Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

124 - de Vulture

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE VULTURE

A.

AIAH, [HB], Hebraice vulturem interpretantur, ut Hieronymi et Munsteri translatio habet, Deuteron.14. et Levit.11. item daah vel daiah eiusdem linguae vocabula, [HB],unde daioth Esaiae 34. pluralis numerus, nonnulli similiter vulturem. nos de his omnibus plura diximus in Milvo A. Legitur et raah, [HB], Deuteron. 14. inter aves impuras, quae vox ad daah proxime accedit. avem esse aiunt acuti visus, (nimirum inde nomen fortitam. nam raah videre est.) Munsterus vulturem reddit in translatione sua (ut et Septuaginta [GR]) in Dictionario vero miluum. interpretatio communis ixon. obscurus quidam in historia animalium xyon scripsit. avis est (inquit) impura secundum Legem, cuius natura non satis est nobis nota. est autem, ut legitur et Albertus quoque tradit, de genere vulturum, sed minor quam vultur. Rachame vel rocham Arabicis scriptoribus vultur est, ut colligo ex interprete Avicennae et Serapione. vide inter Aquilas in Gypaeeto et in Ossifraga: itaem in Cygno. Avis quae dicitur machame, (lego rachame,) vultur est, Avicennae interpres. Invenio et aradam (alias aridam) pro vulture apud Albertum, ubi aracham forte scribendum. Kipoz quoque Hebraicum nomen alii ericium, alii vulturem interpretantur. vide in Echino terrestri. Item chasida, upupam, vulturem, vel vulturem candidum, alii aliter, lege in Ciconia. Item anapha, vulturem, milvum, ardeam, etc. ut in Ardea scripsi. ∂ Rescheph, [HB] unde pluralis numerus reschaphim, David Kimhi carbones intelligit, et filios (carbonum) scintillas.

Abraham Efre Iob. 5. et Deuteron. 32. avem sentit, ut et Moses Rambam Iob. 5. Hieronymus Abacuc 3. Iudaica fabulam exponit, daemonem qui decepit homines in paradiso avem et volatile nuncupari. Septuaginta vertunt in Deuteron. [GR]. Cant. 8. [GR]. Iob. 5. [GR], Abacus 3. [GR]. Psalmo 76. [GR]. Psalm. 78. [GR]. Hieroymus quoque mire variat interpretationem: diabolus, exterminator angelus, avis, volucris, volatilia, lampades, ignis. Proprie quidem (ut vir huius linguae doctissimus nobis dictavit) haec vox carbonem significat: sunt autem scintillae filii carbonis: per tropum vero iacula ignita, et morbos vehementissimi ardoris, atque inflanmmationes pestilentes. ∂ Taui, vel tagi, vel taram, est avis habens dentes in palato, vultur secundum aliquos, Sylvaticus. Albertus (Avicennam nimirum secutus) pro phene, id est ossifraga, alicubi habet chym vel kym. alibi vero kym ponit pro vulture. ∂ Aristoteles et alii quidam philosophi aquilam et vulturem ad idem genus avis referunt, Albertus: nos neque apud Aristotelem nec alium ullius authoritatis scriptorem hoc

Vultur quem Germani vocant Ussgyr vel Hasengyr.

legimus. sed ipse Albertus et alii quidam recentiores indocti vulturem cum aquila confundunt, et pleraque aquilae propria vulturi adscribunt, ita ut Albertus alicubi vulturem verum pro aquila vera dicat. ∂ Vulturis nomen apud Graecos veteres est [GR], apud recentiores [GR]. Lynx avis exponitur egips apud Kiraniden I. II. ego pro egips puro legendum gyps, vel aegypios. quanquam aliis lynx est iynx. ∂ Italicum avoltoio. ∂ Gallicum vauteur, vel vaultour. Sabaudicum vauteur. ∂ Germanicum Gyr/Geir. ∂ Anglicum a geir. ∂ Illiricum sup. Polonicum semp, vel sep.

∂ Harpe Oppiani ( in H. elemento descripta) videtur mihi genus vulturis illud, quod nostri a pectore ruffo vocant ein Goldgyr, id est aureum vulturem: cuius figuram posuimus. Zaucos vel Zevocos, quidam zingion, alii harpen dicunt, species est vulturis alba devorantis cadavera, Kiranid. 1. 6.

∂ Vulturum duo genera sunt, alterum parvum et albicantius: alterum maius ac multiformius, Aristot. Quo in loco Albertus: Vulturis (inquit) genus unum maius est, cinerei coloris, quod vocamus vulturem griseum: alterum parvum, et hoc est albius, et saepe apparet sedens in rupibus Rheni fluminis et Danubii, et ab incolis Germaniae vocant [GO], Eberus et Peucerus. sed quaerendum an iidem rectius [GO], id est albi vultures, nominentur, ut Albertus habet: quam [GR], id est piscium vultures, ut illi album quidem et piscis similibus vocabulis apud Germanos, (praesertim inferiores, qui in plerique u. consonantem pro f. ponunt,) efferuntur. Vultures undiquaque albos in nonnullis Helvetiorum montibus, ut circa Claronam, interdum reperiti audio. ∂ Vulturum prevalent nigri, Plinius: viribus scilicet et robore. nam alibi minus virium esse nigris scribit, in usu medico, ni fallor, intelligens, ut pennarum nidore ad abigendos serpentes. Vultures tum coloris Baetici tum nigri crebri sunt in montibus Cretae, Bellonius. ∂ [GR], genus est vulturis sanguinem sorbentis: et vultur ipse apud Siculos, Hesychius et Varin. [GR] mons est in Sicilia, in quo nidificant vultures, a quo ipsi etiam torgi dicuntur, Varinus. [GR] pro vulture sanguinario(haematorrhopho, id est sanguisorbo) apud Lycophronem legitur. Astorgium pro asture, id est accipitre maiore apud Pausaniam legi Volaterranus annotat: quem ego Pausaniae locum hactenus non inveni. ∂ Ex ossifragis vultures progenerantur minores, et ex iis magni qui omnino non generant, Plin. vide in Aquila C.

 ∂ Vulturis genus unum minus est, magisque albicat, ut diximus: alterum maius, et [GR] (id est magis cinerei coloris,) ut [GO] rt [GO]. sagacissime hi odorantur, et biduo triduove ante circumvolitant loca, in quibus cadavera futura sunt, Eberus et Peucerus. Ego hoc genus Germanice [GO], id est cadaverum vulturem recte nominari puto: unde et [GO] dicitur, ab aliis [GO], ab equis: nimirum quod eorum cadavera appetat. ab aliis (ut circa Claronam Helvetiorum) [GO], nescio qua ratione, nisi forte depravatum est nomen ab [GO]. alibi [GOR], a rupibus in quibus nidificat. Agnos et hoedos rapit, ut audio: et nimirum lepores quoque, ut inde illi factum sit nomen [GO]. vide infra in C. Pectore non ita fulvo est hic ut vultur aureus noster, magnitudine inferior, id quod mihi videtur. sunt enim qui hunc maiorem esse dicant. Agnos, hoedos, et in rupibus hinnulos rupicaprarum rostro impetens ferit, et si collabantur, iacentium corpora depascitur. De hoc simpliciterne vultur sit, quod magis puto: an ex vulture et aquila compositum genus, quale Graeci gypaeetum et aegypium, nomine ab utraque alite composito, iudicent alii. Veterum quidem gypaetus, qui et oripelargus dicitur, cuius iconem inter aquilas posui, multum ab hoc differt. Iconem eius Germaniae nostrae ornamentum Ge. Fabricius ad me misit, hac etiam descriptione adiecta: Vultur, quem Germani ein [GO] appellant, rostro est obunco nigro, foedis oculis, corpore firmo et magno, alis latis, cauda longa et directa, colore in rutilo nigricante,

pedibus flavis. Stans aut sedens cristam quasi cornutam in capite erigit: quae in volante non apparet. Alae extensae mensuram orgyiae excedunt: incessu, duorum palmorum spatio, gradum facit. Ex avibus persequitur omne genus: ex feris venatur lepores, cuniculos, vulpes, hinnulos: nec non piscibus insidiatur. Non mansuescit feritate. Nec solum volatu, ex praecipiti, verum etiam cursu praedam insequitur: volat magno et sonoro impetu. Nidificat in densis et desertis sylvis, et in altissimis arboribus. Pedibus nonnulli utuntur, ut iis imponant candelabra. Pascitur carnibus et extis animalium, ne a cadaveribus quidem abstinens: famem quatuordecim dierum spatio tolerat, quamvis vorax. Eiusmodi vultures duo capti in Alsatia, M. D. XIII. mense Ianuario, in ditione Gerolcekensi: superioribus annis unus Rotachi in Francis montanis: proximo et hoc ipso anno, plures ex nido, in altissima quercu constructo, inter arcem novam Mauricii principis, et Misenam oppidum. Vulgus opinatur esse aquilas, neque aliter de Alsaticis in Chronicorum libris suspicatur Hedio: cuius descriptio cum iis vulturibus, quorum tres hic vidimus, maxima ex parte convenit.

B.

