Geoponica

traduzione di Janus Cornarius - 1543

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Gli autori sono stati emendati in base a
Geoponica sive Cassiani Bassi Scholastici De Re Rustica Eclogae
recensuit Henricus Beckh - Teubner Stoccarda e Lipsia 1994

Liber I

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

CASSII DIONYSII UTICENSIS
DE AGRICULTURA LIB. PRIMUS.

QUAE a veteribus diversis, tum de Agricultura, tum de plantarum sativarum cura, aliisque multis utilibus relata sunt, ea in unum collecta in hunc librum digessi. Collectus est autem ex scriptis Florentini, Vindariotii, Anatolii, Berytii, Diophanis, Leontii, Democriti, Tarentini, et ex Africani paradoxis, et Pamphili, Apuleii, Varronis, Zoroastrae, Frontonis, Paxani, Damegerontis, Didymi, Sotionis, et Quintiliorum. Necessarium igitur ac consequens esse ducens, ea quae ordine prima sunt, et quae commodum est praescire agriculturae studioso, toti

operi praeponere ea quae ad aeris sereni ac tempestuosi cognitionem pertinent, et de ortu et occasu manifestarum ac apparentium stellarum, et de affectibus ex ambiente contingentibus, in hoc primo libro conscripsi.

Caput I.
De anni divisione, et solstitiorum ipsius partitione.
Florentini.

VILLICUM agri aeconomiae praefectum necessarium est, et temporum occasiones, et solstitiorum mutationes nosse. Ita enim ad convenientem unicuique tempori actionem operarios instigans, agrum plurimum inuerit. Plerique igitur, et in primis Varro Romanus, principium veris dixit, quum ut plurimum Favonius spirare incipit, hoc est ad septimum Idus Februarii, sole in Aquario existente, triumque ac viginti partium facto, hoc est, tres et viginti dies in hoc animalculo habente. Compleri autem ad nonas Maias, Aestatem vero incipere ad octavum Idus Maii, sole in Tauro existente, compleri autem ad septimum Idus Augusti. Autumnum insuper inchoare ad septimum Idus Augusti, sole Leonem tenente, compleri ad quintum Idus Novembris. Hyemem forte incipere ad quartum Idus Novembris, sole Scorpium occupante. Compleri autem eandem ad octavum Idus Februarii. At vero Soldstitium hyemale ad octavum calendas Ianuarii est. Aestivum vero ad octavum calend. Iulias, quanquam aliqui ipsum ad sextum nonas esse velint. Porro aequinoctium vernum ad octavum calendas Aprilis est. Quidam ad nonum volunt. Autumnale vero ad octavum calendas Octobris sive ad sextum. Pleiadum ortus fieri incipit ad quartum Idus Iunias. Occasus ad quartum Nonas Novembris. Brumae festum ad octavum calendas Decembris est.

Cap. II
Praenotiones sereni aeris.
Arati.

LUNA tertia et quarta die tenuis et pura apparens, serenitatem significat. Plena etiam existens, si pura apparuerit, serenitatem portendit. Quin et semiplena pura apparens, serenitatem annunciat. At vero rubicundior existens, ventum significat. Si qua pars eius denigrata apparuerit, pluviam indicat. Sol quoque purus exoriens serenitatem significat, et modica nebula ante exortum ipsius apparente, serenitas erit, et ipso occidente, si nebulae circum ipsum distractae existerint, pluvia timenda non est. Occidens autem citra nebulas purus, etiam sequentem diem serenam promittit. Si vero citra nebulam sol emerserit, nebulae autem postea prope ipsum steterint rubicundiores, neque nocte, neque sequenti die pluet. Nebulae rubicundiores divulsae circa occasus, pluviae timorem eximunt. Noctua continenter canens per noctem, et cornix leniter in die vociferans, et corvi plures gregatim veluti gaudentes et clamantes, serenitatem significant.

