis Culminibus metuit (vetuit) feralia carmina flere, Columella. Maleficia quaedam fiunt de characteribus scriptis sanguine vespertilionis, Arnoldus Villanov. Vespertilionis corde, sanguine, aliisque membris ad veneficia uti dicuntur mulieres maleficae.

g. Magi tradunt vespertilionis sanguinem collectum flocco, suppositumque capiti mulierum, libidinem movere, Plin. Si sanguinem eius quis susceperit in panno, et foemina nesciente posuerit sub capite, et concubuerit cum ea, mox concipiet. Habet et alios usus, quos non oportet publicare, Kiranid. Magi perungi iubent febrientes, crematis tritisque cum oleo cristis et auribus et unguib. gallinaceorum, cum geminos Sol transit: si Luna, radiis barbisque eorum. Si sagittarium alteruter, vespertilionis alis, Plinius.

h. Mineides vel Mineiades, Alcithoe et duae sorores, quod Bacchum eiusque orgia contempsissent, in vespertiliones mutantur apud Ovidium Metam. 4. At non Alcithoe Mineias orgia censet Accipienda dei, etc. Finis erat dictis, et adhuc Mineia proles Urget opus, spernitque deum, etc. Et triplices operire novis Mineias alis. Aelianus in Variis lib. 3. Minyades scribit (per ypsilon in antepenultima) tres sorores fuisse, Leucippen, Aristippen, et Alcithoen: quarum una in cornicem mutata sit, altera in vespertilionem, tertia in noctuam. Avibus cunctis exulare aliquando iussis edicto, vespertilio dixit se murem esse: rursu alio super exilio murium promulgato, avem se esse dixit. Victorinus in libro de Orthographia vespertilionem soricis nomine appellat, propter stridorem vocis forsitant. ait enim soricem avem ab auguribus Saturno attributam: quia tarditati et vetustati et senectuti convenit, quod et in veteranis versetur locis, et noctium sit, et maxime noctis primae: quod Ge. Fabricius nos admonuit.

PROVERB. Vespertiliones videntur appellari, (inquit Erasmus,) qui gravati aere alieno, luce domi se continent, ne a creditoribus appellentur, noctu prodeunt. Ulpianus lib. Pandect. 21. tit. De Evictionibus, Si quis ita stipulanti spondeat, sanum esse, furem non esse, vespertilionem non

esse, etc. Quidam hoc loco pro vespertilione legunt vespillonem, aut versipellem. Alciatus inter iureconsultos undequaque doctissimus, in Commentariis suis de rerum significationibus, putat vespertilionem dictum, quemadmodum modo diximus, qui metu creditorum interdiu latitat, noctu prodit. Adagium esse sumptum videtur ex apologo quopiam, sive Aesopi, sive alterius illum imitati, (nam Aesopo videtur indignus,) qui narrat vespertilionem mergum et rubum inisse societatem, ut conflatis sortibus partiter negociarentur. Vespertilionem contulisse pecuniam a foeneratoribus mutuo sumptam, mergum aliud quippiam, rubum vestem. Quum omnes e naufragio nudi enatassent, vespertilionem metu creditorum interdiu latitare, noctu volare tantum: mergum obsidere littora, ac subinde collum demittere in fundum, sicubi reperiat merces suas, vel eiectas in littus, vel in fundo haerentes: rubum praetereuntium adhaerere vestibus, si quam forte suam reperiat. Poterat videri parum quadrare, servum aere alieno gravatum esse: quis enim credat servo? nisi legeremus apud Terentium, Davum Getae quod debebat reddidisse. Mihi tamen videtur vespertilionis nomen et in fugitivum servum competere, qui noctu ab hero solitus sit subducere sese, latitatque ubi periculum est ne agnoscatur. Nam inibi mox proximo capite pro vespertilione ponit erronem ac fugitivum: Quum quis, inquit, stipulatur furem non esse, fugitivum non esse, erronem non esse. Prisci tamen ea voce secus usi sunt, videlicet pro homine ancipitis fidei, qui nec huius ordinis sit, nec illius, cum utroque tamen colludat: eo quod vespertilio sic est utrunque, ut nec inter volucres, nec inter mures habeat locum. Unde Varro in Agathone, Factus sum vespertilio, neque in muribus plan, neque in volucribus sum. Vespertilionis convicium torqueri poterit et in amantes, qui noctu volitant: quos Plautus in Trinummo vocat tenebricolas. Elegans, inquit, despoliator, latebricolarum hominum corruptor, Haec omnia Erasmus. Chaerephon Socraticus philosophus cur vespertilio cognominatus sit, leges supra in a.

