Geoponica

traduzione di Janus Cornarius - 1543

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Gli autori sono stati emendati in base a
Geoponica sive Cassiani Bassi Scholastici De Re Rustica Eclogae
recensuit Henricus Beckh - Teubner Stoccarda e Lipsia 1994

Liber IV

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

CASSII DIONYSII UTICENSIS
DE AGRICULTURA LIB. IIII.

HAEC insunt in hoc libro, qui quartus est selectarum de agricultura praeceptionum, et continet de plantatione et cultura vitium arborearum, et de plantatione et earundem, deque uva Myrsinitide et Theriaca appellata, et de diversa insitione, et quomodo idem botrus diversos habeat acinos, et de uvarum diuturnitate, et alia multa utilia.

Cap. I.
De arboreis vitibus seu arbustivis.
Florentini.

ARBOREAE vites omnibus commodiores sunt. Nam et melius et diuturnius et dulcius vinum efficiunt, et ex interval<l>is  positae permittunt terram in ipsis quarto quoque anno seminari. At vero non omnes arbores vitibus arboreis supponere et adiungere oportet, sed quaecunque unam radicem habent, velut est alba populus, aut quae radices habent contractas, et comam non valde profundam,

ut ne penitus vitem obumbrent. Sunt autem huiusmodi ulmi, populi nigrae, fraxini, acer. Altitudinis sunt pedum triginta aut quadraginta. In Bithyniae regionibus Tarsenis et Boanis, etiam usque ad sexaginta pedes insurgentes arbores, per quas vitis ascendit, non officiunt, sed etiam melius vinum faciunt, maxime Ammineum. In bona itaque terra permittendum est ut eiusmodi arbores in altum excrescant, quemadmodum praedictum est. Verum in tenui terrae a pedibus octonis exscindendae sunt, ne omnis terrae vis in ipsas arbores insumatur. Extendantur autem rami quantum fieri potest, in orientem et occasum. Easdem vero arbores similiter ut vitem circumfodere et mediocriter stercorare oportet. Convenitque eiusmodi vites longas esse et robustas, suntque maxime radicibus plantandae, et alii quidem a plantariis plantas radicatas viviradices appellatas transferentes posuerunt, alii vero perfectam ferme vitem floridam perpurgantes et radicitus extrahentes cum propria terra in fossam iuxta arborem sitam imponunt. Deponitur autem vitis hoc modo. Spatio trium cubitorum ab arbore plantato, dei<n>de ubi probe coalta haeserit, ut iam sufficiens sit quo arbori uniatur et maritetur. (Hoc vero ex crassitudine indicatur) totam prostratam et defossam arbori adiungito, pedis spatio ab arboris radice, reliquo palmite libero relicto: et quoscunque oculos relictos esse contigit, eos omnes ungue ademptos excaecato, quo unum aut alterum germen in summa parte relictum uberius augescat, quod deinde ubi auctum fuerit sensim arbori adiungere, ut in ea conquiescat, convenit. Observandum est autem ut illa arboris pars diligenter

putetur, et quicquid circa radicem est auferatur, quo nihil radicem obtegat. Meminisseque oportet ut eiusmodi: hoc est arboribus maritatas vites, in putatione non profunde et trunco propius amputemus, sed longius ab eo, ita ut sarmenta non breviora duobus cubitis relinquantur. Sic vero sarmenta secundum ramos arboris disponi convenit, quo partes fructum ferentes sublimes sint, et a ventis agitentur. Ordines habeant intervalla cubitorum quindecim. Ita enim et medius vinum erit et copiosius. Caeterum in his spatiis arbores fructiferae paucarum radicum locari possunt, velut est malus punica, malus quaecunque, et cotonea. Oleam etiam in his intervallis plantare licet, etiamsi quibusdam ea res non probetur. Quidam etiam ficum vitibus convenientem esse affirmant, quod non ita habere experientia convincitur. Quapropter praestat ficus foris in ambitu circumplantare. Porro cognovimus in Bithynia vitem arboream ceraso delectari, et maxime escartam, imo etiam Amineam, quae et multi fructus, et multi vini causa existit. At vero hanc terram etiam seminare quarto quoque anno licere, supra dictum est. Ex huius enim sementis turbatione, non solum nihil offendi, eius rei experti affirmant, sed etiam praestantius vinum inde fore promittunt. Quandoquidem vero contingit vitem arboris trunco circulariter adherentem ac circumsitam, hocque modo in altum ascendentem, temporis progressu comprimi, et quodam modo constringi ac suffocari propter unitionem quam ad ipsum truncum habet: plerique in Bithynia inter vitem et arborem cuneum inserunt: atque ubi hoc modo vitem ab arbore dispararunt, secessum et torulum ipsi viti subornant in quo requiescat.

