Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

123 - de Upupa

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE UPUPA

A.

EPOPS, [GR], Graece dicitur avis quae Latinis upupa, utroque per onomatopoeiam nomine facto: quanquam Latinum a Graeco derivari potuit. Kaath, [HE], Hebraicum nomen Munsterus alicubi upupam exponit, ut Iudaei recentiores fere. alii aliter, onocrotalum, pelicanum, cuculum. vide in Mergo in genere, et in Onocrotalo. Cos etiam, [HE], varie interpretantur, noctuam, upupam, etc. lege in Bubone. Item ataleph, [HE], aliqui upupam, quod non probo, alii vespertilionem, ut in Vespertilione scripsimus. Racham, [HE], omnino genus aliquod aquilae aut vulturis genus est, quanquam septuaginta upupam transtulerint. vide in Gypaeto et Ossifraga inter aquilas. Anapha etiam et chasida Hebraicas voces non desunt qui upupam

vertant. de haec plura leges in Ciconia, de illa in Ardea. Dukifat, [HE], Levit. 11. R. Salomon exponit gallum sylvestrem duplicata crista, unde etiam nomen sit quasi du cephot, id est duas cristas habens. Septuaginta upupam transferunt, et Deuteronomii 14. porphyrionem. vocatur sane etiam upupa a quibusdam Graece alectryon agrios, id est gallus sylvestris, ut ab Italis quibusdam gallus paradisi. Lege supra in Gallo sylvestri in genere. Huic finitimum est vocabulum cucupha, [GR], quod Aegyptiacum videtur. Kiranides sane lib. 1. cap. 7. cucufam pro upupa interpretatur. Orus in Hieroglyphicis 1. 55. Cucupha, [GR], (inquit) parentibus senio confectis nidum extruit, pennis eorum evulsis, etc. hoc alii de upupa referunt, pietate eius in parentes celebrata. Sed videtur Orus, aut eius interpres potius aliquis Graecus cucupham ab upupa avem diversam existimasse, cum hic cucupham, albi vero libro 2, epopem nominet. Alhudud seu alhedud est avis quae dicitur upupa, vulgo apud Patavinos gallus paradisi, Bellunen. Fitomos, id est upupa avis, Sylvaticus. Garesol, id est upupa, Idem. Hakocoz apud Albertum invenio pro upupa. Upupae a voce sua vulgo apud Italos buba nomen inditum: alii ad upupam antiquam alludentes upega vocant, (ut circa Vincentiam) et a crista, qua insignis spectatur tertio nomine gallo de paradiso dicitur, (circa Venetias,) Erythraeus in Indice Vergiliano. Alicubi in Italia galleto de magio, Bellinzonae puppula. Siculis (ni fallor) cristella. Hispanis abubilla. Lusitanis popa. Gallis huppe, vel hupe. Et in quibusdam locis putput, a foetore. Circa Montempessulanum lupege. Sabaudis etpie, ni fallor. In valle Augusta, putta. Germanis [GO], id est gallus stercorarius: circa Rostochium [GO]. Flandris [GO]. Brabantis [GO]. Anglis a howpe. Illyriis dedek. Polonis dudek. Turcis ibik.

Literatores plerique omnes Britannici, upupam eam nominant avem, quam barbari ab alarum strepitu vanellum, et ipsi sua lingua lapuvingam, Turnerus.

B.

Upupa mutat faciem tempore aestatis et hyemis, sicut caeterarum quoque agrestium plurimae, Aristot. Et rursus, Upupa cum colore, tum vero specie immutatur, ut Aeschylus poeta satis carmine suo exposuit.

[GR]    [GR]
[GR]    [GR]
[GR]    [GR]
[GR]    [GR].

