Geoponica

traduzione di Janus Cornarius - 1543

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Gli autori sono stati emendati in base a
Geoponica sive Cassiani Bassi Scholastici De Re Rustica Eclogae
recensuit Henricus Beckh - Teubner Stoccarda e Lipsia 1994

Liber III

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

CASSII DIONYSII UTICENSIS
DE AGRICULTURA LIB. III.

IN tertio libro praeceptionum de Agricultura selectarum, continentur operae singulis mensibus convenientes.

Cap. I.
Ephemeris sive diarium,
et quid singulis mensibus operari oporteat.
Ex Varrone et Quintiliis.

IANUARIO mense vites arbustivas putare oportet, vitatis matutinis et serotinis crepusculi horis. Eodem mense ligna ad aedificandum et operas caedenda sunt, luna in coitu existente, et sub terra. Lunae enim lumen ligna molliora facit. Quae vero tunc caesa sunt lignara putredine incolumina permanent. Eodem mense fructiferas arbores stercorare oportet, ita ut stercus radices non attingat. Eodem mense inseres quaecunque

prima florent, velut Rhodacena, Damascena, Praecocia, Amygdalas et cerasa. Eodem mense vitem humilem, chamiten appellatam acutissimis falcibus putare oportet, vitatis diebus ac horis serenis. Ab Idibus Ianuarii vites plantare itemque reliquas arbores oportet, usque quo locorum aptitudo plantationem admittit. Eodem mense seminare non convenit. Rara enim et gravis existens terra vaporosa fit, et lanis male carptis similis existit. Stercoranda est Medica, et Cytisum viride demetendum. Aridam et levem et albam, et colliculosam, tenuemque, et harenosam terram, et radicibus ac fructicosis herbis plenam, quae Octobri mense non est novata, nunc ante stercorationem, parvis aratris arabis, statimque stercorabis. Salsa terra parvis aratris commoveatur, paleisque fabaceis conspergatur, aut ipsarum inopia frumentaceis et ordaceis.

Cap. II.
Mense Februario.

FEBRUARIO mense transponemus ex plantario irradicatas vites duorum aut trium annorum, nequaquam vero anniculas. Sunt enim imbecilliores. At vero vitium transplantatio, et multum fructum fert, et bonum facit vinum. Hoc mense plantabimus harundines priusquam germinare incipiant. Hoc mense et vitem, omnesque arbores ac rosas plantare oportet augescente luna. Eodem mense serendum est frumentum trimestre, sesamumque ac cannabis. Terram autem in qua medicam seminas, nunc iterum arabis.

Cap. III.
Mense {martio} <Martio>.

MARTIO mense surculos ad insitionem capiemus, et ipsam insitionem tum vitium, tum aliarum arborum

faciemus. Hoc mense harundines plantandae sunt ante aequinoctium. Hoc mense radicibus amygdalarum stercus suillum imponemus, nam et amaras faciunt dulces, et maiores et delicatas, velut Aristoteles inquit: Theophrastus vero urinam radicibus affundere iubet. Hoc mense plantabimus omnem arborem, et castaneam maxime a palo sive talea, in frigidioribus ac humidioribus locis. Hoc mense circunfodere vites expedit, reliquasque arbores. Quae enim tunc circunfossae sunt, et multum et pulchrum ac bonum fructum ferunt. Hoc mense triennales vites pampinandae sunt, quam adhuc teneri sunt turiones. Quidam ipsis manibus turiones colligunt. Et sane veteribus visum fuit ut usque ad triennium vitibus ferrum non adhiberetur. Sed et prostratio vitium triennalium ad translationem hoc mense aptius fieri potest. Oportet hoc mense insitores {omma} <omnia> antequam germem emittant inserere, quum uberiorem lacrymam arbores habere videntur, et observare ut ne malorum et pirorum surculi, qui ad insitionem caute et diligenter accipi debent, acutissima false deputentur. Sunt enim hae arbores valde tenui cortice praeditae, quapropter aliqui ipsos manibus potius auferunt, quam falce resecent. Arare etiam novale convenit, terramque ad sementem praeparare. Tunc enim versa neque multas herbas nutriet, et friabilior evadit. Neque sufficit hoc semel facere, sed iterum, aut etiam tertium. Serere autem convenit frumentum album Sitanium cognominatum, et nigrius, et oblongium Alexandrinum

appellatum, in levem terram et apricam, montanamque et lacubus plenam, et harenosam et aquis carentem, usque ad octavum Calend. Apriles. Hordeum serendum est tenue appellatum, in terram quae frumentum antea tulit. In propriis etiam locis serendum est sesamum, typha, zea: milium et cannabis. Quum autem sata in spicas abierint, runcabis ipsa. Ita enim fructus puri et uberes evadent.