Aliud de arbustivis vitibus.
Africani.

CORNUA caprarum tria circum arbustum erecta infigito, acumine deorsum, alia parte sursum spectante: et obruito, ut summa cornuum pars paululum prae terra promineat, quo pluvia delapsa descendens, cornua irriget. Hoc facto vitis valde fertilis evadet.

Cap. II.
Quomodo facile et cito possunt
vites viviradices transplantari.
Didymi.

POSTQUAM magnas vites semel atque, iterum pastinare, hoc est circumfodere, inchoabimus, ex multa diligentia magnum lucrum accedet. Ex vigorosa itaque vite, hoc est decennali et deinceps, sarmentum quam longissimum et generosissimum eligito ex infertoribus partibus, hoc est ad pedalem usque altitudinem a terra, idque prostratum in scrobem pedali altitudine effossam defodito, longitudine tanta ut quatuor oculos suscipere possit, tot enim adobrui terra convenit. Sic tamen ut post adobrutos quatuor oculos, qui adhuc in summo existunt ac supersunt, non plures sint quam duo aut tres summum. Quod si maius et longius sit sarmentum adeo ut etiam secundam defossionem suppeditare possit, duas viviradices ex una facies, et iuxta eundem modum ac praedictam symmetriam, etiam alteram sarmenti partem defodies ac obrues. Caeterum quod post duas depositiones, e quibus duae viviradices fiunt vites, superest, sarmentum resecare convenit. Nam ut plurimum inutile existit. Observare autem et diligenter cavere oportet, ut ne inter unitionem ad veterem vitem, et defossam partem germinet. Contingit enim oculos intermedios duos aut tres ad germen productos, radicationem depositi sarmenti

impedire. Hoc igitur observantes, ita ungue oculos auferemus, ut ne permittamus germen emittere, et si nova germina enascantur, etiam ipsa decidere oportet, duobus aut tribus tantum oculis restantibus, quos relinqui oportere docuimus in impluvii summo, ita enim appellant. Consequens est autem ut unius tantum oculi germen quod apertius fuerit reliquamus. Depangenda est autem ad relictum germen tenuis virga aut harundo, quo germen tenerum existens calami contactu acquiescat, et neque pervertatur obtortum, neque effundatur ac diffluat. Robustiores porro fiunt radices secundo anno sarmento desecto, a vite videlicet, ne planta matrem diutius adhaerens laedat, et in seipsam matris vim adtrahat. At vero in Birthynia completo anno, plagam sive caesuram quandam praedicto sarmento infligentes, neque penitus separant plantam a matre quae nondum perfecte radices egit, neque in tantum matri molestam esse permittunt, sed per plagam incussam utrisque sufficientiam custodiunt, perfectum deinde resecantes, quum iam transplantandi tempus est, inchoante tertio anno. Quapropter optimae esse videntur plantae viviradices in plantariis nutritae et multo magis perfecta sarmenta per scytalides deposita, et aliquando transplantata. Haec enim et probe nutriri possunt absque matris perturbatione, et citius terrae adnasci ac coalescere. Imo et per se vitis esse possunt.

Cap. III.
De uva ex myrto.
Tarentini.

UVA myrtea imum fundum myrti baccas habet. Fit autem uva myrto mixta, si in myrtum arborem ipsa vitis sarmenta inseras.

Cap. IIII.
De praecoci uva.
<Eiusdem>

SI nigram uvam in cerasum inseras, etiam in vere uvam habebis. Eodem enim tempore vitis uvas producet, in quo cerasus proprium fert fructum. Velociter autem germinabit vitis; si nitrum tritum aqua mixtum ad mellis crassitudinem redegeris, et post putationem statim ipsos oculos large inde illeveris: per octo enim dies germinabit. Praecoces vero efficies uvas, si simul cum plantis vinacea dulcia, hoc est nondum perversa et corrupta, sufficienti modo deposueris. Melius autem feceris, si plantae dum plantantur praedicta vinacea adieceris.

Cap. V.
De uva serotina.
Eiusdem.