Cap. III
Praenotiones tempestuosi aeris,
et ex quibus signis pluvias expectare oportet.
<Arati>

LUNA tertia ac quarta die, obtusa habens cornus et tenebricosa, pluviam significat. Circulus autem eius rubens ac igneus apparens, tempestatem indicat. Plena luna, si quid circum ipsam denigratum videatur, pluviam ostendit. Si vero circum totam lunam areae duae sive tres extiterint, maximam tempestatem futuram significat, praesertim ubi illae nigriores fuerint. Sol rubens in exortu et nigrescens, pluvias designat. Sole exoriente,

si circa radios tenebricosa nebula apparuerit, pluviam significat. Occidens vero sol, si iuxta sinistram partem nebulam nigram habet propinquam, pluviam statim sperare oportet. Tonitrua et fulgura ex qua parte fiunt, inde tempestatem portendunt. Si modo ex australi parte, modo ex boreali ventus progredietur, amplius que aviculae palustres et marinae si in aqua assiduo lavent, tempestatem annunciant. Iris dupla apparens, pluviam praesagit. Scintillae ex ollis aut vasis aereis micantes, pluviam designunt. Cornix in littore caput madefaciens, aut tota natans, et noctu vehementius vociferans, pluvias annunciat. Gallinae domesticae frequenter pulvere se opplentes, et clamantes, et corvi et graculi gregatim apparentes et crocitantes, et hirundines circa paludes, aut piscinas, aut fluvios cum clamore volantes, hymbrem indicant. Muscae etiam amplius pungentes, et anseres cum clangore cibum appetentes, et aracneae citra ventum deorsum latae, et lucernarum flammae nigrescentes, et ovium greges lascivientes, tempestatem futuram significant. Boves ad meridiem spectantes, aut ungulas circumlengentes, et post mugitum in bubile progredientes pluvias designant. Similiter et lupus animatior prope domos accurrens, et canes terram effodientes, et ulula matutino ululatum aedens, et aviculae ad partes pelagi fugientes, tempestatem portendunt. Grues citius venientes ac festinantes, tempestatem statim futuram ostendunt. Mures stridentes, tempestatem significant. Porro ubi plura signa simul concurrunt, firmior spes erit. Maxime vero quartas tum augescentis, tum decrescentis lunae

observare oportet. Hae enim aeris motum mutant.

Cap. IIII.
Praenotiones longioris tempestatis hyemalis.
Eiusdem.

ILICES et quercus multum fructum ferentes, diutiorem hyemem fore significant. Et caprae et oves initae, rursusque iniri expetentes, longiorem hyemem portendunt. Si animalium greges terram effoderint, et capita ad boream extenderint, magnam hyemem praenuntiant.

Cap. V.
Praenotiones an praecox
aut serotinus futurus est annus.
Didymi.

PRAESTAT praenosse utrum praecox aut serotinus annus fiet. Etenim semine uberiore uti melius est serotino anno apparente, propterea quod quaedam ex seminibus in medio tempore corrumpantur. Si igitur post vindemiam hymber continget ante pleiadum occasum, praecox annus erit. Si vero simul occasu pleiadum hymber fiet, medius. Si vero post pleiadum occasum pluvia coeperit, serotinus fiet annus. Democritus autem et Apuleius aiunt talem futuram expectare oportere tempestatem qualis erit dies eius festi, quod Romani Brumam appellant, hoc est quarta et vigesima mensis Novembris, qui Graecis aliquibus Dios vocatur. Alii quidam ex asservatione quadam asserunt, iuxta similitudinem quartae et vigesimae praedicti mensis Novembris, in qua bruma sit, futurum esse deinde sequentem Decembrem mensem. Iuxta similitudinem vero quintae et vigesimae eiusdem Novembris, Ianuarium mensem fore. Iuxta similitudinem autem sextae et vigesimae eiusdem Novembris, Februarium. Verum hoc aliquando quidem contingere solet, aliquando vero nequaquam. Quin

et illud quidam ex observatione tradunt, quod a septima mensis Martii die, usquam ad decimamquartam eiusdem mensis, aer frigidior fieri soleat. In illis enim diebus quadraginta martyres in paganorum manus traditi, supplicio affecti, fidei suae testimonium praebuerunt.

Cap. VI.
De mense secundum lunam.
Diophanis.

QUIDAM cessent nihil decrescente luna, sed augescente plantandum esse. Alii a quarta ipsius die usque ad octavamdecimam plantare commodum esse volunt. Aliis solis antelunaribus diebus: hoc est, solis tribus diebus a nativitate ipsius, plantare permittunt. Alii a decima usque ad vigesimam aliquid plantare devitant: ut ne lumen ipsius cum plantis defodiatur. Exacta autem doctrina praedictarum observationum et praestantior haec est, ut videlicet super terram existente luna plantatio fiat. Ligna vero caedantur eadem sub terra existente.

