Geoponica

traduzione di Janus Cornarius - 1543

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Gli autori sono stati emendati in base a
Geoponica sive Cassiani Bassi Scholastici De Re Rustica Eclogae
recensuit Henricus Beckh - Teubner Stoccarda e Lipsia 1994

Liber VI

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

CASSII DIONYSII UTICENSIS
DE AGRICULTURA LIB. VI.

HAEC insunt in hoc libro; qui sextus est selectarum de agricultura praeceptionum, et continet structuram torcularis, et lacuum sive vasorum subtorcularium et vasorum olei, et cellae vinariae, et sedem doliorum, et curam eorundem atrque picationem et praeparationem ad vindemiam, et quomodo uvae calcandae sint, et quomodo mustum in dolia condendum, et ut hoc ipsum non super effundatur, et quomodo possibile sit mustum per totum annum habere, cognoscereque num aquam habeat, et quomodo acescenti opitulidum, et gypsatione.

Cap. I.
De torculari, et vasis subtorcularibus, et vasis olei.
Florentini.

ABSOLUTO de plantatione vitium sermone, dicturique deinceps de diligentia et cura circa vina adhibenda, necessarium esse duximus praeponere, quomodo torcular et subtorcularia vasa construere oporteat. Torcular itaque iuxta multitudinem apportandorum fructuum aedificandum est, quo habeant operarii locum, in quo commode diversari queant, et ut ipsae uvae habeant spatium commodi situs, ut et tempore urgente fructus maiore compendio afferri possit, et ne operarii a musti elatione et odore suffocetur. Oportet autem totum torcularium undiquaque levissimo tectorio oblitum esse, neque minus tabulata superna, ut nihil terreum, neque animalium

ullum in ipsis generatorum, delabens vinum inquinet. Sit amplius torcular calidum, et lumen habeat undiquaque plurimum. At vero lacus et vas subtorcularium sit amplioris, et post usum lavetur aqua marina, aut muria calida, et cum spongia detergatur. Reliquatur autem sine operculo, ne computrescat, et quandoquidem mures aliquando in subtorcularium lacum incidentes, multam graveolentiam inducunt, lignum latius imponendum est, per quod evadere queat mus si quando illabatur. Quando autem eo quis rursus est, similiter lotum, et detersum suffumiget. Porro vas in quo oleum de torculari excipitur, angustum esse oportet.

Cap. II.
De cella vinaria et doliorum locatione ac sede.
Eiusdem.

DOMUS quae dolia suscipit, in regionibus calidis, ad orientem et septentrionem fenestram habeat. In frigidioribus vero ad meridiem. Sit autem procul a torculari, et ab omni graveolentia remota. Dolia ipsa locanda sunt ut vicissim et mutuo se non contingant, pedali mensura in medio relicta, quo et hi qui cellae vinariae curam gerunt, facilem habeant ad interiora dolia ingressum, et ut si unum dolium acescat, propinquum sibi non simul pervertat. Nihil enim adeo velociter contagionem percipit, velut vinum, prsaesertim mustum. Caeterum dolia in siccis locis locanda sunt, ut in terra sint duae ipsorum partes, si regio infirmum, et tenue, et nullius nutrimenti vinum ferat. Si vero potens et crassum, dimidia ipsorum pars. Subiicienda unicuique dolio harena crassa et sicca, super hanc {nero} <vero> insternendus est iuncus unguentarius mediocri copia. Reliquum terra

aggesta explendum, quae commode sit ad solem exassata. Harena enim et terra sicca. omnem humorem in seipsas adtrahunt, tum ex terra, tum eum qui in ipsis doliis consistit, ampliusque dulce vinum faciunt. At vero vim ipsius hoc modo coniectare licet. Si nanque novam sportulam harena expleveris, vinumque acescens infuderis, percolabitur purum et sine odore: Si vero non adsit harena, terra oblata utendum prius insolata. Nihil porro fortidum cellis vinariis concludendum est velut est coriacea graveolentia, caseus, allium, oleum, ficus, vasa inutilia. Omnia enim huiusmodi humiditatem de vino atrahunt et computrescunt, rursusque ad vinum ipsum graveolentiam referunt. Semovenda est etiam cella vinaria a lacu, stabulo equorum, loco secessus, stabulo palearum, pistrino, et balneo. Si vero reperiantur circunsitae arbores, excidantur. Radices enim se circumplectentes eam corrumpunt, et odorem de se affricant, et maxime fici et punicae. Si vero rurales locos incolamus, pavimentum lateribus insternemus in alto subvectum, et in ipso constrato pavimento dolia locabimus, harena subiecta.

Cap. III.
De structura doliorum.
Anatolii.