RACEMOS qui primum enati fuerint, auferre oportet. rursus enim alii pro ipsis nascentur. Insuper et plantae multam curam habeto, iterumque racemos producet, hi vero maturi facti serotini erunt. Eos itaque racemos in vasa fictilia inferne perforata imponito, et supernam partem diligenter contegito, ipsaque vasa ad vitem alligato, quo a ventis immota permaneant.

Cap. VI.
De uva absque vinaceis.
Democriti.

UVAM absque vinaceis quidam sic faciunt. Sarmenti quod plantaturi sunt tantam partem, quantam terra adobruere oportet, leviter ex aequo findunt, et auriscalpio medullam omnem eximunt, deinde papyro humida obligatum sarmentum deponunt. Praestabilius tamen fuerit, si totam sarmenti partem, quae in terram deponitur, scillae insertam deposueris. Scilla enim tum ad nascendum, tum ad uniendum conducit. Alii ipsas vites iam fructiferas incidunt. et sarmenti fructiferi medullam auriscalpio eradunt, quantum fieri possibile est eam ex alto eximentes, sarmento non

fi{i}sso, velut est indicatum, sed integro dimisso, et lasseris cyrenaici succum aqua dissolutum, aut ad sapae spissitudinem coctum infundunt, et erecta sarmenta ad ridicas alligant, ne videlicet succus effluere possit. Singulis autem deinde octonis diebus succum eundem sarmento infundunt, donec germen emittat. Idem facies et in punica malo ac caeraso, si quidem et harum poma absque granis ac nucleis nasci velis.

Cap. VIII.
De vite Theriaca et purgatoria.
Florentini.

QUOD ad multa confert vitis Theriaca, manifestum est, et maxime ad serpentium plagas. Modum autem quo paratur, nunc dicemus. Ramuli vitis quem plantare volumus, inferiorem partem findimus ad trium aut quatuor digitorum mensuram, et exempta medulla, Theriacam antidotum in ipsum sarmentum indimus, deinde papyro obvolutam, fissam partem plantamus. Qui diligentiores circa hanc parandam haberi volunt, etiam in radices antidotum diffundunt. Similiter autem et purgatoriam vitem eodem modo faciemus, veratrum videlicet in fissum sarmentum subdentes. Verum nosse oportet, quod sarmentum a Theriaca vite ad plantandum acceptum, non eandem vim habet. Elanguescit enim transplantatum, ac translatum, et insitum, nimirum antidoto per tempus transpirante. quapropter convenit antidotum opportune radicibus illinire. Caeterum ad reptilium plagas commodum est vinum in potum, item ex eodem acetum, ipsaque uva, et uvae passae in cibo acceptae. His vero deficientibus, folia vitis ipsius prosunt trita et imposita. Quod si horum omnium penuria

sit, sarmentorum vitis theriacae ustorum cinis impositus hominem servat. Nam et citra theriacam cuiuscunque vitis sarmentum, adversus canis morsum auxiliatur, non tamen ita si sit rabiosus. Haec Florentinus in primo et secundo Georgicorum suorum prodit.

Cap. VIII.
De unguentaria vite.
Paxami.

SI velis regionem bono odore implere, sarmenta dum plantantur fissa unguento expleto, velut iam antea est dictum. Praestat tamen humecta sarmenta unguento rigare atque ita aut inserere, aut plantare.

Cap. IX.
Ne vespae uvas, et alios fructus contingant.
Democriti.

OLEUM sorbeto, et velut insufflans ad vites, et uvas atque alios fructus accedito.

Cap. X.
Quomodo uvae usque ad ver
in vite in vigore permaneant,
Berytii.

IUXTA vites in loco valde umbroso, scrobem ad cubitos duos effodito, et iniecta harena ridicas defigito, et sarmenta luxans semel atque iterum, una cum racemis diligenter vertito et obtorqueto, indeque ex ridicis devincta contegito: ne quo humore rigentur. Cavendum etiam ne racemi ipsi pavimentum contingant.

Cap. XI.
De vitium insitione.
Florentini.