De vulturum coloribus diversis: et de nonnullis eorum corporis partibus, supra in A. nonnihil scripsimus: ubi etiam integram vulturis cadaverum sive leporarii a nostris cognominati descriptionem reperies. Vergilius 6. Aeneid. vulturem rostro obunco dixit. Mihi quidem vulturum genus ab aquilarum et accipitrum falconumque genere, quod ad rostri figuram, differre videtur in hoc maxime, quod non statim ut illis in uncum flectatur, sed rectum primo ad duos vel amplius digitos sit, deinde curvetur deorsum, ut apparet in vulture aureo pariter et leporario, quorum hic picturas exhibuimus: et in gypaeeto, quem inter aquilas posuimus. nam cum vultures fere cadavera tantum aggrediantur, non similiter adunco et ita valido rostro fuit opus, ut rapacibus caeteris quae vivas plerunque invadunt et rapiunt animantes. Crura in aureo vulture ad pedes usque hirsuta sunt, ut etiam in illo genere aquilae, cuius iconem in Aquilae simpliciter dictae historia delineavimus: nimirum quod horum generum alites, in altioribus et nivosis montium iugis ac rupibus degant: quare adversus tempestatum ac frigoris iniurias natura has in eis partes plumis induit, ut etiam in aliis quibusdam montium aut saxorum incolis avibus, lagopode, gallinis montanis diversis, attagena nostra, et nocturnis quibusdam. ∂ Vultur est magnitudine et pondere insigni, Albertus.

∂ Vulturis aurei pellem ad nos aliquando ex Rhaetis Alpinis missam, rostro adhuc et cruribus haerentibus cum contemplarer, hoc modo descripsi: Multa hic vultur communia habet cum genere aquilae alpinae, (cuius figuram supra posui in historia aquilae, descriptionem daturus infra inter Paralipomena:) sed per omnia maior est. longus a rostro ad extremam caudam sex dodrantes et paulo amplius: ad extremos ungues v. dodrantes aut paulo minus. longitudo superioris rostri, quantum eius aperitur, septem fere digiti transversi. Caudae longitudo circiter tres dodrantes. Tota pars supina, id est collum inferius, pectus et venter et pedes quoque ruffo colore sunt, dilutiore quidem caudam versus, rubentiore autem versus caput. Digiti pedum fusco vel corneo colore sunt. Alarum penna longissima iiii. fere dodrantes aequat. Subnigricant seu fuscae sunt omnes alarum pennae, uno fere colore: parvulae tamen supremae in alis nigriores sunt, et per medium aliae subruffis maculis, aliae subalbidae circa imum distinguuntur. eo nigriores autem sunt, quo propriores dorso, ubi prae nigredine splendent. Pennae per medium dorsum nigrae sunt, splendentque in earum medio calicabuli albi, praesertim quae circa medium dorsum sunt et dimidia colli parte. reliqua enim colli pars pennas ex albido ruffas habet. caudae pennis idem color est qui alarum, nempe fuscus.

C.

Dum clangunt aquilae vultur pulpare probatur, Author Philomelae. Clangorem aquilarum et vulturum Gillius ex Aeliano dixit.

∂ Vultur est avis rapax, utpote rostro et pedibus uncis. Vultures carnivori sunt, Aristoteles. [GR], Hesychius. hoc est, aves quae carne vivunt et cadavera sectantur. Cadavera appetunt, et exercitus sequuntur, futuram hominum stragem praesentientes, (ut infra alicubi copiosius dicetur,) Aelianus. Vulture edacior, proverbialiter usurpari potest, ut [GR] placet. [GR], Scholiastes Aristophanis. In hominum cadavera vultures infestissimi feruntur, in quae incurrentes tamquam hostilia invadunt, ac hominem vicinum ad moriendum quando supremum vitae diem agat, diligenter observant, Aelianus. Herodotus Ponticus testis est, vultures esse omnium animalium innocentissimos, quia nihil prorsus attigant eorum, quae ferant homines, plantent, alant: animantium praeterea nullam interimant: volucribus quoque vel mortuis abstineant, (quodam cognationis intellectu,) Plutarchus in vita Romuli. Vultur etiam maiores aves rapaces, ut accipitrem, insequitur, Obscurus. Vultur infestissimo animo caetera persequitur atque interimit, Orus. Vultures crebri sunt in montibus Cretae, ubi rapiunt agnos, hoedos et lepores quos subdio deprehenderint, Bellonius. In altis etiam Helvetiae montibus, ut in Ammano prope lacum Rivarium, agnos a vulturibus rapi audio: alibi etiam lepores (unde nimirum leporarii cognomen, [GO],) hinnulos cervorum et caprearum, et alia animalia infirma vel nondum adulta. Vultur etiam vulpem prehendit, Obscurus Aristotelem citans, qui de aquila hoc, non de vulture prodit. sic et Albertus inepte vulturem a meridie usque ad noctem venari scribit, et a matutino tempore usque ad meridiem quiescere, quum hoc etiam de aquila tantum Aristoteles tradat. Seselis

vel silis Cretici semen esse et vultures dicuntur, Plinius lib. 20. Demetrius Constantinopolitanus in libro de remediis accipitrum, [GR] herbam aliquoties nominat, et interpretatur [GR], hoc est quod vulgo sil vel siler scribatur. utitur ea alicubi ad lumbricos, etc. et herbam gravis esse odoris insinuat. apparet primam per y. scribi oportere, et a vulturum pastum inditum esse nomen. ∂ Quaedam cum aestate aevum degant in sylvis, hyeme demigrant in finitimos locos apricos, montium recessus secutae: sicuti vultures, milui, etc. Ge. Agricola.

∂ Vultur et fere graviores, nisi ex procursu aut altiore tumulo immissae, non evolant: cauda reguntur, Plin. Vultur a volatu tardo nominatus putatur. propter magnitudinem quippe corporis praepetes volatus non habet, Isidorus. Tarde volat: sed cum a terra se elevaverit, bene et alte volat: et ideo docent quidam a volando vulturem vocatum, Albertus. Avis est magna et gravis, quare tribus saltibus vel pluribus vix a terra elevatur: et ideo antequam elevetur, frequenter capitur, Idem.

∂ Ex omnibus animantibus perspicacissimi visus est vultur, ut qui oriente quidem Sole in occasum, occidente vero in ortum prospiciat: atque e longissimo intervallo quae sibi usui sint comparet edulia. quamobrem Aegyptii aspectum significantes vulturem pingunt, Orus. Sedet vultur in altissimo loco, tum ut inde facilius provolet, (a terra enim difficulter evolat:) tum ut loca remota circunspiciat. quamobrem fertur solum vulturem esse avem Dei, Obscurus.

∂ Vultures sagacius quam homines odorantur, Plin. Nos aper auditu. lynx visu, simia gustur, Vultur odoratu praecellit, aracnea tactu, Distichon vulgare. Vultures, sicut aquila, ultra maria cadavera sentiunt. altius quippe volantes, quae multa montium obscuritate celantur ex alto illi conspiciunt, Isidorus. Mellis apes quamvis longe ducuntur odore, Vulturiique cadaveribus, Lucret. Vulturum odorandi vis mirifica ab auctoribus traditur classicis. nam et in Magia significat Apuleius: Si vero (inquit) naribus nidorem domesticum praesentit, vincit idem sagacitate odorandi canes et vulturios. Scribit divus Thomas per quingenta milia passuum ab vulturibus (addit Hieronymus etiam ab aquilis) praesentiri cadaveris putorem, sed et eo amplius. Illuc autem usque odorem, vel corporalem evaporationem pertingere, prorsus absurdum, praesertim quum sensibile medium immutet undique secundum eandem distantiam, nisi praepediatur. neque enim sufficeret ad tantum spatii occupandum, etiamsi in fumidam resolveretur evaporationem integrum cadaver, etc. Caelius. Umbricius tradit vultures triduo aut biduo ante volare, ubi cadavera futura sunt. vide infra in h.

∂ Vultures dicuntur sine concubitu concipere et generare, Ambrosius. Inter vultures mas non est. gignuntur autem hunc in modum: Cum amore concipiendi foemina exarserit, vulvam ad Boream ventum (ἄνελκον, lego ἄνεμον) aperiens, ab eo velut comprimitur per dies quinque quibus nec cibum nec potum omnino capit, foetus procreationi intenta. Sunt porro et alia vulturum (γυπῶν, lego ὠῶν, ut et Basilius videtur legisse, cuius mox verba recitabo) genera quae ex vento concipiunt quidem, sed quorum ova ad esum duntaxat ipsorum, non item ad foetum suspiciendum ac formandum sunt accomodata. At eorum vulturum quorum non est subventaneus duntaxat et inefficax coitus, ova ad gignendam tollendamque sobolem sunt imprimis idonea, Orus. Auctor est in Hexaemero Magnus Basilius, subventanea ova in caeteris irrita esse ac vana, nec ex illis fovendo quicquam excuti. at vultures subventanea fere citra coitum progignere fertilitate insignia, Caelius. Πέντε δíἡμέραις πρὸς πυγλὴν πετόμενοι ἀνέμοις, (lego πρὸς πνοὴν πετόμενοι ἀνέμου,) Κυρίως συλλαμβάνουσι γονὴν ὑπην·έμιαν, Io. Tzetzes 12. 439. Vulturem non nasci marem aiunt, sed foeminas omnes generari. quam rem non ignorantes hae bestiae, pullorumque solitudinem ac inopiam timentes, ad gignendos pullos talia machinantur. Adversae Austro volant: vel si Auster non spirat, ad Eurum ventum oris hiatu se pandunt. spiritus venti influens, ipsas implet, Aelianus interprete Gillio. Graece legitur, Ἀντίπρῳροι τῷ νότῳ πετόμενοι, κεχήνασιν. hoc est, adversus Austrum volantes, hiant. ego utero potius quam ore hiante et aperto, ventum eas concipere dixerim, ut Orus etiam sentit. In Geoponicis haec tanquam Aristotelis verba legimus, Τοὺς γῦπας μὴ συγγίνεσθαι, ἀλλ'ἀντιπρώρους τῷ νότῳ πετομένους ἐγκυμονεῖν, καὶ διὰ τριῶν ἐτῶν τίκτειν. Tertio a conceptu anno pariunt: nec nidum struunt, ut fertur. sed aegypii mediae inter vultures et aquilas naturae, etiam mares sunt (utriusque sexus) ut audio, et nigri colore: eorumque nidi ostenduntur. vultures vero non parere ova, aiunt, sed statim pullos, eosque mox a nativitate volucres, Idem ut nos vertimus, aliter quam Gillius. Vultures triennio gerunt uterum. nullus enim est mas inter eos: sed foeminae ore aperto (vide ne in Graeco χαίνοντες tantum sit) extensisque alis, zephyrum, aut eius loco Eurum hauriunt, ac inde concipiunt materiam quandam, quae ob sui tenuitatem plurimo tempore eget ad animalis perfectionem. animal enim non ovum pariunt, Simocatus. Aiunt eos saepe sine coitu parere ex vento et calore ac radiis Solis, Varinus in Οἰωνός. Vultures quidam temere dicunt animalia parere, et lac et mamillas habere, et caetera talia. ego vero ut tigrides omnes mares esse invenio, (apud authores:) sic et vulturum genus omne foemineum, Io. Tzetzes. Annum significantes Aegyptii vulturem pingunt. quoniam animal hoc trecentos illos ac sexaginta quinque dies quibus completur annus ita distribuit, ut centum quidem ac viginti diebus praegnans (ἔγκυος, non ἔγγειος ut Gillius legit: qui alia etiam huius loci non recte transtulit) maneat, totidem pullos enutriat: reliquis vero centum ac viginti sui curam gerat, neque uterum ferens, neque alendis addictum liberis, sed seipsum duntaxat ad aliam parans conceptionem. Quinque autem illos qui supersunt anni dies in venti, ut iam dictum est, compressionem et coitum insumit, Orus. Sed varians nonnihil