NON omnis terra apta est operae figulari. Verum ex terra figulina alii praeferunt colore fulvam, alii albam, alii utrasque commiscent. Quidam igitur hac probationis nota contenti, dolium probe fictum iudicant, si pulsatum sonitu quendam acutum et clangorem reddat. Verum non est hoc satis, sed ipsum structorem operae figulari adesse oportet, et quo lutum probe elaboratum sit providere, et non prius sinere ad rotam adhibere, quam

lutum ipsum ostendat quale sit dolium assatum futurum. Non omnia autem dolia figuli ad rotam adhibent, sed parva tantum. Maiora enim humi sita quotidie in calido domicilio exaedificant, ac magna faciunt. Non parva vero artis figularis pars est assatura. Oportet autem neque minus, neque plus ignem subiicere, sed moderate. Quapropter aliqui tanti apparatus ac structurae difficultatem recusantes veteribus doliis utuntur, quod maxime vino nocet. Ex doliis porro praestantiora sunt longiora et ventrem extuberantem habentia, et oscula maxime aperta: labra autem doliorum facienda sunt ut extra nutent, ut quum cinere ipsa oblinimus, nihil illabatur in ipsa ubi rursus aperimus, sed extra voluatur. Statim autem dum adhuc calent picanda sunt. Sintque dolia non magna. In talibus enim non amplius effervescit, utpote non coarctatum, sed superabundans ipsum contra seipsum insurgit, et non solum odorem sed etiam florem despuit et reiectat. Parva autem vasa multum et ad custodiam, et ad vim bonitatem conducunt. Et ob id parva, dolia construere expedit. Si vero magna dolia vetera prius habeamus, inbecille et deterius in ipsa {in fundimus} <infundimus>, praestantius autem in minora.

Cap IIII.
De tempore et modo picationis.
Eiusdem.

NOVA dolia statim a camino accepta picanda sunt, vetera vero sub caniculae exortum. Quidam singulis annis, quidam alternis ipsa picant. Melius est autem ut picentur, quum aut vinum vappa factum est, aut pix oblita defluxit.

Cap. V.
Picis probatio.
Didymi.

PICEM veteres prodiderunt optimam esse ab Ida allatam, secundo loco ex Pieria. Alii Rhodiam praeferunt, alii Rheticam. In universum autem melior est pinguis, splendens vero etiam potior existit. Tenuior autem ut vitiosa reprobatur. Aliqui calfactam in aquam frigidam diffundunt, et non modo per odorem, sed etiam gustu experimentum capiunt. Sed et quae dum coquitur non exilit, neque bullas, neque strepitum facit, optima iudicatur. Quae vero sapore dulcior, et purior, et levior, et odorata est, praestantior habetur. Similiter pix cocta melior est quam cruda, et sicca liquidae praefertur. Optima autem pix hoc modo praeparatur,. Inditur in pelvim fictile et ponitur in solem super modicum ignem, deinde infunditur ad ipsam aqua calida per sarmentitium cinerem excolata, et pix fortissima evadit. Ubi igitur constiterit, post horas duas diffunditur, rursusque tantum aquae affunditur. Per triduum igitur singulis diebus ter id faciunt, et incidentem humorem spongia extrahentes, quae remanet inde picem commodissimam esse tradunt. Arida pix etiam amara est, Cum vino igitur cocta commodior redditur, et maxime si quid ex odoratis simul coquatur, praestantior evadit. Liquidam autem ad tertias decoctam, ut idoneam in usum assumunt. Quidam cinerem sarmentitium in ipsam iniiciunt. Quidam lixivium cineris, et vinum vetus infundunt. Quidam ceram per se ammiscent, ex Sardis tamen allatam. Hanc enim commodiorem esse affirmant, et alii quartam, alii sextam, alii decimam partem liquefaciunt. Si enim austerius vinum facere volumus, plus cerae additur. Quidam autem

consulunt ceram in totum non esse in picem coniiciendam. Acerbius enim inde vinum fieri asserunt, ut eo proclivius in vappam transmutetur.

Cap. VI.
Picis praeparatio.
Eiusdem.

IN Italia picatione utuntur huiusmodi. Picis minas XL. cerae minam. salis ammoniaci drachmas VIII. mannae thuris drachmas IIII. simul contusa et cocta foeni graeci drachmis octo conspergunt, et ex unitis simul dolium picant. Alii picis aridae talentum, cerae minas XV. ervi et frumenti moliturum libras III. foeni graeci tosti tusique ac cribrati tantundem, calami aromatici, folii malobathri piluilas quinque, liquescibilibus liquefactis, et aridis contusis, aloens hepatidis cribratae minae dimidium inspergunt. Haec picatio praestantissima est. Nam et infirmum vinum corroborat, et quod facile corrumpitur, durabile conservat, et odorata vina facit.