QUI vitem inserere velit, crassum truncum deligat, qui unum atque alterum sarmentum suscipere queat. Quidam igitur in terra inserunt, ad semipedis altitudinem descendentes, et fere in vitis fundo insitionem faciunt. Quidam vero in planicie inserunt, id quod optimum existit. Quod vero in alto inseritur, difficulter

coalescit ad ventis agitatum. Si autem necessitas cogat in alto insitionem facere, propter levitatem existente in profundo, praeparatum palum habeto, quo ad ipsum deliges, quod in alto insitum est, propter ventos. Quidam etiam in humeros trunci insitionem faciunt. Quod si in cerasum vitem inseras, valde praecoces uvas habebis. Quo tempore enim cerasus proprium fructum ferre solet, eodem et uvas dabit hoc est vere. Tempus insitionis vere est, glacie iam cessante, quando dum inciditur vitis, humorem neque multum, neque aquosum, sed crassum et glutinosum remittit. Sarmenta ad insitionem accipienda sunt rotunda, solida, densis oculis, maxime ex brachiis. Sufficiunt autem sarmento oculi duo aut tres. Si vero terra obruatur, tres aut quatuor. Caeterum ab uno sarmento plures quam duos surculos secare ad insitionem non convenit. Quod enim post primos septem oculos superest, sterile et inutile existit. At vero firmius coalescent nova sarmenta perisyni sarmenti partem habentia. Neque vero statim ut ablata sunt a vite sarmenta inseremus, sed post sectionem obtecta plaga, in dolio deponemus, ut ne transpirent: prius quam tamen germen fundere incipiant, et dum adhuc clausa sint inseremus. Quae igitur ad terram ad ipsum vitis fundum inserimus, firmius utique inserentur, elevata simul terra ad ipsorum enutritionem, verum fructum tardiorem reddent, velut alia in terra plantata sarmenta. Quae vero in altiore parte insita sunt, difficulter coalescent a ventis quassata, citius tamen fructum producent. Oportet autem ea quae in alto inserunt, esse levia et plana crassitudine pollicari: aspretudinem vero a serra, acuta falce levigare expedit. Porro sarmentum quod insereri

dum est ad duorum et dimidii digiti longitudinem ex una parte deradere oportet, quemadmodum videmus sculptos et formatos calamos cum quibus scribimus, ita ut ex una parte medulla appareat illaesa, ex altera vero ipse cortex. Deponendum est autem sarmentum totum, quatenus derasum est, ut ne quod inter truncum et sarmentum medium esthiet, explendum que calce aut argilla. Prohibebitur enim ita humor, et is qui in ipso est humor, custodietur. Caeterum pars trunci quae ad plagam spectat, vinculo liganda est simplici quidem, sed infracto, deinde luto glutinoso illinenda. Quidam etiam bubulum stercus ad lutum ammiscent. Quae igitur hoc modo insita sunt, eorum vinculum aqua per spongiam irrigamus, sub crepusculum vespertinum in aestatis maxime vigore. Ubi autem iam germinans quatuor digitorum fuerit, ridicam iuxta defigere oportet et alligare, ut a ventis sit securitas. Quum vero germen auctum fuerit, vinculum falce dissecare convenit, ut a coartactione liberetur, et humor ex trunco in sarmentum distribuatur. At vero Luna desinente sarmenta decidere {oporeet} <oportet> ad insitionem. Ita enim robustiora erunt. Quidam non solum vere, sed et post vindemiam insitionem faciunt. Tunc enim vitis densiorem impetum ac concitationem habet.

Cap. XII.
De insitione per terebrationem.
Didymi.

OPTIMA mihi esse videtur insitio per terebrationem, neque enim vitis ipsa in qua insitio fit, interim ociosa manet, sed similiter fert fructum, et sarmentum coaltum simul augescit, vite nihil offensa ex terebratione, neque compressa ex coarctatione fit insitio per

terebrationem hoc modo. Truncum vitis terebra gallica appellata perforato, et praestantioris in proximo sitae vitis ramum attractum in foramen immittito, non ab antiqua matre decisum. Sic enim sarmentum vivet tum a veteri parente nutritum, tum viti quae ipsum suscepit, coaltum et concretum. Intra duorum vero annorum spatium sarmentum impositum unietur. Tunc igitur post cicatricem inductam, sarmentum decidere oportet, quod adhuc ex veteri matre detinetur, et truncum vitis in quam insitto facta est quantum supra terebrationem extat, serra deseccare, et de caetero sarmentum insitum principalis vitis pars existat.

Cap. XIII.
Ut idem racemus diversos habeat acinos, hoc est,
singulares uvas, alios albos, alios nigros, aut fulvos.
Eiusdem.