Cap. IIII.
Mense {aprili} <Aprili>.

APRILI mense possunt adhuc oleae plantari, tunc certe maxime ipsas purgare oportet. purgatae enim fructum meliorem producunt. Theophrastus ait hoc mense oleas, et punicas arbores, et myrtos in taleas sectas posse plantari in locis humidis et rigatis. Hoc mense etiam inseremus et inoculabimus oleas reliquasque arbores opportunae. Amplius autem hoc tempore ficus inseri incipit, et castanea et cerasus. Sed et secunda fossio novellarum vitium hoc mense completa esse debet. Novellas item vites putare convenit. Levior enim caesura ipsarum erit, si nunc fiat. Quanquam quibusdam videatur, et praesertim omnibus veteribus usque ad triennium non esse ferrum viti admonendum. Hoc mense et ulmi semen collectum statim serere convenit, possunt et fici quae radices egerunt transferri, etiamsi tum germen emittant.

Cap. V.
Mense Maio.

MENSE Maio inserere vitem priusquam germinet, convenientissimum esse videtur. Quidam post vindemiam ipsam inserunt. Hoc mense oleas mundabimus, eodem et vina in alia vasa transferemus. Dolium autem

impletum esse oportet paululum infra collum, ut ne suffocetur, verum habeat quandam respirationem. Hoc mense licet, velut dictum est, vitem inserere, etiam stirpe germinare inchoante, lacryma enim viscosae redditur. Verum surculos manifestum est multo antea et priusquam germinent accipi oportere, et sub terra in tegula diligenter occultatos servari, et ne virescant. Hoc mense fodere vites oportet, et maxime serenitate instante. Etenim fossio sitientem vitem consolatur, perflari enim ipsam facit, et terra supra ipsam insurgens vitem sitientem refrigerat. Sed et plantaria caedere necessarium est. Sunt autem plantaria a quibus accipimus plantas, et in alios locos post duos aut tres annos transplantamus. Hoc mense insitas arbores semper ad vesperam cum aqua in spongia irrorare convenit. Quidam et hoc mense plantant in hybernis videlicet et frigidissimis locis, aut qui alias rigari possunt. Et {hec} <haec> non solum per totum mensem faciunt, sede etiam usque ad Idus Iunii, quum manifestum sit, omnem plantam priusquam exturberet in germen, plantationi aptam esse. Quae enim semel germen emisit, amplius nasci non potest, sola fico excepta, quanquam aliqui etiam vites quae germen produxerunt plantant. In hoc mense lupinum fodere convenit, quod stercorandae aut purgandae terrae gratia seminatum est. Deinde ante Idus, antequam vitis floret, secare, quum adhuc humidum existat, et demessum sinere ut paululum putrescat, et postea arare donec desectum adobruatur, atque sic radices omnes corrumpantur. Eodem mense etiam terram vertemus multo gramine infestatam, omneque eradicatum gramen arefieri

sinemus, et luna decima sexta omne ipsum acervatim ex regione deportabimus. Ea enim res naturalem quandam contrarietatem habet ad hoc ut ne rursus ipsum reviviscat. Caeterum vasa in quae ex doliis vinum transfertur, sparto confricare ac purgare oportet: neque enim sex multa hoc modo erit, neque arescet etiam si fuerit nata, quod ipsum vinum maxime laedit.

Cap. VI.
Mense Iunio.

MENSE Iunio insitas vites circunfodere oportet ante Idus, si fieri potest iterum ac tertio, initio ante Idus Maias facto. Pampinatio etiam toto hoc mense perficiatur. Nunc quoque prominentes turiones novellarum vitium auferendi sunt, et si quid in supernis partibus praeter excreverit. Uno enim turionem contentam esse novam vitem convenit. Hoc mense ramos perfectarum vitium arbustinarum marcidos et fructum non ferentes resecare oportet. Hoc mense grossos et caprificus in ficis suspendemus. Hoc mense inseremus et inoculabimus omnem arborem, usque ad Idus Iulias, ficum vero etiam postea. Eodem mense arbores circunfossas et relictas obruere oportet. Et ante idus etiam harundineta et saliceta circunfodere licet. Amplius vero et in hortis, apium et amarantum, et altheam poni tempestivum est. Eodem mense vitem secare oportet, et foenum viride adhuc existens, ipsumque siccare ac arefacere in umbra, sic enim dulce evadet. Verum a sectione statim locum irrigabis, et ad novale arabis. Ab octavo Calend. Iul. triturabis. Neque enim pluvia neque ros in his diebus contingunt.

