Geoponica

traduzione di Janus Cornarius - 1543

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Gli autori sono stati emendati in base a
Geoponica sive Cassiani Bassi Scholastici De Re Rustica Eclogae
recensuit Henricus Beckh - Teubner – Stoccarda e Lipsia – 1994

Prefazioni

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

Cassii Dionysii Uticensis
de Agricultura Libri XX.
DESYDERATI DIU, et
Falso hactenus Constantino Caes. adscripti.

LUGDUNI.
Apud Antonium Vincentium.
M.D.XLIII.

CANDIDO LECTORI SULPITIUS SAPIDUS

UNDE coniicere tandem lienit, amice Iector, hos esse Cassii Dionysii Uticensis Viginti de Agricultura libros, certissimam alicunde rationem in primis afferre visum est oportere. Praesertim cum Ianus ille Cornarius, vir meo sane iudicio undecunque doctissimus, qui eosdem nobis e Graeco vertit, cui po????simum adscriberet, non statim arbitrari potuit: vel ob id maxime, ut credere par est, quia plagiarius(?) quispiam dum luos(?) mentiri aulus est Constantino Caesari dicavit, et id nominis tantum (quod fidem pene nunciabat) pagellae priores retinebant. Porro autem qui eosdem alterare studuit, ubique fere. et ex industria, finxit se ex varii: rei Rusticae scriptoribus omnia desumpsisse, qui quidem omnes longe post eum qui horum verissimus author fuit nati sunt, florueruntque ? sed hos libros, (pax sit Cornario) nec Constantini esse, nec cuiusvi, qui vel a Varronis deculo extuerit. diligenter expendenti facile ?iquebit. adde quod idem Varro admonuisse videtur. neque id semel, ac primum lib. ?. cap. I. recenset enim qui de Agricultura Graece scripserunt. tum inquit: Hos nobilitate ???? Cartaginiensis praeter? Poenica lingua. quod res dispersas comprehendit libris dac? de triginta, quos Cassius Dionysius Uticensis vertit libris viginti. Graeca lingua. Et sunt ii ipsi, omni dubio procul. quos hucusque Constantino Caes??????. Id credidimus ? cuius rei testimonio tanquam non idoneo, ne ? locupleti ???? fidem obstringere principio grattab? ? at subinde ipse quoq ue Varro cum alibi pluribus. tum libro primo cap ?8 cumulate latt?lecisse. ac omnem dubitandi occasionem prae??sisse mihi visus est. ?????????????? optunum scribit Cassius esse velucrium, propter palustrium columbinum scribit esse hominis. tertio capunum et ?????um et ??????num etc. quae omnia ex nostri ???????? Dionysii libro ?. capit. ?? integre translata sunt.

(Questa parte mi risulta di lettura impossibile e quindi men che meno trascrivibile. Bisognerà provvedere in seguito.......)

ILLUSTRI AC GENEROSO DOMINO,
D. WOLFANGO Comiti Stalbergen. ac Wernigeroden.
praeposito ecclesiae Halberstaten. Medicus Physicus
S. D.

AGRICULTURAE studium ut rebus mortalium utilissimum, et vitae degendae necessarium, non utilitatis tantum immensae illius, verum etiam voluptatis ac delectationis inenarrabilis gratia, ita semper a

summis viris, regibus, Principibus ac Imperatoribus, ut omnium studiorum honestissimum excultum est, sic certatim a maximis Philosophis praedicatum, ut summae illius ac ab omnibus expetite felicitatis humanae portionem non minimam in ea sitam esse plerique putarint, et ut verissime cecinisse eximius poeta creditus sit:

O fortunatos nimium sua si bona noriint
Agricolas, quibus ipsa procul discordibus armis
Fundit humo facilem victum iustissima tellus.

Neque autem referre apud celsitudinem tuam illustris comes ac domine volo, quot praestantissimi viri eam suis manibus exercuerint, quot sapientissimi viri de ea scripserint. Nam et Romana et Graeca historia innumeris clarorum etiam triumphis agricolarum exemplis scatet. Et a M. Varrone ac Iunio Columella ad nonaginta fere autores recensetur, qui Graeca et Latina itemque punica lingua, rei Rusticae praecepta tradidere. De hoc apud C. T. silendum mihi non putavi, quod nescio quibus moribus inductis, laudatissimum quondam agricolationis studium, et praesertim opus ipsum aut potius opera, utilissima hodie iudicatur, neque abiectius hominum genus aliud est, quam quod ruri in casis degit, quod agrum colit, et quod reliquarum illius partium curam gerit. An vero opum potentia, et verbium splendor ac celebritas, hanc honestiss. studii utilitatem invexerint, haud facile sit pronunciare. Certe si desidia est nostra, qua omnes ex natura proclives sumus a labore ad libidinem ac voluptatem, haud dubie stupidum est sensuum nostrorum iudicium, quascunque tandem voluptates sequantur, veris beati ruris delitiis, imo copia et opibus inemptis neglectis.