Hos versus Theodorus ita transtulit: Quin fert sui spectantem, et epopem mali, Colore speciem multimodo pingens suam. Saxicolam et improbum arma gestantem alitem. Adulti infantis forma hic sese refert. Nam vere candicans ubi extitit novo, Aestate tum deinde, ut recanduit seges, Alas repente varius maculatas quatit. Nos Graece nonnihil quam in impressis codicibus nostris habentur, melius descripsimus: prorsus quidem restituere absque codicis melioris authoritate nec libet nec licet. Apparet sane Aeschylum mentionem facere Terei in upupam mutati, et in haec facie suam ipsius calamitatem inspicere, ubi ludit in vocabulis [GR] et [GR]. tanquam ita diceret, Iupiter (aut quisquis Tereum mutavit in avem) effecit eum suorum spectatorem malorum, et pennis insignivit variis, et ferocem illum antea in sua panoplia, avem cum eadem (nam rostrum longum pro ense est, crista pro galea) reddidit timidam. Coniicio enim legendum [GR] per [GR]. non per [GR]. ut [GR] verbum significet [GR], sicut [GR]. Pro verbo [GR] forte [GR] legendum, ut carmen constet, sensu eodem. pro [GR], forte [GR], hoc est, et vestit vel induit: ut sensus sit, eam tempore veris plumas amittere, messe denuo iisdem vestiri. De caeteris obscuris non habeo nunc quod dicam. Quaedam temporis ratione mutari videntur, ut accipiter, upupa, et similes volucres, Theophrastus historiae plant. 2. 6. Mutat et upupa colorem, ut tradit Aeschylus poeta, avis crista visenda plicatili, contrahens eam subrigensque per longitudinem capitis, Plinius.Upupa avis est magnitudine paulo supra coturnicem: in capite vero ei plumae instar cristae subriguntur, [GR], Pausanias. Vertitur in volucrem, cui stant in vertice cristae, Prominet immodicum pro longa cuspide rostrum. Nomen epops volucri, facies armata videtur, Ovidius 6. Metam. Diximus et cui plicatilem cristam dedisset natura, per medium caput a rostro residentem, Plinius. Upupa est septicolor, regimen (cristam) habens in capite altitudine digitorum duorum, quod aperitur et contrahitur: estque quatuor colorum, conveniens ad quatuor tempora anni, Kiranides. Avis est cristis extantibus galeata, Isidorus. Galeam de pelle (lego, de plumis vel pennis) habet in capite, toto reliquo corpore varia et pulchra, Albertus. Avis st perpulchra, Author de nat. rerum. Nusquam in tota Britannia upupa (quod ego scio) reperiri potest, apud Germanos tamen frequentissima. Ea est magnitudine turdi, alis per intervalla fuscis, albis et nigris pennis distinctis, crista in capite ab ea parte rostri, qua capiti committitur, ad extremum usque occiput in longitudinem porrigitur, quam pro adfectibus suis aut contrahit, aut dilatat, ut equus aures arrigit aut demittit. tibiis est valde brevibus, alis obtusioribus, Turnerus. Color in upupa reperitur cinereus, albus et nigricans. Rostrum ei nigrum, oblongum. pennae albis et nigris maculis alternatim distinctae. Crista ruffa, in summo tamen nigra.

C.