Tzetzes Chiliade 12. cap. 439. Ova (inquit) subventanea procreant centum et viginti diebus: et totidem aliis excudunt ac pullos producunt: denique aliis totidem usque ad volandi facultatem eos educant. per quinque vero dies ex vento concipiunt. Haliaeeti suum genus non habent, sed ex diverso aquilarum coitu nascuntur. Id quidem quod ex iis natum est, in ossifragis genus habet, e quibus vultures progenerantur minores: et ex iis magni, qui omnino non generant, Plinius ex Aristot. in Mirabilibus. vide in Aquila C. ∂ Pariunt vultures ova bina, Aristot. Et alibi, Aedunt non plus quam unum ovum, aut duo complurimum. Foetus saepe cernuntur fere bini, Plinius. Et rursus, Umbricius haruspicum in nostro aevo peritissimus, vulturem parere tradit ova tria: uno ex iis reliqua ova nidumque lustrare, mox abiicere. Immus{s}ulum aliqui vulturis pullum arbitrantur esse, Plinius. Plura de immus{s}ulo leges in Capite de Aquilis diversis.

∂ Vultur nidificat in excelsissimis rupibus: unde fit, ut raro nidus et pulli vulturis cernantur. Quocirca Herodotus Brysonis rhetoris pater, vultures ex diverso orbe nobis incognito advolare putavit, argumento, quod nemo nidum vidisset vulturis, et quod multi exercitum sequentes repente appareant. sed quanquam difficile nidum eius alitis videris, tamen visus aliquando est, Aristot. Et rursus, Vulturis vel pullum vel nidum a nemine visum adhuc nonnulli aiunt. et nimirum ob eam rem Herodotus Brysonis rhetoris pater, aliunde situ eminentiore quodam venire dixit: argumentumque afferebat, quod brevi tempore multi apparerent, et tamen unde, constaret nemini. Sed causa huius rei est, quod rupibus inaccessis pariat: neque locorum plurium incola avis haec est. Vulturum nidos nemo attigit, ideo etiam fuere qui putarent illos ex adverso orbe advolare falso. Nidificant enim in excelsissimis rupibus, foetus quidem saepe cernuntur, fere bini, Plin. In montibus qui sunt inter civitatem Vangionum, quae nunc Vuormacia vocatur, et Treverim, singulis annis nidificant vultures, ita ut magnus undiquaque foetor ex congestis cadaveribus sentiatur. Quod autem fertur quosdam vultures non coire, falsum est. nam illic quoque saepissime permisceri videntur, Albertus. Niphus etiam in Italia se vulturis nidum vidisse scribit. Vultures, aquilae et falcones nidificant in Creta, non in arboribus ut caeterae aves, sed in difficilibus rupium praecipitiis super mare propendentibus, ita ut videri vix possint, nec pulli eorum nidis eximi, nisi quis fune a rupibus demittatur, Bellonius. Aiunt vultures non nidificare, Aelianus si bene memini.∂ Ex Hieronymo compertum nobis est, vulturem quum coeperit ova aedere, quippiam ex Indico tractu afferre, quod est tanquam nux, intus habens quod moveatur, sonumque subinde reddat. Id vero sibi ut apposuerit, multos foetus producere, sed unum tantum remanere, qui immusulus a plerisque dicitur. Masurius vero pullum aquilae eo nomine intelligit, priusquam albicet cauda, Caelius. Hoc quidem quod ex Indico tractu affert instar nucis, etc. aŽtiten lapidem esse dixerim, quo aquila etiam ad partum promovendum utitur, ut quidam credunt: de quo copiose suo loco scripsimus. Aquilae quidem et vulturis historiam recentiores fere confundunt.∂ De vulturibus apud Ambrosium comperi, nasci eos absque coitu: et ita natos in multum superesse aevi, adeo ut ad annum centesimum vitae series producatur, Caelius. Vultur fertur pene usque ad centum annos procedere, Isidorus. In extrema senecta quidam adeo rostrum eius incurvari scribunt, ut prae fame moriatur: sed hoc veteres de aquila.∂ Vultur epatis dolore affectus venatur aves magnas, et hepata earum vorat, Rasis et Albertus.∂ Vultures et aliae quaedam aves mali punici grano pereunt, Aelianus. Animalia quaedam ab his quae nobis suavissime olent perimuntur, ceu vultures ab unguentis, et canthari rosis, Theophrast. 6. 4. de caus. et Aristot. in Geoponicis. Et rursus in libro de odoribus, Animal nullum suavi odore per se delectari videtur, sed tantum quatenus is cibo coniungitur: quaedam etiam offenduntur, si verum est quod de vulturibus et cantharis fertur. Vulturibus unguentum perniciem infert, Aelianus et Zoroastres. Odorum et unguentorum suavitas vulturibus mortem affert, Aelianus. Vultures unguento qui fugantur, alios appetunt odores: scarabei rosam, Plinius. sed locum a librariis corruptum apparet. Hermolaus legit scarabei rosa, scilicet fugantur. Rosam interpretor unguentum rosaceum. videtur autem [GR] in singulari numero, ut rosa apud Celsum, pro rhodino accipi, non item in plurali. etsi quidam scribant vultures interire [GR], ut in Geoponicis Aristot. et Theophrastus, [GR]. [GR], Clemens 2. Paedagogi. Vultures aiunt odore unguentorum perire, si quis vel inunxerit, vel cibum unguento illitum obtulerit, Aristot. in Mirabilibus. Cadaverum foetore gaudent, et tantopere aversantur unguenta, ut ne armenta quidem mortua, quorum carnes unguento illitae fuerint, attingant, Oppianus.

D.

Vultur praegrandis quidem avis est, sed pigra et ignobilis, Albert. Vultures soli uncunguium gregatim degunt, ita ut aliquando quinquaginta in uno grege appareant, ut in Aegypto se observasse scribit Bellonius. Vulturem animalium omnium innocentissimum, Hermodori (Herodori, vide etiam infra inter Auguria ex vulture circa principium) Pontici sententia pronunciavit: quia nil prorsus attingat eorum quae serant homines, plantent, alant. animantium praeterea nullam interimat. volucribus quoque vel mortuis abstineat, quodam cognationis intellectu, Caelius.∂ Misericordem significantes Aegyptii, vulturem pingunt, quod quibusdam forsan videbitur alienissimum, praesertim quum hoc animal infestissimo animo caetera persequatur atque interimat. Sed ut hoc

pictura vulturis innuerent, eo impulsi sunt, quod centum (et viginti) illis diebus quibus suos educat, pene nunquam evolet, (ἐπὶ πλεῖον οὐ πέτεται,) sed omnem curam ac solicitudinem illis alendis adhibeat, quod si eo tempore cibus non suppetat, quo eos sustentet, proprio femore vulnerato sorbendum eis exhibet et impertitur sanguinem, ut ne cibi penuria atque inedia conficiantur, Orus. Hanc in pullos pietatem recentiores quidam pelecani non vulturi attribuunt.∂ Umbricius haruspex vulturem parere tradit ova tria: uno ex iis reliqua ova nidumque lustrare, mox abiicere, Plinius.

∂ Vultur et aesalo invicem inimici sunt. ungues enim utrique unci habentur, Aristot. Vultures et aquilae pugnant, Idem, Aelianus et Philes. Iustae magnitudinis accipitres et integrae aetatis, saepenumero etiam contra aquilas et vultures pugnare aiunt, Gillius. Clangorem quidem aut aquilarum aut vulturum facile columbae spernunt, non item circi et marinae aquilae, Aelianus.

E.