Cap. VII.
Alicae praeparatio.

ZEA decorticatur et in ferventem aquam iniicitur, ac exprimitur. Deinde gypsum album tunditur et tenuissime cribratur, harenaeque albissimae ac tenuissimae quarta pars cum gypsi parte, paulatim permiscetur ad zeam rursus probe purgatam. Praeparetur autem in canicularibus diebus, ut ne acescat. Postquam vero rursus tota perpurgata fuerit, per cribrum densius excutiatur. Optima est alica quae primum excussa est. Secundum locum habet quae succedit. Deterior autem tertia est.

Cap. VIII.
Tragi praeparatio

FRUMENTUM Alexandrinum appellatum maceratur et decorticatur, et in sole calido siccatur. Deinde idem rursus fit, donec et pelliculae et quicquid fibrosum est in frumento dilabatur, atque hoc modo etiam siccatur et reponitur Tragus qui ex generosa olyra conficitur.

Cap. IX:
Ptisanae praeparatio.

HORDEUM maceratum decorticatur et in sole siccatur, atque ita reponitur. Inspergitur autem ipsi quod tenue est ex eo descussum, hoc enim ipsam conservat. Ptisana liquidior accepta maxime nutrit. Sit autem atque decupla hordei pars. Tunditur sale non trito ad ipsum insperso. fit et ex frumento ptisana eodem plane modo.

Cap. X.
Mense Iulio.

MENSE Iulio vites fodere oportet usque ad secundam fossionem, nimirum et matutino ex crepusculo vespertino non in altum, et tunc eligere ac exstirpare gramen maxime. Oportet et terram disruptam aequare et unire, ut ne sol in altum exurat. Oportet etiam perfectam

vitem superfodere. Pulvis enim uvam maxime maturam reddit et magnam. Hoc mense et ligna caedere licet, si necessitas postulaverit, desinente videlicet luna, et sub terra existente. Amplius et terram arare convenit a qua fabas et lathyros demessuimus. Statim enim omnem terram arare oportet post messem factam, priusquam arida fiat. Insuper et folia in pecoris alimentum desecare competit ac reponere. Amplius circa Idus eiusdem mensis, filicem, et butomon et iuncum, et harundinem eradicabis, et lupinos florentes balnearum aqua tritos, in caesuram relictae in terra radicis diffundes, inde enim exarescet. Si vero multis radicibus terra sit referta, lupinos in ipsa seres ipsisque florentibus resectis arabis, quo adobruantur desecta, et tenui stercore insperso sines. Post duodecimum diem arabis bis, et quae terrae commoda iudicaveris seminabis, ita ut ad ipsum semen, etiam lenticulae partem modicam ammisceas.

Cap. XI.
Mense Augusto.

AUGUSTO mense maturas uvas in calidioribus locis legere, et vindemiare oportet, et eas quae maturae nondum sunt, moderate circunfodere. Similiter et oliveta, et glebas dissolvere, quo pulvis excitetur. Hic enim ubi fructum inciderit, citius eum maturum reddit. Quapropter etiam oleae et vitis iuxta viam sita, uberiorem et pleniorem fructum ferunt, propter excitatum a praetereuntibus pulvere, et solae vitium illae fossione non indigent, deinceps etiam hae quae in tenui solo plantatae sunt, {terta} <terra> exsiccata. Statim enim arescunt, radices superne habentes propter tenuitatem. Eodem mense

insitos surculos aqua per spongiam irrorare oportet occidente sole. Eodem mense dolia ad solem siccanda sunt, et viginti diebus antea quam vinum suspiciant picanda. Eodem mense serotinam uvam pampinare oportet. Haec enim pampinatio fructum et maiorem et meliorem facit, citiusque maturum. In Novellis autem et fertilibus valde vitibus, etiam de fructu aliquid insuper auferendum est, ne et palmites tenuiores, et fructus inutiles fiant. Amplius autem quam diuturnitatis gratia decerpimus uvam, in vigore existentem accipere oportet. Opportunum est et siccas ficus in calidioribus locis hoc tempore decerpere. Insuper et fossas praeparare, in quas per autumnum plantabimus oleas, aut etiam alias quasdam arbores. Eodem mense locos foenum producentes quos rigare consuevimus, rigamus. et secundo filicem et iuncum, et harundinem, et butomon secabimus. Ad novale vero solidam et gravem, et pinguem terram arabimus, montanam item et tempestuosam, et penitus umbrosam, et ad boream sitam, gravib. aratris colemus aut ligonibus. Caeterum usque ad octavum Calend. Septembr. triturabimus, nam neque hymbres, neque ros, in his diebus fiunt.