Upupa a sua voce dicta est, Varro. Pollux [GR] scribit. Upupae vocem quidam esse aiunt p p, quod Graecis sonat, Ubi, ubi? quod Tereus qui in hanc avem mutatus est, dum Procnen et Philomelam iugulaturus quaereret, hac voce sit usus, ut in Hirundine h. recitavimus. Torotinx in Avibus Aristophanis alii upupae, quod non placet: alii alterius cuiusdam avis innominatae vocem esse aiunt. Upupa una tantum voce, sicut et cuculus, importuna est, Author de nat. rerum. Hyeme latet muta: et vere unius est vocis, clamosa, Albert. Quidam dicunt upupam alia voce per aestatem sonare, alia per hyemem. Avicenna tamen (ut Aristot. quoque) colorem potius quam vocem his temporibus ab ea mutari ait, Albertus. Upupa si ante vitium tempus cecinerit, bonitatem et copiam vini promittit, Orus. Avis est pastu obscoena, Plin. Semper in sepulchris et humano stercore commorans, foetenti pascitur fimo, Isidorus. Aristophanes in Avibus upupam myrti baccas et serphos (vermes quosdam, vel formicis similia animalcula) devorare facit. Apiculas devorant, Philes. Audio eas formicis vesci inter caetera. Upupa si uvae pastu laesa fuerit, adiantum ori inserens circumambulat, Orus. Lente admodum volat, Turnerus. Montes incolit et Sylvas, Aristot. Vagatur haec semper fastidiens locos. Deserta quaerit nemorum et invias plagas, Aeschylus apud eundem Gaza interprete. Graeca verba sic habent, [GR]. Quae quoniam corrupta sunt, nec ullum genuinum sensum exprimunt, sic forte legere poterimus, [GR] (vel [GR], etsi neutrum carminis ratio admittat) [GR]. hoc est, Semper autem propter odium muliebris generis, in sylvas solitarias confert se habitatura. Nam et Aelianus sic scribit: [GR] (lego [GR]. nam et Volaterranus vertit in desertis altisque montibus: et Aeschylus avem hanc petraeam, id est rupicolam nominat. pagos autem rupes est, vel mons saxosus) [GR]. Upupa nidum potissime e stercore hominis facit, Aristot. inde apud Germanos [GO], id est gallus stercorarius appellatur. Nidum luti loco hominis stercore circumlinit, ut intolerabili odoris foeditate homines a nido et pullis depellat, Aelianus. Humano stercore nidum struit, et ideo iuvenis foetet, Albertus. Industria quadam naturali materiam nido suo convenientem colligit stercus hominis quia id vim quandam venenis adversam habet, quod et leopardus et leo agnoscunt, Idem. Avis est spurcissima, semper in sepulchris et humano stercore commorans, Isidorus. Upupa una suo in genere ([GR]) non nidificat, sed stipites arborum subiens, parit sine ullo stramento in cavis, Aristot. non in ipsis puto stipitibus, sed subtus. nam picus Martius solus Plinio teste, in cavis arborum nidificat. Terna fere ova parit, ut audio. Postquam pullos complevit, in eodem nido plumas commutans exuit: et interim a pullis alitur, Albertus. vide intra in D. Hyeme latet et nuda est, vere prodit, Author de nat. rerum. [GR], Aelianus. Gillius vertit upupam avium inimicissimam esse, (legerat forte [GR]:) malim, maxime nudam. hoc est, prae caeteris avibus plumis ac pennis eam nudari. aut si quis mavult, minime volacem. est enim alis obtusioribus, et lente admodum volat, authore Turnero. Dicuntur autem proprie [GR] avium pulli involucres adhuc. ut a positivo [GR], superlativus fiat [GR], sicut a [GR] fit [GR]. Hyeme habet muta, Albert. Dormit hyeme, sicut et vespertilio, Idem. Upupae, sturni, etc. in angustis montium locis latere consueverunt, Ge. Agricol. Et rursus, Upupae quaedam hyeme latent in cavis arboribus. Sive autem in arboribus, sive in montibus latuerint (quaecunque in eis latere solent aves) ea de causa verno tempore deplumes solent conspici. Quaedam cum aestate aevum degant in sylvis, hyeme demigrant in finitimos locos apricos, montium recessus secutae, secuti palumbes, upupae, etc. Idem. Aves quaedam trimestres sunt, (id est tribus mensibus nobiscum degunt,) ut turdi et turtures; et quae cum foetum eduxere abeunt, ut galguli, upupae, Plinius. Procopius Gazaeus upupam inter aves noctis ac tenebrarum amicas numerat cum erodio, noctua et charadrio: nescio quam recte. Isidorus eam semper in sepulchris et humano stercore commorari scribit. Dorcadis adeps upupam interficit, Aelianus et Philes.

D.

Upupae adversus parentes existimantur piae, Aelianus. Aegyptii gratum indicantes animum, cucupham pingunt: propterea quod solum hoc est mutis animantibus, posteaquam a parentibus educatum fuerit, iisdem senio confectis parem refert gratiam. Quo enim loco ab ipsis enutrita est, eodem nidum ipsis extruit, pennis eorum evulsis: cibumque subministrat, donec renatis pullis parentes sibi ipsis opem ferre queant. unde et divinorum sceptrorum cucupha insigne atque ornamentum apud eos esse solet, Orus. Upupae parentes senescentes inter pullos iam adultos in nido plumas exuunt, et interim a pullis pascuntur, donec vires plumasque recuperent. Cum enim senio visum amiserint, pulli notam naturaliter herbam colligunt, et excaecatis oculis illitu visum restituunt, Author de nat. rerum et Albertus. Upupae pulli cum parentes senuisse viderint, ita ut neque volare neque videre queant, vetustissimas eorum plumas evellunt, et oculos eorum illinunt, foventque ipsos sub alis, donec pennae eis renascantur, et oculorum renovetur acies: sicque mutuam vicem parentibus reddunt, Obscurus. Parentes suos foventes anhelant super oculos ipsorum, ut visum recuperent, Iorath. Upupa gramen edit adversus [GR], (id est fascinationem, vel nescio quas iniurias,) Philes.

Aelianus adianton, id est capillum Veneris, upupam contra fascinationes nido suo imponere scribit. In Geoponicis Graecis 15. 1. authore Zoroastre hoc remedium ab eis contra blattas fieri fertur. perperam autem amianton pro adianto legitur. Upupa si uva esitata laesa fuerit, adiantum ori inserens circumambulat, Orus. Cum aliquando in parietis diruti et deserti rima vetustate acta peperisse upupa, id ipsumque parietis curator animadvertisset, luto rimam explevit et obstruit. Upupa vero rediens ac videns recessum ac latebram suam clausam, herbam attulit, qua ad lutum admota, dissolutum est lutum et defluxit. illa in cavum ad pullos suos ingressa est. et cum postea ad inquirenda cibaria rursus proficiscetur, homo ille iterum parietis cavernam oblinens obstruxit. avis vero eadem ipsa herba rimam aperuit. quod ipsum tertio factum est. Cuius factum parietis curator intelligens, herba illa e luto sublata, non quidem ad eo usus, ad quos upupa, utebatur, sed ad resignandos thesauros ad eum nihil pertinentes, Aelian. Idem alibi author est picum quoque herba quadam allata foramen suum lapide aut ligno immisso obturatum aperire.