Cap. VII.
Quod necessarium sit scire,
quando luna super terram, et quando intra terram est.
<Zoroastris.>

QUANDOQUIDEM multa agriculturae opera, quandoque quidem super terram, quandoque sub terra luna existente, proficere necessarium est, operaeprecium visum est mihi a novilunii die usque ad trigesimam: iuxta singulos dies indicare, a qua hora diurna sub terra aut super terram luna existat. In novilunio igitur luna sub terra esse incipit, a dimidia hora nocturna, usque ad dimidiam horam diurnam. Secunda die ab una et dimidia hora nocturna, usque ad unam et dimidiam horam diurnam. Tertia

a duabus horis et quarta parte horae nocturnae, usque ad secundam et quartam partem horae diurnae. Quarta a tertia et tertia parte horae nocturnae, usque ad tertiam et tertiam partem horae diurnae. Quinta hora tertia et decem cum dimidia partibus horae nocturnae, usque ad easdem diurnas. Sexta die ab hora quarta et novem partibus horae nocturnae, usque ad easdem diurnas. Septima ab hora quinta et sex cum dimidia partibus horae nocturnae, usque ad easdem diurnas. Octava ab hora sexta et quatuor partibus horae nocturnae, usque ad easdem diurnas. Nona ab hora septima, et undecim cum dimidia partibus horae nocturnae, usque ad easdem diurnae. Decima die hora septima et undecim partibus horae nocturnae, usque ad easdem diurnae. Undecima ab hora octava, et tribus cum dimidia partibus nocturnae horae, usque ad easdem diurnas. Duodecima ab hora nona et novem cum dimidia partibus horae nocturnae, usque ad easdem diurnas. Tertia decima ab hora decima et decem cum dimidia partibus horae nocturnae, usque ad easdem horae diurnae. Quarta decima ab hora undecima et tertia parte horae nocturnae, usque ad easdem diurnae. Quinta et decima ab exortu solis usque ad occasum pulcherrima, quando sane diurna opera in ea facere praestabilius est. Sexta et decima ab hora diurna dimidia, usque ad eandem nocturnam. Septima decima ab hora prima et decem cum dimidia partibus horae diurnae, usque ad easdem nocturnae. Octava decima ab ora secunda, et quatuor cum dimidia partibus horae diurnae, usque ad easdem nocturnae. Nona decima ab hora tertia et tribus partibus

horae diurnae, usque ad eadem horae nocturnae. Vigesima ab hora tertia, et decem cum dimidia partibus horae diurnae, usque ad easdem nocturnae. Vigesima prima die ab hora quarta et novem partibus horae diurnae, usque ad easdem nocturnae. Vigesima secunda ab hora quinta et sex cum dimidia partibus horae diurnae, usque ad easdem nocturnas. Vigesima tertia ab hora sexta et quatuor partibus horae diurnae, usque ad easdem nocturnae. Vigesima quarta ab hora septima, et undecim cum dimidia partibus horae diurnae, usque ad easdem nocturnas. Vigesima quinta ab hora septima et undecim partibus horae diurnae, usque ad easdem nocturnae. Vigesima sexta ab hora octava, et tribus cum dimidia partibus horae diurnae, usque ad easdem nocturnas. Vigesima septima ab hora nona, et novem cum dimidia partibus horae diurnae, usque ad {,} easdem nocturnas. Vigesima octava ab hora decima et decem cum dimidia partibus horae diurnae, usque ad easdem nocturnas. Vigesima nona ab hora undecima et tribus partibus horae diurnae, usque ad easdem nocturnas. Trigesima a solis occasu usque ad eiusdem exortum.

Cap. VIII.
De caniculae ortu, et praenotione eorum
quae ex ipsa contingunt.
<Zoroastris.>