Cap. VII.
Universalia praecepta de picatione.
<Florentini>

OPTIMUM est in omni picatione, picem per lixivium cineris lavare, et resinam lentiscinam, aut pini, aut si hae haberi non possint, quae ad manum est ammiscere, iridis item et foenigraeci modicum. Etenim foenum graecum potentius et gravius vinum facit. Insuper et costum et casiam, et melilotum ac iunci odorati florem. Haec enim ad odoris iucunditatem conferunt. In summa autem, ad vinum probe excultum, varia picatione uti expedit. In vilibus vero uvis bona pice contentum esse oportet, ad eamque iridem et foenum graecum modica parte addere, multo vero minus de cera. Amplius enim de ipsa coniectum vinum vappam

facit, velut praediximus. Cera autem utendum est alba, aut alias pura. Quidam recte faciunt qui arundinem et lignum rectum in vacuata dolia indunt, quo culices illapsi, aut etiam alia eiusmodi animalia, per illa evadere queant. In recens picata dolia praestantius vinum non est infundendum, sed quod iam vapidum factum est. Melius enim inde reddetur. Vinum nigrum similiter in eiusmodi dolia infundendum est. Album vero in ea quae ante duos aut etiam plures annos sunt picata.

Cap. VIII.
Alius modus probatus picationis doliorum.
<Eiusdem>

HYSSOPI Cretici aut Campani libras duas, nardi Indicae aut Gallicae libras duas. Aloes bonae sesquunciam. Croci Siculi sesquunciam. Iridis Illyricae libram unam. In mensuram decem amphorarum post factam picationem doliorum inspergito: per latera ipsorum, et sub ipsa oscula, pice nondum perfecte frigefacta, ut sit frigida, neque supercalescente adhuc, ne pharmacum comburatur. Deinde novum vinum immittito, et post paucos dies ubi gustaveris, benefragrans reperies, et vetustum esse putabis. Repicabis autem dolia singulis annis, aut omnino alternis, mensura et compositione pharmaci utens velut praescriptum est.

Cap. IX.
De illitione doliorum.
Varronis.

POST picationem quidam paulo ante quam mustum infundatur, dolia illinunt, alii oscula tantum, alii vero opercula. Illitio autem est pix cum sapa et aqua marina. Alii picem liquidam et muriam in sapam indunt, et ex permixtis oscula per spongiam illinunt. Alii

sola amurca opercula linunt.

Cap. X.
De praeparatione in vindemiam.
Didymi.

TORCULARIA viginti diebus ante vindemiam aperienda sunt, quo perflentur et transpirent. aqua etiam marina respergenda sunt, et suffumiganda.

Cap. XI.
Quid facere oporteat Cantheliis praefectos,
et quomodo calcandae sint uvae, et quomodo
in torcularibus diversari oportet eos qui
ad calcandas uvas sunt destinati.
Apuleii.

QUI maioribus corbibus. catheliis appellatis, praefecti sunt, folia eligant, et si quis acerbus aut aridus racemus afferatur. Oportet autem et calcantes, si quid cophinis praefectos fefellit, eligere. Folia enim cum uvis contrita, vinum magis adstringens et ex facili corruptibile faciunt. Ex acerbis autem et siccis racemis magnum detrimentum accedit. Caeterum iniectas in torcular uvas statim pedibus conterant qui ad hoc sunt destinati, omnesque acinos aequaliter conculcantes stemphyla, hoc est, vinacea extrahant, quo plurima liquoris pars in lacus subtorcularios defluere possit, et ubi iterum calcarunt discedant, et post quam calida et non valde humecta fecerint vinacea, ita sub lignum praeli imponant. Calida enim et mollia existentia, magis fluida fiunt. Si vero valde humida supponantur, necesse est onere imposito disrumpi ac disparari composita. Ingredi autem in torcular calcatores oportet, pedibus valde bene lotis ac purgatis, et nemo ipsorum quicquam in torculari neque edat, neque bibat, neque saepe ingrediatur

et exeat, et si qua necessitas abeundi fiat, ne nudis pedibus abeat. Oportet etiam calcatores indutos esse et cingula habere, ob urgentes sudores. Bonum item odorem in torcularibus semper procurare oportet, aut per thus, sive per aliud quoddam suffumigium. Verum quod nosse operaepretium est, Stemphyla non solum olivarum nuclei sunt, velut quidam existimant, sed etiam uvarum vinacei. Si igitur stemphylorum vocem audieris, ad rem subiectam animum adverte, et aliquando uvae vinaceos, aliquando olivae nucleum, pyrena alias Graecis dictum, accipe.