E.

Upupa si canat ante vitium tempus (antequam vites germinent) insignem simul bonitatem ac copiam vini praenunciari aiunt, Orus.

F.

Upupa quocunque nomine Hebraico appelletur, avis impura haberi debet, vel eo nomine quod in stercore moretur: et, si verum scribit Isidorus, etiam in sepulchris. Procopius inter aves noctis ac tenebrarum amicas ideoque abdicandas mensis eam numerat. Avis est lugubris et luctum amans: quamobrem in lege prohibetur. quia seculi tristitia mortem operatur, Author Glossae in Leviticum. Upupae caro austera est, Rasis.

G.

Colum sanat cum pinnis upupa exusta, et ex vino cinis eius potui datus, Marcellus. In pulvere upupae est remedium contra morsum cancri, (canis.) decollatur autem et scinditur, et fit cataplasma super locum, Rasis. Sanguis upupae illitus homini dormienti daemoniaca gignit phantasmata, Pythagoras in libro Romanorum, ut citat quidam obscurus. Pennae vero positae super caput hominis, sedant sodam, id est dolorem capitis, Idem. Pennarum upupae suffitus vermes expellit, Rasis. Lingua eius suspensa super hominem nimis obliviosum, prodest ei, Pythagoras in libro Rom. Upupae cor in lateris doloribus laudatur, Plinius.

H.

a. Upupa Graece dicta est (epops,) eo quo stercora humana consideret, et foetenti pascatur fimo, Isidorus. Nobis probabilius est a voce sua dictam, ut Varroni placet. Epops avis est multorum nominum. nam et [GR] eam vocant, et [GR], et [GR], Hesychius et Varin. [GR], Iidem non suo loco, nempe post [GR]. [GR], avis quaedam, Iidem. coniicio autem vocem esse corruptam, et legendum vel [GR], vel [GR], etsi ordo literarum apud illos neutrum admittat. Sylvaticus alaudam avem cum upupa confundit, nimirum quoniam utraque cristata est. Idem hanabroch, (alii kambrah vel kanabir scribunt,) quae vox Arabica alaudam significat, imperite upupam interpretatur. Albertus alicubi ex Aristotele (de hist. anim. 6. 1.) pro epope picum marinum, vel picum varium posuit.

Epitheta. Epops est avis sordida et cristata, Textor. Obscoena pastu, Plin. [GR] nominat eam Aristoph. quasi triplicem habeat in galea cristam, uti in scholiis habetur. forsitan ab insigni crista sic dicta fuerit, Vuottonus. [GR], et [GR] etiam a crista capitis cognominatur (a poetis,) Hesychius et Varin. [GR], Aeschylus apud Aristotelem, id est, Audacem saxicolam avem. Videri autem potest audax et minax, quod instar militis galeata sive cristata sit.

Upupa pro meretrice. Plautus Captivis, Itidem huc mihi advenienti upupa, quae me delectet, data est. Aristophanes in Avibus Philoclem upupae nomine traducit, tanquam [GR] vel [GR].

Icones. Cucupha apud Aegyptios picta (propter gratitudinem huius avis in parentes, vide in D.) gratum animum significat. Divinorum etiam sceptrorum apud eosdem insigne atque ornamentum esse solet, Orus. Praesagium quoque copiae vini significante, upupam pingunt. haec enim si ante vitium tempus cecinerit, insignem vini bonitatem simul ac copiam praenunciat, Idem. Uvae esu offensum et sese curantem notantes, hanc avem pingunt et adiantum. haec enim si uva comesta laesa fuerit, adiantum ori inserens obambulat, Idem.

b. Upupa magnitudine coturnicem paulum excedit. in capite autem pennas habet cristarum instar in< >sublime elatas, Pausanias. [GR]; Evelpis de epope quaerens apud Aristophanem in Avibus. ubi Scholiastes, Mirantur (inquit) tanquam peregrinam avem. pennis enim vestitur densis, et tres in crista apices habet. Upupam Megaris, ubi Tereus sibi manus attulit, primum apparuisse asserunt, Pausanias.