CANICULAE ortus fit illucescente vigesima Iulii mensis. Observandum est autem in qua domo existente luna, cuius exortus fiat. Etenim si in Leone existente luna fiet caniculae ortus, frumenti fertilitas magna, olei item ac vini erit, aliarum quoque rerum omnium pretium vile. Orietur tumultus et caedes, apparebit rex, et aeris teneritudo: continget incursus gentis in aliam

gentem, et fient terrae motus ac inundationes. In Virgine vero si luna fuerit, multitudo hymbrium cadet, magnaque rerum abundantia erit, parientes abortient, servorum ac quadrupedum vilitas erit. In libra eadem existente, continget regis motus, et quadrupedum commodus fructus, in populo tumultua, olei raritas, frumenti corruptela, vini vero et fructuum arborum foris lignosum putamen habentium abundantia. In Scorpio si eadem fuerit, sacerdotum tumultus, apum pernicies, et constitutio pestilentialis erit. In sagittario eadem existente, fertilis annus et pluviosus, frumenti abundantia. Laetitia inter homines, pecorum autem interitus et volucrium multa copia erit. Si vero quam in Capricorno luna fuerit eadem orietur, exercituum motus et pluviarum copia, et frumenti vinique ac olei multa fertilitas, omniumque precium vile. In Aquario eadem existente, morietur rex, frumentum corrumpetur, locustae abundabunt, pluviae rarae erunt, pestis grassabitur. In Piscibus eadem existente si canicula orietur, multae pluviae erunt, volucres peribunt, vinum et frumentum abundabunt. Hominum corpora morbi invadent. Si vero in Ariete eadem existente Caniculae ortus fiat, animalium gregatim pascentium multus interitus erit, et pluviarum ubertas, frumenti copia exigua, olei fertilitas. Si autem in Tauro, pluvie multae, et grandines, et rubigo, et plagae multae. Si vero in Geminis, frumenti et vini multa fertilitas, omnisque fructus erit, rex deficiet, homines interibunt, et exercitus movebuntur. In Cancro eadem existente, siccitates et fames erunt.

Cap. IX.
Ortus et Occasus apparentium stellarum.
<Quintilii>

QUANDOQUIDEM necesse est agricolas nosse apparentium stellarum ortus et occasus, Hoc modo de his conscripsi, ut etiam omnino rudes literarum ex auditu saltem facile intelligere queant, tum ortus tum occasus ipsarum tempora. Calendis Ianuarii mensis Delphinus oritur. Vigesimasexta Februarii Arcturus vespertinus oritur. Calendis Aprilis Pleiades ad summam noctem occultantur. Vigesimatertia Aprilis Pleiades simul cum solis ortu exoriuntur. Vigesimanona Aprilis orion vespertinus occultatur. Trigesima Aprilis suculae simul cum solis exortu oriuntur. Septima Maii pleiades matutinae apparent. Decimanona Maii suculae matutinae oriuntur. Septima Iunii arcturus {matutinns} <matutinus> occidit Vigesimatertia Iunii orion oriri incipit. Decima Iulii orion matutino oritur. Decimatertia Iulii procyon matutinis oritur. Vigesimaquarta Canicula mane oritur. Vigesimasexta Iulii Etesiae spirare incipiunt. Trigesima Iulii splendida stella in pectore leonis oritur. Vigesimaquinta Augusti sagitta occidit. Decimaquinta Septembris arcturus oritur. Quarta Octobris corona mane oritur. Vigesimaquarta Octobris pleiades simul cum solis exortu occidunt. Calendis Novembris pleiades mane occidunt, et orion occidere incipit. Vigesimasecunda Novembris, canis matutino occidit.

Cap. X.
Significatio effectuum ex primo tonitru singulis annis,
post canis ortum.
Zoroastrae.

PRIMUM tonitru censendum est singulis annis, quod post canis ortum contingit. Quare observandum est in qua domo circuli zodiaci luna existat tum quum primum tonitru auditur. Etenim si luna in Ariete existente tonitru fiat: consternatos et dubiae rationis quosdam in regione futuros significat, et futuros timores hominumque fugam, postea vero quietum statum. In Tauro vero luna existente si tonuerit, frumenti et ordei corruptionem portendit, et locustarum insultum. In regia autem aula gaudium. His vero qui ad orientem habitant angustiam et famem. In Gem{m}inis si tonuerit, turbas et morbum indicat frumenti corruptelam, et Arabum perditionem. In Cancro, ordei corruptionem, et siccitatem, et boum mortem: circa martium vero et aprilem pluviarum copiam. In Leone, frumenti ac ordei perniciem in montana regione, et pruritus et impetigines. In Virgine, regis interitum et alienigenam regionis regem, navigantibus periculum, circa fata rubiginem. In Libra, bella et plagarum multitudinem, et fructuum corruptionem. In Scorpio fames erit, volatilia autem multiplicabuntur. In Sagittario, commotionem significat in regione, in montana regione frumenti fertilitatem, in campestri corruptionem. In Capricorno, pluvias fore significat in dies quinquaginta, et regis dolum ad vituperium et indecoram loquacitatem, et alieni regis apparitionem ab oriente, qui universo terrarum orbi dominabitur. fructuum abundantia erit, et virorum praeccellentium mors, ovium vero generatio. In aquario, bella grandia in regione maritima: fructuum aliorum fertilitatem, leguminum autem

perniciem. In Piscibus frumenti corruptionem modicam, et mortem viri potentis.

