Geoponica

traduzione di Janus Cornarius - 1543

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Gli autori sono stati emendati in base a
Geoponica sive Cassiani Bassi Scholastici De Re Rustica Eclogae
recensuit Henricus Beckh - Teubner – Stoccarda e Lipsia – 1994

Liber V

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

CASSII DIONYSII UTICENSIS
DE AGRICULTURA LIB. V.

HAEC insunt in hoc libro; qui quintus est selectarum de agricultura praeceptionum, et continet ordinem de plantatione et cultura vitium, et quando has vindemiare oportet, et quomodo abigendae sunt ferae uvis infestae, et de praeparatione oenanthes, et quomodo uva passa fiat, et de plantatione arundinum.

Cap. I.
De terra apta vitibus.
Florentini.

APTUM vitibus solum est terrae nigrae, non densae, et in profundo quoque moderate habentis, et aquam dulcem continentis. Talis enim terra susceptum hymbrem neque valde deorsum mittens perdit, neque supra se in superficie aquas detinet. Aqua enim superne  detenta plantas putrefacit. Oportet igitur ex profundo terram scrutari, saepe enim superne nigram, infra vero argillosam terram invenimus, et vice versa. Optima etiam terra est quae a fluentibus fluminibus rigatur et obruitur, unde laus Aegypti existit. Ut vero in summa dicamus, omnis nigra non valde densa terra, neque glutinosa, humiditatem habens, ad vitem aptior existit.

Cap. II.
Qualia genera vitium in unamquanque terram
plantanda sint, et quales positiones vitibus aptae.
Eiusdem.

IN praedicta igitur nigra terra humiditatem habentem et madida, alba vitis plantanda est. Haec enim copiosiore nutrimento e terra indiget, solida existens et densa et aegre nutribilis. Argillosa etiam terra nisi valde tenuis fuerit, et in rimas laxata, vites albas suscipit. Aridae tamen et tenui et arenosae terrae eiusmodi vites non conveniunt, sed quae densos habent acinos, et albam medullam: ut plurimum vero nigra uva talis existit, bonum et multum et durabile vinum producens, contrario modo habens ad albas, hoc est, ex natura aegre nutribiles. Sola tamen Psithia, et Corycea et quae Chloris appellatur, quum albae sint, tenui terra gaudent, propterea quod pinguiores existant. Oportet enim eas quae natura sunt humidiores in squalidioribus et frigidis ac aridioribus locis plantari: Sicciores contra in humidis, ita enim quod vitibus deest, ex soli natura expletur. In universum itaque in pinguiorem terram, non pinguia et quae uberius alimentum accipiunt vitium genera, sed contrario modo habentia deponenda sunt. In nigram vero florida, et quae omne alimentum a terra attrahere possunt. Etenim quae uberius alimentum accipiunt, in pinguem terram posita, fructus maturos facere non festinant, sed in foliorum multitudinem efflorent. Imbecillia vero in siccioribus locis, invalidiores etiam fructus proferunt. Quare oportet cognitionem et discretionem plantarum, et terrae velut ostensum est facere, atque ita {temperaturem} <temperaturam> efficere. Ea nanque gratia quidem ex montanis in campestria transferunt plantas, rursumque ex campis ac planicie in montana. Terram enim contraria affectione delectari perhibent. Ex omnibus porro