c. Nulla avis cum aut fame ut frigore, aut alia molestia afficitur, canit. ne ipsa luscinia quidem, aut hirundo et upupa, quam quidem aiunt prae dolore lugentem canere, Plato in Phaedone. Foetet ut upupa, dictum apud Italos vulgare. Lapis quirin, (alias, quiricia) ut scribunt Evax et

Albertus, invenitur in nido upupae aliquando, quae tota est avis ptraestigiosa et auguralis, (alias, et multa augurans,) ut ferunt magi et augures. Hunc lapidem aiunt secreta prodere, et phantasias promovere, impositum pectori dormientis, Sylvaticus.

e. Upupae adhuc vivae et palpitantis cor exemptum deglutito conversus ad Solem, initio horae primae vel octavae, die Saturni, Luna Orientali existente, et superbibito lac vaccae nigrae cum modico melle ex compositione recitanda. Vide ut sanum et integrum devores cor, et eris praescius eorum quae in coelo, et quae in terra (fiunt:) et quid cogitent homines cognosces, et res quae in locis remoti geruntur, et futuras. Deinde mellis compositionem recitat, quam meliorem esse ait si cor et iecur upupae immittatur. sed inde periculum esse ait phthiriasis, id est pedicularis morbi, qui ne superveniat remedium subiungit, Harpocration ut citat author Kiranidum. Kiranus autem (inquit idem) partim conveniens, partim discrepans, addidit de upupae gustu, praescientiam ex eo fieri omnium mundanarum rerum. Mox et magico cuidam gestamini upupae cor et hepar et capitis coronam adiungi iubet, Haec ille libro 1. elemento [GR]: et rursus similia elemento φ. de corde et sanguine upupae. Et libro 2. in Talpa, In pelle upupae avis (inquit) cum duobus oculis eiusdem avis si quis suspederit vel ligaverit cor aspalacis, omnia praesciet, quandiu gestaverit eam castus. Quod si cor huius avis gestaverit interius, magnus et potens erit. Si Luna nova decollaveris upupam, et cor eius palpitans deglutiveris, scies omnia quae fiunt, et mentes hominum, et multa coelestia, Arnoldus Villan. Fertur si suspendatur dens hominis et ala upupae dextra ad caput hominis dormientis, non expergisci illum donec auferantur, Rasis.

g. Corium upupae impositum dolenti caput, sedat dolorem, Rasis. Tempora inuncta sanguine upupae quando dormiendum est, faciunt terribilia videri somnia. Upupam etiam ipsam, et eius membra, praecipue cerebrum et linguam et cor multum quaerunt incantatores, Albert. Lingua upupae suspensa super obliviosum, reducit ad memoriam ea quae oblitus est, Rasis. Si oculus eius suspendatur supra leprosum, curatur lepra, Rasis.

h. Tereum Thracum regem fabulantur mutatum in upupam, militaremque adhuc in capite cristam gerere, et rostro oblongiore ensem referre, quo habitu uxorem (Procnen et Philomelam) insequebatur: et quasi adhuc filium quaeritaret sonare ποῦ ποῦ. Vide copiosissime in Hirundine. Indicam upupam duplo maiorem nostra et formosiorem Indorum rex amores et delicias suas circumgestat, et eius venustatem summa admiratione frequenter intuens, magnam laetitiam voluptatemque capit. Brachmanes vero fabulam huiusmodi de ea narrant. Regi Indorum (inquiunt) olim filius fuit minimus natu, quem fratres caeteri maiores cum plane improbi et iniqui essent, propter aetatem contempserunt. Cum vero parentes quoque iam senectute graves contumeliose ab eis tractarentur, ut improbitatem eorum declinarent, assumpto filio minimo discedunt ac fugiunt: et propter laborem in itinere moriuntur. Defunctos filius in sui capitis vulnere, quod ense sibi inflixerat, sepelit. Insignem hanc eius pietatem conspicatus admiratusque Sol, puerum in avem formosam admodum et vivacem convertit, crista supra caput eius erecta, de sepultis ab eo parentibus eadem in parte monumento. Talia quaedam de alauda etiam fabulantur Athenienses, ut in Avibus Aristophanis apparet, (vide Alauda:) qui forte hanc de upupa Indorum fabulam, non satis quaenam avis esset intelligentes, ad alaudam (quae et ipsa cristata est) transtulerunt, Aelianus.

  Upupa animal est sacrum, Kiranides. Aegyptii upupis honorem habent, quod adversus parentes existimentur piae, Aelianus.

  PROVERBIUM, Upupa cum cygnis certat, vide in Cygno H. c. in Cygnea cantione.

123 - de Upupa