Cap. XI.
De appellationibus ventorum, et quot sunt,
et unde unusquisque spirat.
Dionysii.

A QUATUOR mundi partibus quatuor venti primarii spirant, Subsolanus, Favonius, Boreas, et Auster. Subsolanus itaque ab Orientali plaga fertur. habetque a lateribus adspirantes ipsi Eurum et Caeciam. Favonius vero ex occidentali plaga spirans, lapigem habet et aphricum, qui ipsum medium constituunt. Boreas autem ex septentrionali parte spirans, habet Thraciam et Aquilonem qui ipsum medium constituunt. Auster porro a meridie fertur, habetque medium ipsum facientes Aphricoaustrum et Euroaustrum: Quo fit ut in totum duodecim venti existant. Caeterum favonium prae aliis ventis agriculturae commodum esse, etiam Florentinus ait, et nos quoque fatemur. Ventos autem praenunciat mare undis exaestuans, et in littoribus valide resonans. Idem faciunt montium iuga pura existentia. Spinae item et arida folia in contrarium a ventis volutata. Tinitrua et fulgura in ae<s>tate undecunque ferantur, inde ventum expectare oportet. Quocunque stellae delabentes vergunt, illinc ventum expectandum significant.

Cap. XII.
Duodecennium Iovis, et quae efficit
circunvertens duodecim circuli Zodiaci domos.
Zoroastrae.

CIRCULUS Zodiacus in duodecim domos sectus est, Tres quidem vernas, Arietem, Taurum, Geminos.

Tres etiam Aestivas, Cancrum, Leonem, Virginem. Tres autumnales, Libram, Scorpium, Sagittarium. Tres hyemales, Capricornum, Aquarium, Pisces. Aut vero Iovis stella in unaquaque domo existens subscripta efficit. Quum stella Iovis in ariete steterit, quae domus Martis existit, totus annus borealis erit, participans etiam cum Euro vento. Hyems frigida et nivosa, Hymbres autem continui erunt et fluvii magni. Post aequinoctium vernum, aer in aquas molles ac densas mutatur. Aestas autem ordinata erit et salubris. Autumnus aestuosus, Eruntque in ipso morbi; et maxime a capite, et destillationes, et tusses. Ex locis campestria magis fructum ferent. Supplicandum est autem ut ne bella oriantur. Democritus dicit vinum bonum et durabile esse, annumque opportunum ad solum vitium plantatione. Frumentum vero in areis munire oportet propter hymbres, fieri etiam volucrium raritatem, et bonum esse hortos apparare. Quum vero in Tauro fuerit domo Veneris, Principium quidem hyemis temperatum erit et pluviosum. Medium vero vinosum. Finis frigidus. Maxime vero hyemabit a medio hyemis usque ad aequinoctium vernum. Ver temperatum erit et humidum usque ad caniculae exortum. Aestas aestuosa, Autumnus glaciosus et morbosus, maxime vero iuvenibus lippitudines accedent. Campestres loci magis montanis fertiles erunt, vinum iniuriam patietur. Quapropter oportet vitem sero vindemiare. Erit autem et fructuum lignosorum feracitas, avicularum raritas. Navigantibus annus ineptus. In hoc anno illustris vir morietur. Caeterum Democritus in hoc anno multam grandinem fore dicit, et nives. Etesias vero