Vultur propter sui corporis molem. vix tribus aut pluribus saltibus a terra elevatur, et ideo antequam evolet frequenter capitur. et ipse aliquando unum persequendo cepi. sed is satur erat cadavere, et eo gravior, Albertus. Scythae, et maxime inter eos qui carne humana vescuntur, et Melanchlaeni et Arimaspi, aquilarum et vulturum ossibus pro tibiis utuntur, Pollux. Gratius describens retis genus quod pinnatum vocant, eo quod pennae ei ad terrendas feras imponantur: Sunt (inquit) quibus immundo decerptae vulture plumae, Instrumentum operis fuit, et non parva facultas: Tantum inter nivei iungantur vellera (id est pennae) cygni, etc. Et mox, Ab vulture dirus avaroTurbat odor sylvas, meliusque alterna valet res. Vultures in montibus Cretae a pastoribus capiuntur, tum quia agnos et hoedos eorum rapiunt: tum ut pennas eorum venundent opificibus, qui illas sagittis accomodant: pelles vero pellificibus, qui illas praeparatas satis magno precio vendunt, Bellonius. Sic et aliarum magnarum alitum pelles praeparantur, tanquam ventriculo salubres, ut impositae concoctionem promoveant. Vulturinae pennae literis etiam exarandis idoneae sunt si apte parentur.∂ Penna vulturis si scalpantur dentes, acidum halitum faciunt, Plinius.

∂ Tradunt alicui vultures duos aut tres, aut etiam septem dies, futuram hominum in bellis praesentire stragem, et illuc advolare ubi cadavera futura sunt. vide infra in h.

F.

Vultur in lege Mosaica inter aves impuras censetur: nec immerito, ut scribit author Glosse, ut qui bellis et cadaveribus guadata. Vultur, aquila et similes aves prohibentur, quod sublimi suo volatu (humilia enim oderunt) superbiae symbolum sint, Procopius.∂ Vulturis caro nervosa, tardae concoctionis est, et pravos humores gignit, Rasis.

G.

Vultur eadem omnia potest quae aquila, sed inefficacius. ita et accipiter eadem quae vultur, sed hic quoque infirmius, Kiranides.

∂ Zaucos vel zeuocos, quidam zingion, alii harpen dicunt, species est vulturis alba devorantis cadavera, Kiranides 1. 6. remedia quae ibidem illi adscribit recensuimus supra in Harpe.

∂ Contra comitialem morbum vulturem in cibo dari iubent, et quidem satiatum humano cadavere, Plinius.

AD ELEPHANTIASI AFFECTOS, CARCINOMATA, PODAGRAM,
articularem morbum, strumas, condylomata et convulsiones nervorum,
ex Aetii libro 13. cap. 124.

Vulturis cerebrum una cum capitis ossiculis et plumis ac carnibus capitis accipito, et in vino dulci coquito. atque excolata quidem illa proiicito: cum iusculo vero ipso euphorbii, croci, atramenti Indici, piperis albi, castorii, zingiberis, cuiusque sextamen coquito. et foliorum rubi, seminis satyrii, picis, cuiusque quadrantem. succi mandragorae, cedriae, cuiusque unciam unam. fel tauri aut caprae integrum. vermes ex lignis putrescentibus et marcidis numero tres addito. Haec sane omnia in vini dulcis sextariis novem simul coquito. Hoc iuramento adstrictus accepi, ne cuipiam revelarem. Hic apparatus ad illitionem in novem dies sufficit, et eminentias ipsas exterit. Caeterum cum penna vulturis etiam illinatur.

ALIUD (EX EODEM LOCO) AD ELEPHANTIASIN, ABSCESSUS,
condylomata, strumas, eminentias corporis, steatomata, paronychias, bronchocelas,
adque omnes malignas eminentias quacunque corporis parte,
multo experimento cognitum.

Vulturem vivum accipito, eumque in vini dulcis aut sapae sextariis novem aut sex suffocato: aut vulturinum gallum eodem modo tractato, et a vespere usque ad matutinum tempus ad vitis ligna coquito. Caeterum aegrum tenui victu connutrito: saepe etiam inediam perferre iubeto, et per subscriptum medicamentum purgato, perque dies septem ex marina aqua lavato. Postquam vero vultur coctus fuerit ac excolatus, ossa ipsius contrita cum aegri sudore, praesertim qui a Sole prolectus est, cani edenda proncito. massas vero septem inde formatas cani dato. Vulturem autem ipsum per triduum a vespere usque ad matutinum tempus, ne ab aurora conspiciatur, coquito, atque similiter tertia die

facito, probeque contectum omni die mane in domo tenebricosa reponito. Atque ubi tandem ita percoctum ac excolatum habueris, ad iusculum in nocte, minime vero in die sequentia addito. Salis fossilis marini in petris condensati trientem, (alii unciam i. habent.) atramenti sutorii, (chalcanthum legit interpres. alia lectio habet galbani) opopanacis, utriusque sextantem. colophoniae, picis, utriusque quadrantem euphorbii, castorii, sanguinis caprae, ammoniaci thymiamatis, cuiusque trientem. foliorum sempervivi numero septem. catanancae herbae scrupulos tres. amianti scrup. i. polypodii herbae quae per contrariam affectionem Luna desinente auxiliatur, lapidis gagatae, cedriae, singulorum quadrantem. bituminis Iudaici sextarium i. artemisiae herbae, chamaemeli herbae, cuiusque sextantem. Haec omnia cum iusculo, ut dictum est, apparato. probe trita committito et unito. Caeterum vulturem primum una cum pennis usque ad pedes excoriato, atque ita in sapam coniectum suffocato. Pellem vero in oleo coquito, et cum oleo podagricos, per vulturis etiam pennam, illinito. Nervos vero ad pedes podagrici pro amuleto appendito, et ab affectione eum liberabis. Porro purgativum cuius mentionem feci hocce est: Aloes unciae dimidium, gari, aceti, parem mensuram unito, et octavam sextarii partem bibendam praebeto.

DE RELIQUIS E VULTURE REMEDIIS.

Vulturis ossa combusta et trita, inspersa, sanant omne ulcus, et contra dolorem prosunt cum vino perfusa, (colluta,) Kiranides.∂ Ossa e capite vulturis adalligata (suspensa collo, Sextus) capitis dolorem sanant, Plinius et Marcellus. Ossa capitis de pullo vulturis filo purpureo ad cubitum suspensa cephalalgiam sanant et veterem scotomiam, Kiranid. Ad hemicraniam: Aquilae capitis os, simile simili, ut dextrum latus dextro, appende: perinde et vulturis, Galenus Euporiston 3. 34.∂ Ad pediculos et phthiriasin: Vulturi vivi excisam medullam contritam cum vino dabis bibere, prodesse dicimus, Sextus.∂ Penna vulturina subiecta pedibus, adiuvat parturientes, Plinius: efficit ut sine labore partum aedant, Sextus. apud nos etiam vir quidam hac in re credulus, tantam vulturinae pennae pedibus subiectae ad partum educendum vim esse, ut nisi tempestive auferatur, uteri etiam detrahendi periculum sit, mihi aliquando (qui minimum huiusmodi remediis tribuo) affirmavit. Penna vulturis si scalpantur dentes, acidum faciunt anhelitum, Plinius. Vulturis pennas si comburas fugabis serpentes, Sextus et Aesculap. et Samonicus. Ex volucribus in auxilio contra serpentes primum vultur est. annotandum quoque, minus vitium esse nigris. pennarum ex his nidore, si urantur, fugari eas dicunt, Plinius. Pennae vulturis suffitae lethargum et suffucationem uteri, et phreniticos sanant, Kiranides.∂ Aegre concoquentes aliqui pellem vulturinam stomacho applicant, Alex. Benedictus. Super vulturis pelle bene calida desidere, salutare esse ferunt podagricis et qui defluxionibus aliquibus tentantur, Rasis.∂ Adeps vulturis dissolvit, sicut adeps asini sylvestris, Rasis. Adeps vulturinum cum ventre arefactus, contritusque cum adipe suillo inveterato, nervorum dolores tollit et nodis medetur, Plinius. Si vero occultus nervos dolor urit inertes, Vulturis excisos adipes, rutamque remitte, Aut ceram, et tali recreabis languida fotu, Serenus. Adeps vulturis mixtum cum porcino adipe iuvat arthriticos, tremulos, refrigeratos, podagricos, stomachicos, paralyticos, et eos qui nimia evacuatione patiuntur spasmum, Kiranides. Vulturis adeps et ventriculus cum axungia contritus et perunctus, omnem nervorum dolorem tollit et articulorum emendat, Sextus. Adeps vult. dolorem oculorum (articulorum potius) sanat, et dolores nervorum evacuat, Aesculap. Nervis et arthritidi adeps vulturina cum felle eiusdem, et axungia vetere ac melle, malagmatismore apposita medetur, Marcellus.∂ Sanguis (fel potius, vide infra in Felle) vult. cum succo marrubii caliginem oculorum sanat, Aesculapius. Vulturinus sanguis cum chamaeleonis albae, quam herbam esse diximus, radice et cedria tritus, contectusque brassica, lepras sanat, Plin.∂ Medicamentum podagricum quod pedes et manus praeservat: Nervos vulturis ex criribus ac summis pedibus collectos ad talos aegri alligato, curans, ut nervos dextri pedis vulturis, dextro aegri pedis alliges, et sinistros sinistro. Similiter etiam cubitorum, manuum, et humerorum nervos, alasque, Trallianus lib. 11.∂ Ad dolorem capitis: Cerebrum vulturis terens unge caput et tempora, Galenus Euporiston 2. 91. Cerebrum vulturis si commisceas cum oleo cedrino, et inde nares frequenter tangas, capitis dolorem aufert, Sextus et Plinius. Vulturis cerebro paululum cedri (cedriae) si immiscueris, et nares inde intrinsecus caputque perfricueris, omnes capitis dolores statim minues, Marcellus. Cerebrum eius cum cedria solutum et oleo veteri, et inunctum temporibus, omnem cephalalgiam sanat, Kiranides. Fama est vulturis cerebrum in cibi sumptum, morbum comitialem discutere, cuius ego periculum non feci, Aretaeus. Si vulturis cerebro mulieris venter et viri liniantur, sterilitas inducitur, Kiranides.∂ Pulmonis vulturini dextrae partes Venerem concitant viris adalligatae gruis pelle, Plin. Sanguinem reiicientibus pulmo vulturinus vitigineis ligneis combustus, adiecto flore mali punici ex parte dimidia, medetru, Idem. Obscurus quidam recentior adversus epilepsiam commendat cor et pulmonem vulturis arida trita, in potu.∂ Cor pulli vult. ligatum in pelle omnem fluxum sistit, Kiranides. Cor pulli vulturini adalligatum adversus comitialem morbum praedicatur. quidam pectus eius bibendum censent, et in cerrino calice, Plin. Contra epilepsiam, Cor et pulmonem vulturis arida propina, Obscurus recentior. Ex posterioribus nonnulli