Cap. XII:
Mense Septembri.

MENSE Septembri notare oportet vites tum valde feraces, tum steriles, ut has quidem exscindamus, illas vero inseramus. Fiat autem notatio una cum oleo et pice mixtis. Hoc mense paleas et platanorum folia, in quibus uvas asservare volumus, insolare et siccare oportet. Iam etiam nuces decutere convenit, et assicatas reponere. Usque ad sextum Calendas Octobris serere tutum

non est. Si enim squallores sequantur, semina corrumpuntur. Verum a quinta Calendarum octobrium, lupinum seremus, hoc enim pluviam non expectat. Tenuem terram et radicibus refertam atque herba fruticosa, post Idus Septembres pluviis obortis ante stercorationem arare oportet, et statim stercorare.

Cap. XIII.
Mense Octobri.

EST enim Octobri mense commodum vindemiare. Etenim prima vindemia {ninum} <vinum> copiosius praebet, Secunda melius, Tertia magis dulce. Hoc mense post aequinoctium et primos hymbres quidam plantant usque ad pleiadum occasum. Incipiunt autem occidere a septima Novembris mensis die. Eodem mense pastinare vites commodum est, et circa radices lixivium, aut cinerem siccum, aut urinam hominis veterem, aut vini fecem paleas circunfundare. Hoc mense inserenda est amygdalus, cerasus, ficus. Licet et in hortis plantare oleam, amygdalum, cerasum et omnes arbores autumnalia foris non lignosa poma ferentes. Ulmum item et pinum, et populum, et fraxinum, et abietem. ficum autem nunc nequaquam. Insuper etiam arborum omnium semina seminare commodum est. Eodem mense et oleum omphacinum sive viride praeparare incipiemus, collectis uvis acerbis et immaturis. Eodem mense citreas arbores velabimus quas in hybernis locis habemus, et cinerem de cucurbitis ustum radicibus circumiiciemus. Hoc mense putationem inchoare praestat, et post vindemiam fodere terram, quo calcata a vindemiantibus rarefacta, citra

impedimentum autumnales pluvias usque ad radices suscipiat. Sed et herba ipsa per aerem minor fiet, radicibus omnibus ante tempus excisis, et a glacie corruptis. Hoc mense etiam mala quae in hyeme servabimus, decerpemus, et in lignorum odoratiorum scobem reponemus. Similiter et reliquos autumnales molis corticis fructus. Insuper autem et aspergum palustrem nunc purgare oportet, Hoc mense multi et sementem incipiunt. Si autem post decimum quartum diem rigaveris, valde fertilia erunt sata, et si non rigaveris etiam non laedentur semina. Ante tamen Calendas Octobres seminare non expedit. Observandus est coronae ortus et occasus. Quae enim in his diebus seminata fuerint, valde utilia erunt.

Cap. XIIII.
Mense Novembri.

NOVEMBRI mense post primos hymbres vites plantare oportet, in calidioribus et siccis locis. Quidam tunc putant vites in calidioribus locis. In universum autumnalis putatio radices et palmites generosiores facit. Verna vero fructum copiosiorem reddit.

Cap. XV:
Mense Decembri.

MENSE Decembri similiter vitis plantari potest. Verum et Novembri et Decembri mustum postquam fervere desierit, purgare oportet, et sordes intus circa doliorum colla haerentes, itemque spumam foeno graeco arido detergere, aut etiam manibus puris. Decembri item et Novembri mense stolones omnium arborum quae cito florent, plantare et inserere commodum est. Ligna etiam ad aedificationem caedere, desinente et sub terra existente luna. Novellae insuper vites itemque perfectae {cir}circumfodiantur, perfectae etiam stercorentur. Nam novellis stercus

iniicere non est necessarium. Amplius et oleas post decerptum fructum putare tempestivum est. Copiosior enim fructus ex novis ramulis prodit. Sed et circunfodere tum ipsas, tum alias arbores opportunum est, et arboribus impotentibus sufficiens stercus caprinum iniicere, aut amurcae heminas viginti. Insuper et Castaneta plantare opportunum est, sed et fabam serere tempestivum.

Liber III