non similiter spirare, Et orandum ut ne terraemotus fiant, et expeditionis militaris motus. Ubi vero in geminis in Mercurii domo Iupiter fuerit, totus annus ventum austrinum et aphricum sentiet. Hyemis initium quidem erit ventosum, medium vero temperatum, finis glaciosus ac ventosus. Ver temperatum, tenues habens aquas. frumentum erit multum. Aestas temperata, propterea quod Etesiae venti ad multum tempus splendidi spirant. Fructus in area vitiabuntur, praesertim in Syria. Morbi circa autumnum oborientur, in iuvenibus maxime, ac mediae aetatis, et mulieribus. Erunt et lippitudines autumno aestuoso existente. Morientur etiam mulieres. Fructus lignosi fertiles erunt. Aquae fontium deficient. Praestat autem fructus reponere, ob futuram sequentis anni sterilitatem. Democritus grandinis noxam futuram ait, Supplicandum ut ne pestilentes affectiones fiant. At si domo lunae in cancro Iupiter fuerit, hyems {nt} <ut> plurimum ab orientis partibus frigida erit et caliginosa, et magnos fluvios habens. Circa solstitium hybernum aquarum tolerantia erit. Post aequinoctium vernum assidue grandines erunt. Asperi loci magis fructum ferent. Annus autem salubris erit excepto autunno. Democritus in autunno pustulas fervidas circa os erumpere dicit. Quare in vere olera contingere oportet, alvumque solvere, praesertim iuvenes, et mero uti. Olea ferax erit. Existente porro Iove in leone domo Solis, hyemis principium frigidum erit et aquosum cum magnis ventis, ut et arbores concidant. Medium autem temperatum, finis frigidus. Ver pluviosum, aestas veri similis est. Deficient in ipsa aquae fontibus, deficient item pascua

brutis. Autumnus aestuosus et morbosus ex distillatione et tussi. Quare modico pane utendum est, et vino pluri. Frumentum moderate habebit. Vitis et olea fertiles erunt. Accomodatus annus est ad inoculationem, non item ad plantationem. Magnorum mansuetorum animalium interitus erit, ferorum autem ingens ubertas. Vir insignis morietur. Supplicare oportet ne terrae motus fiant. Tenente deinceps Iove Virginis signum et domum Mercurii, Hyems incipiens frigida erit, Media temperata, seniens hybernalis, glaciem habens multam, et hymbres, et fluvios magnos, ut etiam multi loci undis submergantur. Ver pluviosum, et arboribus noxium. Desinente vere grandines in locis erunt. Aestas pluviosa et caliginosa. Et oportet collectionem fructuum frumenti compendiose fieri, ut ne ab hymbribus corrumpantur. Autumnus ventosus et saluber. Vitis fertilis erit. Aptus annus ad vitium plantationem. Frumentum facile corrumpetur. Salubris totus erit annus nullo morbo obnoxius. Supplicandum autem est pro fructibus. In domo deinde Veneris Libra ubi Iupiter steterit, principium hyemis aquosum erit, medium temperatum et ventosum, finis humidus et pruinosus. Ver temperatum, habens infirmitates ex capite. Aestatis principium veri simile erit, praegnantibus mulieribus periculosus erit annus. Democritus ait in hoc anno nunquam magnos fluvios futuros, neque grandinem multam. Autumnum vero esse aquosum. Quum in domo Martis Scorpio Iupiter fuerit, hyems incipiens frigida erit cum grandine, media calida, finiens vero lenis. Ver erit hyemale, usque ad solstitium aestivum: hymbres et tonitrua apparebunt. Aquae fontium

deficient, frumentum moderatum erit. Vitis et olea fertilitate abundabunt, boum corruptio erit. Democritus fluvios magnos futuros ait, et morbos circa autumnum. Quare supplicare oportet, ne pestilentes affectiones fiant. Oportet inquit cibo quidem pauco, potu vero uberiore uti. Quando in propria domo in Sagittario Iupiter fuerit, hyemem habebit temperatam et aquosam, neque calidam neque frigidam. Fluvii magni erunt, desinente autem hyeme, frigora et venti erunt. Ver austrinum et pluviosum. Aestas temperata et magis hybernalis. Oportet autem munire areas propter hymbres. Autumnus securus propter Etesiarum flatum. Et praecoces et serotini fructus boni erunt, medii vero vitiosi, frumentum et in campestribus, et in asperis locis abunde proveniet. Vinum durabile erit quod serius vindemiatur. Omnes arbores fertiles erunt. Annus aptus ad plantationem, et ad alia omnia. Magnorum animalium ingens multitudo, canum vero corruptio erit. Mare procellosum, et venti magni serotini. Vir circunspectus morietur. Si Iupiter in Capricorno in domo Saturni fuerit, hyemis initium temperatum erit. Medium humidum et frigidum, finis ventosus. Aquae vero auctae satis, et aliis operibus nocivae erunt. Capient autem acervatim incrementum, et aquae et frigora, et nives. Aestas ante caniculae exortum simplex et vulgaris, postea vero aestuosa et morbosa. Spirabunt Etesiae splendide, fient et terraemotus. Campestria magis fructum ferent. Vinum a pruina peribit. Lignosi fructus abundabunt, parvis animalibus annus accomodatus est, magnis vero calamitosius, et praesertim bubus. In autumno morbi exsurgent