Caeterum ut patienter feramus vulgus hominum in hac parte non satis iudicii habere. Nimirum quod omnem quaestum quantumvis sordidum, ex quibuslibet fabrilibus mechanicis, statariis ac sellutariis artibus, honestiorem coqui ex agricultura provenit, putat. Liberalium certe artium sectatores non oportuit sic caecutire, ut non apertis oculis rem cognitam palam confiterentur, nullum studii genus honestius, splendidius, ac naturae propinquius esse. Imo nullum quaestum ingenium hominem magis decere, quam qui ex rei rusticae cura acquiritur. Sed quantum hac parte etiam hi praestent, aut quanti honestiss. studium faciant, vel unum argumentum satis declarat, Quod paucissimi ex eis hanc divinae omnium rerum naturae cognitionem, quam res rustica in se complectitur, habeant. Multi vero ne nomina quidem cognitarum a se rerum certo tenent. Condonemus autem et hanc rerum ignorantiam, his qui mentibus a visibilium mundi opum irritamentis, ad creatorem omnium deum optimum maximum sublatis, in divinae maiestatis contemplatione toti haerent. Condonemus item his qui de rerum proprietate ac usufructu litigantes, nunquam ad earum cognitionem ac verum usum ipsi perveniunt. Qui philosophiae ac medicinae nomina dederunt, non sine summa turpitudine, ac detrimento non minore, laudatissimae agricolationis eius que partium negligentes esse possunt. Nisi non turpe est aliquem profiteri id quod nescit, et nisi utilitatem et commodum ex his recte speramus, qui ipsi incommodissime ac infelicissime in his studiis, quorum usus at utilitas ab ipsis expetitur, sunt versati. Atque hic rogo an non infelicissime in philosophiae ac medicinae studiis

versatus sit, qui rei rusticae, agrariae, hortulanae, pecorariae, ac piscinariae ignarus sit, in quibus fere tota inferiorum corporum natura continetur, de qua utique nobis philosophus physicus ac medicus consulendus erit? Quos si respondeatur, facultatem ac vires rerum, non etiam tractatum ac curam ab illis requiri: valde sane timeo, ut aliquid sani in virium ipsarum rerum cognitione assequantur, quibus res ipsae ignotae sint, quum plurimae sint res, quarum vires non aliunde nobis quam ex visu, tractatu, cura ac usu, melius innotescant. Quare mihi quidem optimus medicus ac philosophus iudicatur, qui plurimarum rerum cognitionem ipso rerum usu ac tractatu assequutus est. Assequendi autem copia non maior aliunde quam ex agricultura, et rei rusticae scriptoribus nobis suppeditatur. Circa quos versandos quum plerique omnes fuerimus fere negligentiores, fa?ium est ut olera et legumina quaedam nobis in quotidiano usu familiaria, imo panis is quo quotidie alimur, non sint nobis satis nota, quando certum est et tritici, et siliginis, et farris, chondrique ac alicae, bromi, tragi, aegilopis, ptisanae, erui, pisi, fabae, et multarum aliarum rerum vocabula ac appellationes, non suis rebus quibus ab initio impositae sunt, hodie recte accomodari. Quae sane causa fuerunt mihi, hos viginti de agricultura libros Graecos a Constantino Caesare scriptos, per me in linguam Latinam conversos, tuo in primis illustris comes nomine praefulgente aedendi. Nam quum singulari quadam naturae tuae bonitate ad honesta studia iuvanda ac provehenda inclinatus sis, meque istorum studiorum nomine non semel quam familiarissime in aula tua amplexus

sis, visum est mihi hoc modo, et animum et voluntatem erga te meam vicissim declarare, et magnificentiam heroici illius pectoris tui studiosis notam ac testatam facere. Et erunt spero non pauci qui eximium ac utilissimum per se opus, tuo amplius nomini inscriptum, avidius excipient: et charius habebunt, non tam quod a maximo imperatore Constantino primum sit conscriptum et invulgatum, quam quod in celsitudinis tuae gratiam a me tandem post tot annos quibus delituit, Latinis hominibus est communicatum. Sive autem ipse Constantinus Caesar hos libros congessit, velut praefatio [GR] operi praemissa testatur, sive ille ipse qui praefationem scripsit operis autor itidem fuit, atque hoc modo Caesari nuncupare voluit. mihi sane iuxta praefationis testimonium, ad ipsum Constantinum Caesarem hi libri referendi videntur, et propterea exemplar Graecum, quod unicum habui veteri amico meo doctissimo viro Matthaeo Aurogallo Bohemo mihi suppeditatum: quum omni inscriptione careret, et vago ac incerto autore oberraret, et haud dubie despicatus ob id esset, ad proprium dominum velut fugitivum reduxi, et velut mancipatum in libertatem asserui, atque autoris sui nomen ipsi publice praefixi. Fuit autem hic Constantinus quartus cognomento Pogonatus Constantinopolitanus Imperator. Qui multis splendidis victoriis terra ac mari potitus, et Saracenis Arabibus devictis, pacem ubique firmavit, et Philosophiae ac rectorices studia fere deperdita, alisque bonas artes renovavit, atque inter caetera, hos de agricultura libros ex Graecis ac Latinis aliquod scriptoribus collegit ac contraxit. Insuperque Synodum Constantinopolitanam