de corde vult. scribunt, si in corio lupi adalligetur, taedium Veneris afferre, Alex. Benedictus.∂ Iecur vulturis tritum cum suo sanguine ter septenis diebus potum (per dies septem, Sextus et Aesculap.) adversus comitialem morbum praedicantur, Plinius. Lusciosus vescatur beta, vulturis iecore assato, eiusque felle illinatur, Archigenes apud Galenum de compos. medic. Serenus ad iecoris dolorem, vulturis iecur commendat. Idem iecur (Plinius cor) exectum de vulture gestari iubet ceu prophylacticum adversus serpentium morsus. Ex ventriculo vulturis remedium diximus in Adipe superius.

∂ Lusciosus vescatur beta, vulturis iecore assato, eiusque felle illinatur, Archigenes apud Galenum de compos. sec. locos. Vulturis fel ex aqua dilutum, albugines sanat oculorum, Plinius lib. 19. ut quidam citant.Fellis gallinacei vel vulturini, quod longe magis prodest, scrupulum, et mellis optimi unciam, bene trita coniunges, atque in pyxide cuprea habebis, et opportune ad inungendum uteris. hoc nihil potentius caliginem relevat, Marcellus. Ad caliginem oculorum prosunt vulturis atriFella, chelidoniae fuerint queis gramina mista. Haec etiam annosis poterunt succurrere morbis, Serenus. Nubeculae et caligationes suffusionesque oculorum, inunguntur aquilae felle, quam diximus pullos ad contuendum Solem experiri, cum melle Attico. eadem vis et in vulturino felle est cum porri (melius, marrubii, ut alii etiam authores habent: et facile Plinius prason, id est porrum, pro prasio, id est marrubio, deceptus accipere potuit) succo et melle exiguo, Plin. Omnem oculorum obscuritatem incipientemque suffusionem curat fel vult. cum marrubii succo et melle Attico: cuius si nulla sit copia, tenero ac molli utere. esto autem tum succi marrubii, tum mellis dupla ad ipsum fel portio, Galenus Euporiston 1. 44. Sanguis (Fel, potius) vult. cum succo marrubii, caliginem oculorum sanat, Aesculap. Vult. fel mixtum cum succo marrubii omnem caliginem discutit, incipientem suffusionem pariter insistit, Sextus. Fel pulli vult. cum melle et succo prasii suffusionem oculorum sanat, Kiranides. Et alibi, Vult. fel cum succo prasii, et opobalsamo et melle solutum, omnem colliquationem (caligationem) oculorum et suffusionem summe sanat. ComitialiProdest cum veteri Baccho fel vulturis ampli, Sed cochlear plenum gustu sibi sufficit uno, Serenus. In Germanico quodam manuscripto codice vulturis fel cum sanguine eius e vino diebus decem potum, inter comitialis remedia invenio. Nervis et arthritidi adeps vulturina cum felle eiusdem, et cum axungia vetere ac melle, malagmatis modo adposita medetur, Marcellus.

∂ Tonsillis renes vulturini aridi in melle triti vel decocti, mirum remedium praestant, si pro emplastro adponantur, Marcellus.∂ Vulturini fimi nidore partus excuti produntur, Dioscorides. Ut facile pariat mulier, stercus supponunt vulturis atri, Serenus.

H.

a. Vultur, avis masc. g. et Vulturis. Ennius, Vulturis in sylvis miserum mandebat homonem. Et Vulturius, vulturii, apud Lucretium, Catullum, et alios. Crinitus foem. gen. protulit ex Varrone. Cicero vulturium dixit, et Plautus in Curculione vulturios quatuor. Vultur a volando quibusdam dictus videtur, Albertus: vel a volatu tardo, ut alii. Propter corporis gravitatem in terra libentius sedet quam in arbore, nisi timeat: unde ab antiquis grapides (vox videtur corrupta) vocabatur, Albert. Ales avida, pro vulture, Senecae in Hercule Furente. Perperam Grammatici quidam vulturem et gryphem confundunt, Turnerus.∂ [GR], Varinus. [GR] prima producta effertur, admonente Eustathio, ut in illo Homeri Iliad. [GR]. [GR]. Cipes, id est vultur, Sylvaticus: inepte, cum gyps vel gypes scribere debuisset. Orus in Hieroglyphicis foeminino tantum genere [GR] effert, quod vultures omnes foeminas arbitretur: alii plerique masculino tantum utuntur. [GR] dicuntur omnes aves carnivorae, ut vultures, corvi, Varinus. [GR] dicitur vultur [GR]: eo quod solitaria in suo sexu et sine coniuge avis sit. aiunt enim aliqui eam absque coitu saepenumero ex vento et calore et Solis radiis concipere, Idem. [GR], [GR], Homerus Iliad. [GR]. ubi Scholiastes annotata accipere eum per [GR] aves carnivoras, ut vultures, corvos. [GR], Idem alibi. Non tibi parentes claudent oculos mortuo, [GR], Iliad. [GR]. [GR], Odyss, [GR]. [GR], [GR], Sophocles Antigone. [GR], [GR], Iliad. [GR]. Memorabile est quod tomo De ideis primo, ubi [GR] disseritur, Hermogenes adnotavit, quosdam appellare solitos vultures, [GR], id est animata sepulchra. [GR]. id est, Apud subligneos vero hosce sophistas plura invenias utique. quippe vultures dicunt sepulchra esse animata, quibus digni sunt ipsi maxime: et frigidiora his alia non pauca, Caelius. Mari sepeliri dicitur, qui in id demersus fuerit: et ventribus belluarum, ab eis devoratus. sic et vultures illum quos laniarint devorarintque ventribus suis tanquam sepulchris condunt. quare etiam sepulchra viva nonnulli eos appellare ausi sunt, Varinus in [GR]: in cuius verbis pro [GR], lego [GR].

∂ Epitheta. Vulturem amplum Samonicus cognominat. Atrum, idem et Iuvenalis. Ab vulture dirus avaro Turbat odor sylvas, Gratius. Avido vulturio, Catullus. Ales avida pro vulture, Seneca in Herc. furente. Dirus vultur, Samonicus, et Valerius 4. Argonaut, Edax, Ovid. 2.

Amorum. Immanis obunco rostro, Verg. 6. Aeneid. Immundus, Gratio. Tardus, Samonico. Et praeterea apud Textorem, Avidus, Caucaseus, Cupidus, Montanus, Niger, Obscoenus, Palatinus, Palpans, Promethaeus, Rapax.∂ [GR], id est e foeminis tantum procreati, Io. Tzetzes. [GR], [GR], epitheta sunt aegypii, sed quae etiam vulturi conveniant.

∂ Vulturius homo per translationem pro rapace. Cicero in Pisonem, Appellatus est hic vulturius illius provinciae, si diis placet, imperator. Quoniam haec ales cadavera iam tabida summe affectat et rapit avidissime, propterea quodam loco Apuleius causidicos et oratores forenses probrosis incessens verbis, quod eis (ut Columella dixit gravissime) concessum sit in medio foro latrocinium, togatos nominavit vulturios. sicut M. Tullius pro Sextio vulturios paludatos appellavit Gabinium et Pisonem imperatores, qui pretio nundinarentur omnia. Porro et ratione eadem salibus suis Plautus inseruit vulturios pro talis in Curculione. ut enim vultures carnivori sunt et rapto vivunt, compari modo et tali voratores ita sunt, ut dispolient ex toto aleatorem, Caelius. Captatores quoque dici vulturios, non Seneca modo, sed indicavit Catullus item illo versiculo, Suscitat a cano vulturium capite, Idem.∂ Vulturnus, ventus qui ab Oriente hiberno spirat, ut ait Plinius 2. 47. dictus a vulturis volatu, ut quidam aiunt, quoniam alte resonat. Graeci Euronotum vocant, quod inter Notum et Eurum sit. Hi igitur sunt tres venti Orientales, Aquilo, Vulturnus, Eurus: quorum medius Eurus est, Gellius 2. 22. Vulturnalia celebrabantur sexto Calendas Septembris, Varro. Vulturinus, quod est vulturis, adiectivum apud Plinium. Est et subvulturius adiectivum. Eia corpus eiusmodi, Subvulturium? illud quidem subaquilum volui dicere. Plautus Rud. Grammatici interpretantur, rapiens ad se homines. subaquilum vero, subfuscum.∂ Plautus salibus suis inseruit vulturios pro talis in Curculione, ut enim vultures carnivori sunt, et rapto vivunt, compari modo et tali voratores ita sunt, ut dispolient ex toto aleatorem, Caelius Rhod. Plauti verba haec sunt: Iace (inquit) parumper. Iacit vulturios quatuor. talos arripio, invoco almam meam nutricem, (Venerem nimirum,) Herculem iacto basilicum. Vulturii autem (inquit Caelius Calcagninus) videntur appellati, vel a rapacitate, vel a foecunditate, quod id animal foret naturae symbolum Aegyptiis.