ex capitis dolore, et lippitudinibus, et pruritu. Supplicandum est ne fructus ex glacie et ventis laedantur. Quando Iupiter in Aquario fuerit in domo Saturni, venti erunt multi commodi frumentario fructui, et maxime lignoso. hyemis initium quidem frigidum, finis vero ventosus. Ver aquosum, et magis hybernum ac pruinosum. Aestas sine ventus, ob Etesiarum ventorum vehementiam. Erunt et pluviae in aestate, ut etiam cereales fructus inundationem sensuri sint ex parte. Autumno venti oriuntur aquosi et fructibus nocivi. Erunt et affectiones acutae, ex humida causa iuvenibus et mediae aetati. Erit etiam pruina et uvas in multis locis laedet. Sata vero erunt optima tum praecocia, tum serotina. Volucres peribunt, et ferae sylvestres. Erunt et naufragia multa, et vir insignis morietur. Supplicatione avertendae sunt affectiones pestilentes, et terrae motus, et fulmina, ut ne fiant. Iove postremo in piscibus in propria domo existente, hyems orditur quidem pluviosa, medium habet ventosum, finem vero grandinosum ac nivosum. In vere spirant venti favonii splendidi. Aestas erit aestuosa, Autumnus ardens, praesertim mulierculis ac virginibus. Inspirant autem et venti vitiosi qui lignosum fructum exurunt. Sata erunt bona. Verum areas munire oportet propter hymbres, praegnantibus mulieribus annus periculosus. Democritus ait et vitem et oleam, fertilem futuram. Supplicandum autem ne terrae motus fiant.

Cap. XII.
De sole et luna.
Ptolemaei.

SOL proprii ignis siccitate humidam substantiam exhaurit. Luna vero per seipsam humectans, convenientem

iuxta sese mixturam et temperaturam operatur. Sotion illunes appellat dies, a luna vigesimanona usque ad secundam, iidem interlunares et silentis lunae ab aliis appellantur, in quibus sub radios solis luna occultatur, et hominibus non apparet.

Cap. XIIII.
Quomodo grandinem abigere oporteat.
Philostrati.

AIUNT quidam, si quis speculum incumbenti nubi ostendat, grandinem praeterituram. Et rursus si hyenae, aut Crocodili, aut Phocae pellem loco circunducas, eandemque prae foribus domus suspendas, grando non cadet. Si vero et claves multas diversarum aedium per circulum regionis funiculis illigaveris, grando praeteribit. Et si in domibus tauros statues ligneos, valde iuvabis. Et testudinem palustrem si in dextram manum posueris supinam, modica terra circum eam aggesta, ut nequeat seipsam vertere ac abire, quod ipsum facere non poterit, si terra sub pedibus ipsius concavior fuerit iacta: quum enim non reperiat quod instar sustentaculi apprehendere queat manet in loco, quo facto neque in arvum, neque in ullum aliquem locum grando cadet. Sunt autem qui tradant, hora sexta diei aut noctis circumgestationem testudinis et depositionem fieri oportere. Apuleius Romanus ait, Uvam in tabellam depictam in vinea consecrandam esse occidente Lyra, et fructum manere illaesum. Incipit autem occidere Lyra ad decimum Calendas decembres. Perfecte quidem occidit prima nonarum Februarii, id est ipso nonarum die. Atque haec quidem a veteribus tradita sunt. Ego vero quaedam ex relatis valde indecora esse opinor et

vitanda, omnesque moneo talibus ut nequaquam animum advertant. Verum ea gratia haec adscripsi, ut ne videar quid relinquere eorum quae veteres prodiderunt. Quin et equi fluviatilis pellis segmenta ad singulos terminos posita, grandinis minas cohibent ac sistunt.

Cap. XV.
De fulmine.
<Africanus>

HIPPOPOTAMI pellem intra regionem defodito, et eo loci fulmen non cadet.

Liber I