vitibus, quae Myrsitis appellatur, praestantissima est: Haec est enim quae in Bithynia vinum Dendrogalenum appellatum facit, et rursus in aliis eius regionibus Tiarenum vocatum, in Tio vero Paphlagoniae tianum, et in Heraclea Ponti praestantissimum vinum, et omnino ubicunque huius vini planta fuerit consita, fructum multo aliis praestantiorem producit, nam et uva ipsius in cibo iucundissima et nectarea existit, ut etiam apes inde pabulum petant. Est autem et fertilis valde, ut per omnem caudicem botros ferat, eosque rotundos, acinos vero perspicuos, ut et vinacea et pelliculae transpareant: caeterum apendices ex quibus dependent botri: ut plurimum duras et lignosas habet. Gaudet autem maxime arboribus et eiusmodi altitudine, et frequenti pampinatione. At vero vinum ex his assidua defecatione delectatur. Porro optimum vinum est quod in aridis et inclinatis locis, et ad orientes aut meridiem spectantibus vitium plantis consitis provenit. Verum arboreas vites in campestri et concavo ac plano loco plantare aptius est. Meminisse enim semper, et peculiariter observare oportet quod ad plantationem humilibus quidem vitibus illa terra aptior est, quae in obliquis et leniter acclivibus et altioribus, et siccioribus locis existit. Haec enim aestatem leniorem habebit, probeque perflabitur. Sed et quae in colliculosis locis explanata est, et in montium inferioribus partibus, humilioribus et depressis vitibus convenit. In huiusmodi enim regionibus quicquid in summis partibus ac alto terreum et delicatum et fertile ac fructuosum est, id omne defluit paulatim et clanculum, a pluviis delapsis. At vero in montium verticibus vites

plantare non oportet. Humiditas enim ab his una cum terreo defertur, et radices nudas ac, alimento carentes relinquit. In campestri vero planaque et humiditatem habente terra arboreas vites plantare oportet, et in calidioribus locis ubi venti non valde vehementes sunt, et ipsas in arboribus clivatas placide perflantes nutriunt. In frigidis enim locis venti vehementes existentes, arboreas vites laedunt. Omnium autem vitium citra controversiam Theriace iucundissimum vinum generat, cui etiam etiam Democritus testimonium praebet, quod et saluberrimum et optimum vinum producat. Habet autem sarmentum natura tenue et infirmum.

Cap. III.
De plantario.
Didymi.

PLANTARIUM appellatur, in quo plantae quas transplantaturi sumus deponuntur, et, ut Bithyni loquuntur, praesaginantur. Ponantur autem plantae in plantario in profunditatem non minorem pede. Sic enim planta facile per ligonem refodietur, et magis a sole semper calefiet. Quae vero praeoculationes vocatur, et quod superfluum est in augescente, auferre op{p}ortet, quo in crassitudinem augmentum accipiat. Ablatio per manum fiat non per ferrum: stuporem enim novae viti inducit ferri contactus. Quidam secundo aut tertio anno transplantant. Erunt enim generosiores plantae triennales transplantatae. Plantaria rigare non est opus, nisi et ipsas vites rigare velimus. Omnia enim quae in plantario fiunt, ea etiam in vinea facere oportet.

Cap. IIII.
De regionibus coeli.
Democriti.

OPORTET semper iuxta locorum naturam adaptationem facere. Si enim calidus fuerit locus, partes ad

septentrionem spectantes plantabimus. Si vero frigidior, meridionales. Si medius et temperatus, orientales et occidentales praestiterint, magis tamen orientales, nisi ab Euro infestentur. Aliquando nero et occidentales potiores erunt, quum procul a mari dissitae, favonium inspirantem habent. In universum autem tepidioribus locis septentrionales venti commodi sunt, frigidis austri.

Cap. V.
De maritimis et fluvialibus regionibus.
Eiusdem.

MARITIMI loci ad vitem valde apti sunt, tum ob caliditatem, tum ob humiditatem, quae latenter e mari excurrens plantas nutrit. Sed et venti marini vitibus sunt commodissimi. Plerisque videtur fluvium vicinum non esse habendum, multoque magis paludem, et ob nebulas et ob frigidas auras. Inde enim assidue respirant, simulque exurgunt rubigines, vitem et sata oblaedentes, et noxium aerem reddentes. Quapropter oportet paludes quantum eius fieri potest, diligenter tollere. Scire expedit quod quaecunque vites a ventis eiusmodi laedi consueverunt, aut a nebula, aut a rubigine, hae arboribus maritatae amplius non laedentur.

Cap. VI.
De tempore plantationis vitium.
Cassiani.

QUIDAM consulunt vere inchoante, favonio tamen spirante, sarmenta accipienda esse, et statim plantanda. Quidam non statim in veris principio, sed ubi iam ad germinationem spectant platae, sarmenta accipere ac plantare iubent. Diversa igitur sunt tempora plantationis vitium. Aliqui enim post vindemiam plantant,

quum folia vitibus defluunt. Aliqui inchoante vere.