∂ Gyponomum herbam sil vel seseli Creticum interpretor, a vulturum pastu. vide supra in C. [GR], [GR], Varinus et Hesychius. [GR], vel [GR], (quod magis placet,) nidi vulturum, Iidem. [GR] (oxytonum malim) interpretantur tuguria et latebras ([GR]) vel vulturum nidos: vel vias ad vias ([GR],) vel habitationes subterraneas, vel speluncas, [GR]. (lego [GR], ut idem sit [GR], diminutivum [GR].) [GR], [GR], Hesych. et Varinus. [GR], (ultima videtur acuenda,) [GR], (lego [GR],) [GR], [GR], Idem. [GR]; [GR], [GR], [GR], [GR], Aristoph. in Equitibus. Ubi Scholiastes, [GR] (inquit) aves sunt lusit autem Comicus propter similitudinem sequentis vocabuli [GR]. vel quia hae aves maxime solent insidere in turribus et moeniis, in quibus Athenienses etiam cubabant tempore belli ad custodiendam civitatem. debuit autem dicere in latebris, specubus vel locis angustis. nem secundum Cratinum omnem locum angustum vel latibulum ita nominabant.∂ Pediculi vulturis mentio fit apud Avicennam 4. 6. 5. 12. insectum esse aiunt venenosum, simile pediculo parvo, vel pediculo nascenti in inguine. nomen eius Persicum faciunt pedi, vel potius dedi, invenio et dede, dedey, et declin apud Sylvaticum: item meluke, tagomus, vel ragarius Indice, tafaris vel tafatis pro eodem animali. Est sicut parvus altadan, (alias alcandan) Sylvaticus. Altamula (Althabuha) est animal multiples, acuti veneni, de quo idem iudicandum quod de pediculo vulturis et vespis, Avicenna 4. 6. 13. ego scolopendram esse coniicio. de pediculo autem vulturis divinare nihil possum. Avicennae de ipso verba, referam in Historia infectorum.

∂ Aegypii, [GR], mediae inter aquilas et vultures naturae sunt, utriusque sexus, (cum vultures omnes foeminae existimentur,) colore nigro. harum nidos et ova ostendi audio: vultures vero non ova, sed statim pullos parere, Aelianus. Aegypion Grammaticorum alii genus aquilae, alii vulturem interpretantur, [GR]. ego potius nomen compositum dixerim, [GR]. Hi forte fuerint quos Plinius vultures nigros appellat: nisi gypaeetum esse placeat, cui caput albicat, etc. Plura de aegypio leges supra in Capite de aquilis diversis, quarum veteres meminerunt. Nicander a vulture distinguit hoc versu, [GR], [GR], [GR].

∂ Icones. Canathra, vehiculi genus plegmata habens, in quibus virgines per pompam ad Helenae templum vehebantur, simulachris (ut quidam tradunt) cervorum aut vulturum ornata, Varin.

EX ORI HIEROGLYPHICIS.

Annum significantes Aegyptii vulturem pingunt. quoniam haec ales annum ita partitur, ut tertia fere eius parte praegnans sit, altera incubet et excudat ova, altera educet, ut in C. retuli.∂ Aspectum quoque indicaturi eundem pingunt, quod ex omnibus animantibus perspicacissimi visus sit. vide in C.∂ Misericordem quoque pictus illis denotat vultur, propter peculiarem eius in sobolem suam affectum et amorem lege in D.∂ Item significantem limitem: quod cum belli conficiendi tempus instat, locum ubi pugna committenda sit, septem ante diebus ad eum accedens praesiniat et circumscribat. Item praesagium cum eandem ob causam, tum etiam quod ad eam exercitus partem sese convertere soleat, ubi maior sit futura clades. vide infra in h.Praeterea matrem, quod in hoc animantium

genere mas non sit. Aegyptii in vulture naturae genium ac maiestatem indicabant, quod inter has volucres foeminae duntaxat inveniant: de quo et Marcellinus Ammianus in Rom. historia scribit, et Plitarchus item Chaeroneus, Crinitus. Minervam quoque ac Iunonem vulturis pictura eis significat: quoniam videtur apud Aegyptios Minerva quidem superius coeli hemisphaerium occupasse, Iuno vero inferius. Quae et causa est ut absurdum censeant coelum masculino genere efferre: quippe cum et Solis et Lunae caeterorumque siderum genitura in eo perfecta sit, qui nimirum foemina actus est. Complectitur autem vulturum quoque genus foeminas tantum. Quam ob causam et cuivis foeminei sexus animanti Aegyptii vulturem, ut in eo sexu principem ac primarium, apponunt. ex quo et deam omnem, ne singillatim unamquanque percurrens prolixior sim, significant Aegyptii. Similiter etiam innuentes [GR], hoc est coelum (neque enim placet ipsis, ut dixi, masculino genere [GR] dicere) quoniam horum omnium generatio inde est. Duas denique drachmas vulture picto denotant, quod apud Aegyptios duae lineae unitas est. Unitas vero cuiuslibet numeri ortus estac principium. Optima itaque ratione duas drachmas indicare volentes, vulturem pingunt, quod generationis ipse sibi autor materque ac principium, quemadmodum et unitas, esse videatur. Postremo Vulcanum indicantes, scarabaeum et vulturem pingunt: Minervam vero, vulturem et scarabaeum. solis enim his, non etiam masculis, mundus videtur consistere. Vulturem autem pro Minerva pingunt, quod hi soli ex diis apud ipsos mares sint simul ac foeminae.

∂ Propria.Vultur mons est in Apulia, ut quidam annotant.∂ Vulturum, [GR], Campaniae oppidum est, cum fluvio eiusdem nominis, ut scribit Plinius lib. 3. cap. 5. Pomponius Mela lib. 2. Fluctuque sonorum Vulturnum, Silius lib. 8. Fluvius quidem non neutro gen. ut oppidum, sed masculino Vulturnus dicitur. hic per Campaniam labens, haud longe ab Cumis mergitur. Amnisque vadosi Accola Vulturni, Verg. 7. Aeneid. Servius fluvium esse scribit qui iuxta Cumas cadit in mare. Delabitur inde Vulturnusque celer, etc. Lucanus lib. 2. Meminit eius etiam Strabo.∂ Est et Vulturnum Hetruscorum oppidum, teste Livio lib. 4. ab Urbe.∂ De Vulturno vento scripsi supra inter derivata.∂ Vulturna vel Voltunna celebris Hetruscorum dea fuit, cuius non semel meminit T. Livius, etc. Gyraldus.

∂ b. Decet tetraones suus nitor absolutaque nigritia. alterum eorum genus vulturum magnitudinem excedit, quorum et colorem reddit, Plinius. Porus Indorum rex Augusto inter caetera dona misit perdicem vulture maiorem, Strabo. Percnopterus aquila vulturina specie est, etc. Plinius et Aristoteles. Phlegyam apud Hesiodum aliqui interpretantur avem vulturi similem. Harpyiae in Thracia habent vulturum corpora, aures ursinas, et facies [GR], (lego [GR], id est virginum,) Varinus in Scylla.∂ Lapis quandros aliquando invenitur in cerebro vulturis, (coloris candidi, ut quidam addit,) cui vis tribuitur contra quoslibet noxios casus, et replet mamillas lacte: authores, Evax, Albertus, Sylvaticus.

∂ c. In cane requiritur vulturina sagacitas, Budaeus.∂ Et qui vulturibus servabat viscera Dacis Fuscus, Iuvenalis Sat. 4. Lingua exerta avido sit data vulturio, Catullus.∂ [GR] Graece aliqui rostrum interpretantur. eo autem quaecunque ederint lancinant vultures. [GR], [GR], [GR], Varinus. [GR], Plutarchus in libro de non accipiendo mutuo pro foenore. [GR], Homerus de Tityo. [GR], Iliad. [GR]. [GR], Iliad. [GR]. [GR], Iliad. X. [GR], Odyss. X. [GR]; Aristophanes in Avibus. [GR], Phocylides. [GR]: [GR], Panyasis apud Stobaeum. Vulturem aliqui sepulchrum vivum dixerunt. vide supra in a.

∂ e. Oculum vulturis si quis manu dextra gestet, gratiam et favorem omnium quibus cum versabitur, sibi conciliabit, Obscurus.∂ Os eius vel rostrum cum lingua gestatum facit ad itinera nocturna. fugat enim daemones et feras et omne reptile, et cuncta animalia. et viriliter dicamus omnem victoriam, et rerum abundantiam, sermonum facundias, et causas, et gloriam ac honorem portanti acquirit. Porta ergo cum lingua et oculos, et servabis corpus tuum ab omni castitate, Kiranid.∂ Cor vulturis habentes, tutos esse ferunt ab impetu non solum serpentium, sed etiam ferarum latronumque ac regum ira, Plin. Cor vulturis ligatum in pelle lupina, si circa brachium habeas, nullum medicamentum nocere tibi poterit, nec serpens, nec latro, omnia daemonia fugient, et maximae ferae. habebit autem is quoque gratiam cum apud omnes homines, tum mulieres, et locuples vivet. idem gestatum rebus in omnibus victoriae compotem reddit, Kiranid. Adulti vulturis cor elixum et datum in cibo latenter, aut siccum datum in potu mulieri, magnam amicitiam et desiderium lascivum eius facit, Idem.∂ Eiusdem pedes gestati ad facundiam sermonum, et lucrum, et taciturnitatem inimicorum, et victoriam ab adversariis summe faciunt, Idem.∂ Ungues eius combusti, et cum vino vetere soluti, totique corpori inuncti, et poti, ad victoriam de inimicis summe faciunt, Kiranid. Qui pedem vult. in mensa habuerit, tutus est a veneno, Obscurus. Sunt qui hac spe ducti candelabra e

vulturinis pedibus conficiant. arbitrantur enim si venenum in mensa supervenerit, extinctum iri candelam quae inserta fuerit tali candelabro, ita ut infima candelae pars vulturis pedem attingat. nam pars (sinus) superior cui inseritur candela ex metallo additur.∂ Si quis modico verbenacae herba et fimo vulturis fumum fecerit super siccario (sic habet codex noster manuscriptus) decident folia, Kiranides 1. 10.