ACCIPIENDA sunt duo differentia, diversi generis sarmenta, eaque findenda medium, cum animadversione ne in oculos fissura perveniat, neque quicquam de medulla excidat. atque ita alteris alterum adiungere oportet, et adglutinare, ut oculi coincidant et quantum possibile est se mutuo contingant, et duo oculi quasi unus fiat. Inde vero valide constringere sarmenta cum papyro oportet, et scillantegere, aut glutinosissima terra, atque ita plantare, et interiectis diebus tribus aut quinque irrigare, usque quo germen producant.

Cap. XIIII.
De uvarum diuturnitate.
Eiusdem.

UVAS quae in hyemem duraturae deponuntur, post plenam lunam desecare oportet, sereno aere existente, circa quartam diei horam, rore iam deterso. Curandum est

autem ut omnes acini, hoc est, fructus particulares sani sint, et ea gratia acutissimam falcem habere oportet sectorem, quo recisio facile fiat, et non violenter. Oportet etiam in vigore existentes uvas resecare, et neque crudiores, neque vel parum vigorem pretergressas. Quidam igitur singulatim ipsos racemos secant: alii ramulos foliosos, hoc est, sarmenta cum racemis caedentes, confestim putrefactos et aridos et immaturos acinos, si qui forte adsint, forcipe praecidunt, ne simul {nicinos} <vicinos> putrefaciant, moxque plagam sarmentorum singulorum racemorum in picem liquidam immergunt. Racemos igitur sive botros singulos seorsim per pavimentum extendere oportet ut alter alterum non contingat, paleis substratis, si fieri potest lupinorum. Hae enim duriores et sicciores sunt, et mures arcere possunt. Si vero non sint paleae lupinorum, secundo loco fuerint fabarum er ervi, et reliquorum leguminum. Ex frumentaceis autem {hordeacae} <hordeacea> praestant. Quod si nihil harum sit, foenum aridissimum in tenues partes concisum substernito, caeterum foliosos ramulos similiter per pavimentum extendere oportet aut suspendere. Quidam in sapam, sireon et hepsema Graecis dictam, ad modicum tempus botros deponunt. Alii in capsulis picatis deponunt, cum scobe sicca piceae, aut abietis, aut populi nigrae, aut cum farina miliari. Alii in marinam aquam ferventem, aut si haec non sit, in muriam ammixto vino, racemos immergunt, et in paleis bordaceis deponunt. Quidam cinerem ficulnum aut vitiunt aqua fervefaciunt, botrosque in ea rigatos, indeque refrigeratos, in praedictis paleis deponunt. Servantur etiam uvae ad multum tempus in horreis ac granariis frumenti suspensae,

praesertim si frumentum moveatur. Etenim pulvis ab ipso exurgens, uvis insidens multum confert ad diuturnitatem. Servabis uvas etiam hoc modo. Pluvialem aquam decoquito, ut tertia pars relinquatur, eamque sub divum per noctem exponito, hoc est, refrigerato, et in vas picatum diffundito. Deinde uvae maturae botros solidiores acinos habentes, repurgatis ab ipsis immaturis ac putridis indito, donec aqua potros superemineat, et diligenter operculo occludito, et gypso oblinito, atque postea vas ipsum in locum frigidum, ad quem sol non accedit, et ubi ignis non uretur, deponito. Horum etiam aqua vinosa, et ad decipiendos aegros accomoda invenitur, et ipsi racemi integri servantur. Quidam admonent non ex superna parte, unde racemi deciduntur, sed ex inferna ipsius racemi parte, aligatos botros in superiore domus parte suspendendos esse, quo magis perspirent ac perflentur, rare factis per refractionem acinis. Commodum est etiam in dolium musti suspendi ita uit neque mustum, neque seipsos botri mutuo contingant. Permanent enim ita integri quemadmodum ex vite sunt ablati. Servabis etiam ad diuturnitatem, si statim post vindemiam ipsos racemos illaesos et inconcussos in dolium conieceris, ipsiusque, dolii osculum diligenter obturaveris, et gypso inducto obleveris. Similiter autem et in lutum figulinum probe subactum ac cleboratum, ut mellis crassitudinem habeat, immersa, et suspensa, integra servabuntur. Usus tempore abluuntur, quo lutum illitum inhaerens decedat. Eodem modo etiam portulacae succo illita, ac deinde suspensa conservantur. Quidam in vino aqua diluto asservant. Per totum autem annum durat uva, si dum adhuc paululum asperior est collectam,

aqua calida alumen ammixtum habente rigaveris, statimque inde extraxeris. Asservatur {una} <uva> etiam in melle. Quaecunque autem de {una} <uva> dicta sunt, etiam in malis conveniunt.

Liber IV