congregavit. Non dubium est autem quin hi utilissimi libri omnibus rei literariae studiosis eo gratiores futuri sunt, quod ex tot scriptoribus Graecis, qui et hic laudantur, et a M. Varrone ac Columella nominantur, nullus ad nos extet, quem aut vidisse, aut de quo saltem audisse mihi contigisset. Neque enim scio quid arcae quorundam conclusum teneant, aut quid bibliothecae, seu potius bibliographia aliquorum condant, blattis ac tineis quam publicae bonorum studiorum utilitati benigniores. Accedit insuper ad hanc gratiam qua se preciosissimi hi libri omnibus commendant, quod multa sunt in ipsis, unde apud Latinos rei rusticae autores, Varronem dico, Catonem, columellam Palladium, ac ipsum adeo Plinium, innumerabiles loci aut omnino luxati reponi possunt, aut obscurati intelligi. Sicut e diverso, multos locos corruptos ac vitiatos in Graeco exemplari, eorundem autorum ope ipsi Constantino restitui ac redintegravi. Atque ex his omnibus intelligent credo studiosi beneficium celsitudinis tuae, cuius nomine autoritateque ac gratia hoc opus in publicum prodit, et cui sane

studiorum meorum operas libenter debeo, et simul
me ipsum diligenter commendo. Optime
Vale Illustris Here Stalbergae.
Idib. Feb. Anno
M.D. XXXVII.

PRAEFATIO INNOMINATI CUIUSDAM
* CONSTANTINOPOLITANI, UT
APPARET, QUI HOS LIBROS
AD CONSTANTINUM CAESAREM
AUTHOREM REFERT.

* Hunc non esse Constantinopolitanum et cuius atque hos libros alterare conatus est, supra in epistola praeliminari admonuimus.

Interprete Iano Cornario Medico
Physico.

MULTIS quidem et aliis regibus bonis Magnifica haec urbs exornata est, horumque egregia facta et virtutes, velut quosdam multorum talentorum thesauros in sinum suum abdidit. Te vero ullum aliquem meliorem unquam abuisse haudquaquam confiteri poterit, neque maiora ulla aliqua quam regni tui egregia facta ostenderit. Tu enim aliorum principum studia parva existimans, adversus solum illum primum Christanorum, Constantinum dico, huius urbis condito rem et conservatorem, certamen instituisti: quem etiam multo spatio in medio relicto, et optimis factis, et trophaeis, et victoriis, ac reliquis praeclare ac fortiter actis antevertisti

Et quae quidem aut subditis benefacido [benefaciendo?], aut hostes profligando perpetrasti, longum esset recensere, multumque tempus et elaboratissimam orationem requirant, imo etiam quae circa haec in communi vita utilia, et omnibus deinde ad vitam venturis mortalibus commodatura elaboras. Primum enim philosophiam et Rhetoricen iam deperditas, et ad immensam oblivionis profunditatem demersas, mirabili artificio ac prudentia retraxisti, robusta dextera tua illis porrecta. Deinde vero etiam alias omnes scientias ac artes renovasti. Postremum autem gnarus in tria haec politiam esse divisant, Militiam inquam, Sacerdotium et Agriculturam, non minimam curam circa hanc postremam partem adhibuisti, quae humanam vitam maxime conservare cognoscitur. Unde sane ea quae a diversis veteribus multa diligentia ac experientia inventa sunt: et de Agricultura, et plantarum cura temporeque ac modo, itemque loco singulis congruente, amplius autem et de aquae investigatione, aedificiorumque constructione, et in quibus locis haec facere oporteat, et ad quam coeli partem vergere, et quomodo, et alia multa pariter ac magna, naturae tuae excellentis magnitudine, et animi altitudine in unum colligens, opus communis utilitatis publicae omnibus proposuisti. Etenim mox ubi hos tuos commentarios contigerit, ea quae suam ipsius vitam constituant, exacte conspiciet, et commoda et necessaria, et omnino ea ex quinus humana vita constat, et in quibus omne studium suum ponit, cum omni ornatu ac ordine contemplabitur. Neque vero solum necessaria, sed et superflua, et ad oculorum ac olfactus voluptatem solam conferentia videbit. Quum enim sis honestatis amator, aut

potius, si verum dicere oportet, hominum amator, omni modo, omnique studio ea quae utilia sunt, coacervas, subditis tuis semper id quod conducibile futurum est prospiciendo. Opto itaque vivas felix est iustissime Constantine, iucundum purpurae honestamentum ac splendidum sydus fulgorque, et prosperare a diis, inimicorumque tuorum victor evadas perpetuo, his qui sub tua potestate sumus semper optima providendo.

Prefazioni