∂ g. Si mulier cerebro vulturis liquefacto inunxerit ventrem suum per 7. dies, et viri etiam ventrem inunxerit, non concipiet omnino, Kiranides. Vulturis crus si ablata carne suspendatur supra crus excoriatum, auferetur dolor, et sanabitur, Rasis. Corium cavillae eius si applicetur podagrico, dextrum lateri dextro, sinistrum sinistro, prodest manifeste, Idem.

∂ h. Inimicus si quid delinquas inhaeret affixus scrutaturque. et profecto vulturum exprimere videtur mores. hi quippe tabida tantum consectantur cadavera. nam pura beneque habentia ne sentiunt quidem. Consimiliter inimicum vitae modo labes movet, aegra illum excitant ac quae computruerint, Caelius ex commentariolo Plutarchi de utilitate ab inimico capienda. Creditores in foro debitores tanquam loco miseris assignato vulturum instar exedunt et arrodunt, rostro in eorum corpus inserto, [GR], Plutarchus in libello de non accipiendo mutuo pro foenore. De vulturiis scitus admodum narratur apologus adversum foenore sese illaqueantes: Vulturius quidam vehementer agitatus vomere amplius coepit, simulque etiam queri, ac sese afflictare, quod intestina eiectare videretur. Pax sit rebus, inquit alter: non est quod aegro sis animo. neque enim tui evomis quippiam, sed cadaveris portiones, quod nuper conscidimus. Eadem ratione foenore adobruti non agros evomunt distrahuntque proprios, sed foeneratoris, quem iis dominum praefecerunt, Caelius.

∂ Fulgentius in Mythologico Promethei iecur apud inferos non ab aquila, sed a vulture corrodi tradit, et perbelle interpretatur. cui et Petronius Arbiter in his hendecasyllabis congruit:Cui vultur iecur ultimum pererrat,Et pectus trahit, intimasque fibras,Non est, quem tepidi vorant poetae,Sed cordis mala, livor atque luxus.Vide in Aquila h.∂ Ales avida pro vulture iecur Tityi iugiter exedente, Seneca in Herc. furente.Vulturis atri poena, Iuvenalis Sat. 13.

Nec non et Tityon terrae omniparentis alumnum
Cernere erat, per tota novem cui iugera corpus
Porrigitur, rostroque immanis vultur obunco
Immortale iecur tondens, foecundaque poenis
Viscera rimaturque epulis, habitatque sub alto
Pectore, nec fibris requies dant ulla renatis,Vergilius 6. Aeneid.

ubi Servius, Tityus (inquit) secundum aliquos filius Terrae fuit, secundum alios a terra nutritus. unde elegit sermonem poeta quo utrunque significaret: nam alumnum dixit. Hic amavit Latonam, propter quod Apollinis telis confixus est. Damnatus est autem hac lege apud inferos, ut eius iecur vultur exedat. Quanquam Homerus vicissim dicat duos vultures sibi in eius poenam succedere: unde haec canit de Tityo:

[GR]    [GR]
[GR]    [GR].

Per hoc quod porrigi eum canit ad novem iugera, quantum ad publicam (primam) faciem, magnitudinem ostendit corporis: sed illud (aliud) significat, quia de amatore loquitur, libidinem late patere. Sane de his omnibus rebus mire reddidit rationem Lucretius, et confirmat in nostra vita esse omnia, quae finguntur de inferis. dicit enim Tityon amorem esse, hoc est libidinem: quae secundum physicos et medicos in iecore est, ut risus in splene, iracundia in felle. Unde etiam exesum a vulture, dicitur in poenam renasci. etenim libidini non satisfit re semel peracta, sed recrudescit semper: unde ait Horatius, Incontinentis aut Tityi iecur, Haec Servius. Cui vacat, adeat etiam Eustathium.∂ Eurynomus daemon, quem mortuorum carnes arrodere fingunt, ita ut nihil praeter ossa relinquat, colore pingitur inter coeruleum et nigrum, qualis est muscarum quae carnibus insident: et dentes exerit, et pellis vulturis ei substernitur, Pausanias.
∂ In Onirocriticis scribit Artemidorus in Italia veteri lege vultures a nemine solitos necari: quin et illis insidias concinnantes [GR] (inquit) opinabantur, Caelius.
Marti sacros censuit vultures veterum auctoritas, uti scribit Phurnutus, quoniam plurimi visantur ubi sint [GR], Caelius. Easdem volucres Iunoni sacras Aegyptii ducunt, atque earum pennis Isidis caput, et vestibulorum fastigia ornant, Aelianus. in Graeco manuscripto codice nostro legitur, [GR]. hoc est, sub fastigiis vestibulorum alas vulturum eos insculpsisse. Vultur pictus Minervam et Iunonem significat Aegyptiis, imo deam omnem. Orus. vide supra in a. inter Icones. Vulcanum indicantes Aegyptii, scarabaeum et vulturem pingunt: pro Minerva vero vulturem et scarabaeum, ut supra inter icones docuimus.∂ Quod si animantium cruore afficiuntur superi, cur non mactatis illis canes, vulturios etc. Arnobius contra gentes.

∂ Accolae Phasidis fluminis homines quosdam facinorosos in voraginem impiorum dictam ([GR]) iniiciunt. ea fere rotunda est, et puteo consimilis: et quod iniectum fuerit post trigesimum diem in Maeotin paludem vermibus iam refertum eructat. ubi vultures subito et ex improviso involantes dilaniant, authore Ctesippo in Scythicis, Plutarchus in libro de fluviis.∂ Barcaei gens Hesperia ex aliquo morbo mortuos, ut muliebriter et ignaviter defunctos, ad notandam mortis ignominiam igni cremant: eos vero qui bello morte occubuerint, ut summa virtute ornatos, vulturibus devorandos obiiciunt: quod eas aves sacras existiment, Aelian. Diogenes dicebat, si mortui ipsius corpus a canibus lacerari contingeret, Hyrcaniam fore sepulturam: sin vultures,

[GR], ut Stobaeus annotavit. ubi pro [GR] voce depravata, forte [GR] legendum fuerit. quanquam non hos solum, sed Indos etiam et Iberos et Caspios corpora defunctorum vulturibus lancinanda proposuisse legimus.