Cap. XII.
Post perfectam uvarum calcaturam,
quomodo mustum in dolia condendum.
Diophanis.

DOLIA ante vini infusionem, muria meraca per spongiam emundare oportet, et thure suffumigare. Oportet autem neque valde plena facere: neque nimium defectuosa, sed coniectare quantum verisimile est mustum effervescens augmentum facere, ut ne superfundatur, et ut spuma usque ad labra elevata, quod impurum est solum expuat. Purgandum est consequenter mustum in doliis ad dies quindecim, et tum manibus, tum scyphis spuma auferenda, et si quid aliud superfluum fuerit: purgamenta vero omnia extra locum in quo dolia sita sunt exportentur, et valde procul reiiciantur. Si enim in vicino manserint, culices ex ipsis corruptis et perversis enascuntur, et malus foetor excitatur, quae ambo vinum in vappam pervertunt. Quare bonum odorem semper torcularibus procurare oportet per suffitiones, maxime vero cellae vinariae eo opus habent.

Cap. XIII.
Quomodo post defluxum musti ex torculari, 
vinaceis statim eiectis, ex ipsis lorae species,
Thamna appellata Graecis, facienda est.
Anatolii.

STEMPHPHYLA, hoc est, vinacea post musti defluxum e< >vestigio eiicienda sunt, et in dolia indenda ac postea conculcanda. Etenim fex ex his, quam vernacula lingua Thamnam appellant, non iniucundus potus ruralibus fit, ipsaque deinde restantia vinacea abundans alimentum brutis praebent. Oportet autem statim ut vinacea ex torculari ablata sunt, et torcular et lacus subtorcularios evertere, et aqua marina aut muria per spongia expurgre, et suffumigare. Humor enim remanens omnino corruptus acescit, et proinde fructum qui sequenti die calcatur corrumpit, et culicem gignit. quod signum est vini in vappam perversi.

Cap. XIIII.
Ut mustum non superfundatur.
Florentini.

CORONAM ex pulegio aut calamintha, aut origano, ad colla vasorum circumponimnus. Quidam interna doliorum labra caseo bubulo perlinunt. Cohibet enim intro musti ipsius fervorem.

Cap. XV.
Quomodo mustum statim in usum veniat.
Eiusdem.

IN metretam musti heminam aceti dulcescentis coniice, et post triduum purum erit. Caeterum quomodo citius sedetur mustum, in tertio libro Diophanis pulcherrimas methodos invenies.

Cap. XVI.
Ut mustum toto anno habeamus,
et sciamus an aquam habeat.
Eiusdem.

MUSTUM quod ex uvis sponte distillat antequam calcentur, quod ipsi Graeci aliqui prochyma vocant eodem die in vas intra et extra picatum conde, ita ut ad medietatem vasa impleantur, et operculo addito diligenter gypso obline. Ad multum enim tempus mustum valde dulce permanet. Multo vero magis conservabitur, si vasculum per pelliculam obturatum et conclusum, in puteum ad dies triginta demittatur, propterea enim quod non effervescit, semper mustum erit. Si quis autem leniter calcaverit uvas ut non premantur, etiam hoc ipsum mustim durabile habebit. Alii in vetera vasa a vetere vino, mustum infundunt. Quidam vas intra et extra picatum, velut dictum est, in puteum imponunt, ut labra tantum superemineant, quod ipsum et experimento optimum esse constat. Alii in harenam humidam vas defodiunt, Alii super vas vinaceis obrutum, harenam humidam accumulant. Alii in vas non picatum mustum condunt, et nitro Alexandrino tuso adiecto, in umbra deponunt. Mustum porro an aquam habeat, in sequenti capite reperies.

Cap. XVII.
Ut sciamus an mustum aquam habeat.
Sotionis.

PIRA sylvestria, hoc est, crudissima in mustum coniice, et si quidem aquam habuerit, ad fundum mergentur.

Cap. XVIII.
De gypsatione.
Didymi.

GYPSUM indatur in vas latum, deinde affundantur mustum, tantum ut super gypsum emineat, moveaturque frequenter, et sic usquequo desideat relinquatur, quo videlicet crassiores gypsi partes ad fundum ferantur. Superstans deinde mustum exhauriatur, ita ut

nihil ex gypso inhaereat, commotione facta.

Cap. XIX.
Quomodo musto acescenti opitulemur.
<Democriti>

UVAE passae donec intumescant maceratae, deinde expressae, heminae duae in amphoram iniiciantur. Aut per harenam fluvialem ipsum mustum, velut dictum est, percoletur. Aut sandicis drachmae quatuor iniiciatur.

Liber VI