ALBERTUS lib. 1. de animalibus, ex Avicenna abasic interpretatur genus vespertilionis: sed perperam. nam Aristoteles eo in loco apodis tantum et hirundinum meminit. Vide in Apode A.

IN amplissima Aegypti pyramide multos offendimus vespertiliones, nostris in hoc dissimiles quod caudam habent ut mures oblongam, multum (quatuor digitis: cum in nostris cauda non excedas alas, ut in Gallico libro Singularium scribit) extra alas prominentem: qui cum unicum, interdum binos peperint catulos, hamis, quos in alis habent, de lapidibus suspendunt: eos deinde uberibus lactant, quae in pectore hominum more posita habent, Bellonius in lib. de Operib. antiquis.

BORSIPPA urbs est Babyloniae, quae Mesopotamiae coniuncta est, inter Euphratis conversiones, in qua maximum lanificium est, et maxima vespertilionum multitudo, qui longe maiores sunt, quam qui in caeteris locis capiuntur, et in esum condiuntur, ex Strabonis lib. 16.

VESPERTILIONIBUS similes ferae alatae, stridore diro, et viribus praevalentibus in Arabia degunt in palude et circa paludem in qua casia (bitumen, vetus Persii interpres) nascitur: quam qui collecturi sunt, cum reliquum corpus, tum faciem praeter oculos coriis obligant, aliisque pellibus, et feras ab oculis arcentes sic casiam metunt, Herodotus lib. 3. Casiam fabulosa narravit antiquitas, princepsve Herodotus (colligi) circa paludes, propugnante unguibus diro vespertilionum genere, aligerisque serpentibus, his commentis augentes rerum pretia, Plinius.

VESPERTILIO in calidis regionibus maior est quam in frigidis. nam in India, ut in epistola Alexandri legitur, magnitudine columbae sunt, et invadunt facies hominum percutiendo et vulnerando, ita ut interdum partes aliquas (nares, aures, et alias) mutilent, Albertus et Isidorus.

APUD Nigritas reperiuntur vespertiliones et noctuae magnitudinis trium palmorum, Cadamustus. In Dariene Novi orbis regione Hispani noctu vespertilionum morsibus torquebantur. quae si dormientem forte momorderint quempiam, exhausto sanguine trahunt in vitae discrimen: et mortuos fuisse nonnullos ea tabe compertum est. Si gallum aut gallinam sub dio noctu vespertiliones deprehenderint, in cristam aculeo fixo, interimunt, Pet. Martyr Oceaneae decadis tertiae lib. 6.

IN Uraba Novi orbis amplissima insula maximus est fluvius, ex cuius paludibus vespertiliones inquiunt prodire noctu, turturibus non minores, morsu lethali nostros (Hispanos) infestantes. Id aliqui ex iis qui morsus experti sunt, testantur. Ancisus praetor eiectus, interroganti mihi de vespertilionum venenato morsu, retulit se fuisse inter dormiendum a vespertilione demorsum in talo pedis aestate ob calorem detecti: nec magis nocuisse, quam si alterius animalis non venenosi dentibus laetus fuisset. Dicunt alii venenosum esse morsum, sed aqua marina illico lotum curari, Idem Oceaneae decadis secundae lib. 4.

VULPECULA ([GR]) et vespertilio volant cute, Aristoteles. unde apparet hanc avem vespertilioni cognatam esse, et similiter non pennis, sed cuteis alis volet. ego Aristotelem omnino de ave sensisse coniicio. Arnoldus Villanovanus harbe animal vulpam interpretatur, vespertilionem (ni fallor) intelligens. nam et Itali quidam vilpistrello nominant, etsi id nomen corruptum videri potest a vespertilione, et ab aliis aliter effertur. Sed harbe vox Arabica chamaeleontem proprie significat.

121 - de Vespertilione