∂ Auguria ex vulturibus.Quid est quod Romani vulturibus ad auguria maxime utuntur? An quia etiam Romulo urbem condenti vultures duodecim apparuerunt? Vel quoniam avium omnium haec minime frequens et consuera homini est. neque enim facile quisquam in vulturis nidum inciderit. derepente enim et inopinato advolant alicunde e longinquo. quo fit ut eorum aspectus semper aliquid significet. Vel hoc etiam ab Hercule didicerunt. siquidem omnium maxime, si vere dicit Herodorus, (alias Herodotus Ponticus, ut legitur in vita Romuli,) vulturibus gaudebat Hercules qui circa rerum gerendarum principia comparuissent: ut qui vulturem inter cunctas carnivoras aves iustissimum existimaret. Primum enim nullum animal vivum attingit, neque animatum ullum interimit, quod aquilae, accipitres et nocturnae aves faciunt. sed extinctis tantum corporibus pascitur: et inter ea etiam suo generi parcit. nunquam enim volucrem aliquam gustare visus est vultur, cum aquilae et accipitres cognatas maxime aves persequantur et feriant, atqui iuxta Aeschylum avis avem devorans pura esse non potest. Deinde hominibus etiam fere minime nocet, cum neque fruges consumat aut vastet, neque stirpes nec animantes mansuetas laedat. Quod si, ut Aegyptii fabulantur, omne genus eorum foemineum est et hausto subsolani flatu concipiunt, ut arbores favonio, prorsus firma certaque ab eis signa colligi probabile fuerit: cum in caeteris avibus ex libidinis motu, rapinis, fugis et persecutionibus, magnam turbationem et inconstantiam oboriri necesse sit, Plutarchus in Quaestionibus rerum Romanarum 89. et partim in vita Romuli. Vulturius a Festo numeratur inter alites volatu auspicia facientes. Vulturum conspectum Aristoteles et Plinius semper in malum retulerunt, Niphus. Hic vultur, hic luctifer bubo gemit, Seneca de palude Cocyti. Vulturem avem in augurio infoelicissimam: id est, innocuos (an quia vultur non nocet vivis?) homines facile esse infelices, Plutarchus in Symbolis Pythagoricis. Vulturemque frequenti foro in tabernaculum devolasse, Livius 7. belli Punici. Saepe vulturem in aedem Iovis aut deorum volasse prodigii loco receptum, ideo velut portentum malique auspicii procuratum fuit, Alexander ab Alexandro. P. Crasso, Q. Scaevola coss. vultures canem mortuum laniantes occisi ab aliis et comesi vulturibus, Iulius Obsequens. L. Sylla, Q. Pompeio COSS. Stratopedo, ubi senatus haberi solet, corvi vulturem tundendo rostris occiderunt, Idem. Dareio accipitrum visio duo vulturum paria vellicantium, omen fuit quod e coniuratis sumpto supplicio, haud multo post Persarum regno potiretur, Alex. ab Alexandro.∂ Romulus et Remus urbem condituri, convento inter se sequundis avibus diiudicare litem (de loco urbis,) diversa loca ad inaugurandum capiunt. Priori Remo augurio venisse ferunt sex vultures, cum duplex numerus Romulo se ostendisset. Sed dicitur a quibusdam vere Remum vidisse, Romulum vero esse ementium: sed cum accessisset Remus, tunc Romulo duodecim apparuisse: inde mansisse morem Romanis ex vulture augurandi. Meminit etiam Plinius de viris illustribus cap. 1. Scripsit Varro Terentius in libris Antiquitatum (inquit Petrus Crinitus in opere de honesta disciplina 16. 5.) fuisse Romae Vectium in augurandi disciplina nobilem, cumque affirmasse futurum Rom. imperii terminum, post M. et C C. annos: si modo, inquit, verum foret quod in historiis annalibusque Romanis traditur de XII. vulturibus, quas poeta Ennius corpora sancta appellat. Sic autem Varro, Si verum est quod de Romuli augurio traditur in condenda urbe, deque XII. vulturibus, ad M. et CC. annos Romanus populus perveniet, cum CXX. annos incolumis praeterisset. Qua in re factum est quidem iudicium ex numero alitum, ut singulae vultures centenos annos portenderent. Censorinus vero in perquirendis veterum monumentis vir diligens, et qui M. annos ab urbe condita vixit, minime ad suum iudicium pertinere asseruit hoc ipsum diiudicare, ne in re parum comperta minus prudenter posteritati faceret imposturam: quod his fere hominibus accidit, qui maiore studio quam consilio fortunae aleam pensant, temporumque varietatem considerant. Caeterum tali sententiae Vectii videtur annorum numerus convenire. siquidem CC. annis post authorem Censorinum adiectis, imperantibus Caesaribus Constantiis, Romana illa dignitas conpsumpta est, quae Italiae fines egressa Byzantium urbem se recepit. Nam ingruentibus in Italiam Unnis, Vandalisque et Gothis, tum maxime Rom. imperium cladibus multis affectum est atque deletum. Quod autem XII. vultures auspicii foelicitatem Romulo praenotassent, cum historiae multorum testantur, tum Q. Ennius in annalibus: qui Romulum inquit ipsum in Aventino monte secessisse, ad auspicium capiendum de urbe condenda et nomine imponendo. itaque studiis summis de hoc inter eos peractum refert. Certabant urbem Romamne Remamve vocarent. Omnibus cura viris uter esset induperator, Haec omnia Crinitus. Eadem partim Caelius Rhod. repetit Lectionum antiquarum 27. 8. et insuper, Scribit (inquit) libro 16. Paulus Diaconus, Adovacrem cum fortissima Herulorum manu Italiam irrupisse, quo percussus terrore Augustulus purpuram sponte deposuit: ac ita conditae urbis anno millesimo ducentesimo vigesimo nono, Occidentis imperium finem est assequutum, anno ab incarnatione Verbi quadringentesimoquinto. Caeterum quod vultur unus, ut Crinitus tradit, annos centum significasse existimetur in auspicio Romuli, inde forsitan sumptum est, quod vita singulorum centesimum fere annum attingere putatur. quanquam Aegyptii vulture picto annum unum duntaxat significarint. propter causam in C. expositam: nempe quia annum totum haec ales in conceptu, in partu et incubitu ovorum,

et pullorum educatione consumat. In somnis apparens vultur annum significat, Io. Tzetzes. Romulus in Palatino colle ex duodecim vulturibus optima auguria egit. Nam ex avium numero commutatione in duodecim homines facta, principes totidem Romanos, quot aves perspexisset, virgis antecedere iussit, Aelianus. Caesar quum in campum Martium exercitum deduceret, sex vultures apparuerunt. conscendenti deinde rostra, creato consuli, iterum sex vultures conspecti, veluti Romuli auspiciis novam Urbem condituro signum dederunt, Iul. Obsequens. Octavio Augusto primo consulatu augurium capienti, duodecim se vultures, ut Romulo ostenderunt, Svetonius. Auctor est historicus Dion post Caesaris caedem Octavio in campum Martium descendenti vulture sex augurium fecisse, mox vero apud milites concionanti duodecim: unde ab eo coniectatum Romuli monarchico se principatu constanter potiturum, Caelius.

∂ Quod stragem designent exercitus quem sequuntur.Vultures tradunt futuram stragem praesensione quadam mire percipere: et comprobat in Hexaemero magnus Basilius, Caelius. Expeditos in bellum exercitus praesensione quadam consequuntur, plane scientes et quod ad bellum proficiscuntur, et quod omnis pugna strages edere solet, Aelianus. Traditur ingruentis mali certissimum haberi praesagium, ubi exercitum vultures insequantur, Caelius. Si vultures, corvi, et (aut) aquilae in unum coirent, caedem haud dubiam interpretabantur, Alexander ab Alexandro. Huius quidem (ex vulturum praesensione) augurii rationem scrutari difficillimum censuit Albertus, ni stellarum potestate occultiore fieri, collibeat credere, Caelius. Avium quarumvis quae cadaveribus vescuntur, (ut sunt vultures, aquilae, cornices, gracculi, milvi,) agmen cum in aliqua regione apparuerit, ac per aliquot dies ibi sederit, esse futuri excidii signum, consentiunt omnes, Niphus. Solent vultures mortem hominis quibusdam signis annunciare. cum enim lachrymabile bellum acies inter se instruunt, multo vultures sequuntur agmine, et eo significant, quod multa hominum multitudo bello casura sit, futura praeda vulturibus, Ambrosius. Communis hominum opinio est vultures in exercitibus gregatim volantes esse futuri excidii praesagium. Vultures enim et aquilae ultra maria cadavera sentiunt. altius enim volantes, quae multa montium obscuritate caelantur, ex alto conspiciunt: et non modo praesentia, verum etiam (ut Plinius inquit) biduo aut triduo futura, Niphus. Umbricius haruspex vultures tradit triduo ante aut biduo volare eo, ubi cadavera futura sunt, Plinius. Hoc quidem (inquit Niphus) experientia constat: et in excidio Troianorum ita accidisse meminit Aristoteles in auguriis. Iam quasi vulturii triduo prius praedivinabant, quo die esurituri sient, Plautus Trucul. Limitem significantes Aegyptii vulturem pingunt, quod cum belli conficiendi tempus instat, locum ubi pugna committenda sit, septem ante diebus ad eum accedens praefiniat et circunscribat, Orus. Et mox, Praesagium quoque eodem picto repraesentant, tum eandem ob causam, tum etiam quod ad eam exercitus partem sese convertere soleat, ubi maior sit futura clades, sibi ex cadaveribus alimentum seponens, ac in futurum provide reservans. Unde et prisci reges exploratores mittebant, per quos in utram aciei partem respexissent vultures, cognoscerent, indeque vincendos ac internecina strage delendos colligerent, Idem et Aelianus. Vulturum, et aliarum alitum quibus strages cadaverum pabulo est, ingens vis, exercitum advolavit, Iul. Obsequens.

∂ PROVERBIA. Si vultur es, cadaver expecta, proverbium usurpatum a Seneca in Epistolis 15. 96. Captatores testamentorum (inquit Erasmus) et haeredipetae, vulgata metaphora vultures appellantur, quod senibus orbis ceu cadaveribus inhient. Nam huic avi proprium, cadaveribus tantum vivere eorum quae sponte interierunt vel ab aliis relicta sunt: non fruges, non vivum quicquam attingere, et a sui generis, hoc est avium cadaveribus abstinere: hoc minus nocens, quam sint homines isti divitum funeribus imminentes. Unde mirum est hanc avem innocentissimam apud homines tam male audire. Proinde qui divites audent aut accusare, aut veneno tollere e medio milvii vocantur: qui vero duntaxat obsequiis et adulationibus aucupantur, ut misceantur testamento, vultures proverbio dicuntur. Martialis lib 6. Amisit pater unicum Silanus. Cessas mittere munera Oppiane? Heu crudele nephas, malaeque Parcae, Cuius vulturis hoc erit cadaver? Diogenianus in Collectaneis meminit huius adagii, sed alia figura, [GR], id est vulturum ritu. admonet aut dictum de iis, qui vel ob haereditatis, vel alterius alicuius emolumenti spem insidiantur cuipiam.∂ Vulturis umbra, [GR], de nullius precii homine dicebant. Refertur a Diogeniano. Mihi magis quadrare videtur in haeredipetas, aut alioqui rapaces inhiantesque praedae. Respondet illi, Si vultur es, cadaver expecta, Erasmus. [GR], Hesych. et Varin. Suidas vero simpliciter, [GR].∂ Profert iam cornua vultur, Claudian. lib. 1. in Eutropium de re minime verisimili. Sola quidem avium tragopanas cornuta scribitur a Plinio, sed fabulosa ut arbitratur.∂ Vulture edacior, tanquam proverbiale memoratur Erasmo. idem Germani sic efferunt, [GO].

∂ Laena et aper dum certant, vultur spectator prandia captat, Alciatus in Emblematis.

∂ Emblema eiusdem quod inscribitur Opulenti haereditas:

Patroclum falsis rapiunt hinc Troes in armis,
Hinc socii atque omnis turba Pelasga vetat.
Obtinet exuvias Hector, Graecique cadaver:
Haec fabella agitur cum vir opimus obit.
Maxima rixa oritur, tandem sed transigit haeres,
Et corvis aliquid vulturiisque sinit.

finis.

124 - de Vulture