Ego vero experientia doctus consulo in locis non irriguis, autumno potius omnem plantationem faciendam esse maxime vero vitem. Tunc enim sarmenta post vindemiam ab onere et racemorum gravitate liberata, firmataque et propriam vim recuperantia, et a glacie nondum male affecta, citius terrae coalescent, et maxime natura tunc magis radices nutriente. Oportet igitur ut dictum est, in locis non irriguis in autumno plantare, quo inopiam rigationis hymber per totam hyemem delapsus expleat. Hoc fecisse memini, tum in Maratonyma regione, unde originem duco, tum in aliis quos possideo agris, et a principio quidem qui id viderunt et audiverunt, factum improbabant, postremum vero deprehensa per visum ingenti commoditate inde resultante, placati doctrinam meam arripuerunt et sequuti sunt, et hic mos usque in praesens tempus apud nos obtinet ac durat. Illud tamen manifestum est, quod post aequinoctium vernum vitis non est plantanda.

Cap. VII.
Quod prius scire oporteat quale vinum
regio plantanda sit redditura.
Diophanis.

MAXIME necessarium existimo ut prae omnibus vinitor praenoscat, quale futurum sit vinum, quod ex plantanda terra proveniet Eius rei experimentum hoc modo contingit. Scrobem in terram in quam plantaturus es ad duos pedes effodito, et de eruta terra glebam acceptam, in vas vitreum aqua pluviali pura repletum immittito, mixtaque ac conturbata aqua, usque quo penitus desideat sinito, id quo ex vitri perspicuitate tibi manifestum

fiet, et postquam perfecte desederit, aquam ipsam gustabis. qualis enim fuerit sapor, tale et vinum futurum expectabis. Siquidem igitur odorem inveneris graveolentem, aut saporem amarum aut salsum, aut bituminosum, aut alias non bonum, plantationem in ea terra vitabis. Si vero odoratam et iucundam et dulcem, et per omnia bonam terram repereris, confidenter in ea plantato.

Cap. VIII.
Qualia esse oportet pangenda sarmenta,
et a quali vitis parte, et utrum a novellis
aut inveteratis vitibus detracta sarmenta
plantare oporteat.
Quintiliorum.

QUANDO vites perfectum iam reddent fructum, contemplari oportet quae fructiferae, et multo fructu multisque oculis praeditae existunt, et quae nulla clade affectae sunt, easque notare omnes: ex ipsisque tempore plantationis plantas accipere, neque ex novellis vitibus, sunt enim infirmae: neque ex inveteratis, sunt enim infrugiferae: sed ex eis quae in summo vigore existunt, aut parum quidam ultra excesserunt. Sarmenta autem non ex summis neque ex infernis partibus accipienda sunt, sed ex media vite, et sane quod asperum est sarmentum, et latius, et ferulae simile, rarosque oculos habet, et radices contractas, abiiciendum, sumendaque rotunda, levia, solida, oculis densa, et novas gemmas plurimas habentia. Habeant autem sarmenta accepta etiam perisini sarmenti partem, et statim ut ablata sunt plantentur, Coalescit enim citius terrae recens sectum, utpote adhuc transpirans. Si vero parva dilatione indigeat plantatio, simul ut sublata sunt sarmenta, ipsa in terra defodere oportet,

aut soluta aut laxe revincta, quo omnia terra fruantur, quae neque arida, neque humida valde sit, praestat autem propria unde sunt ablata. Quod si diutius servare plantas necesse sit, in dolio humorem non habente deponantur, terra substrata, et rursus iniecta, ut undequaque terra fruantur. Dolium vero diligenter luto oblinire oportet, ut neque ventus neque aer inspirare possit. Hoc enim modo etiam ad duos menses illaesa manent sarmenta ad plantas delecta. At vero quae ex multa locorum distantia apportantur sarmenta, quidam in scillam imposita, aut in bulbos cibarios, viridia conservarunt. Quae autem tempore laesa sunt, aut aridiora facta, in aquam per diem ac noctem coniecta plantato. Si vero aridior sit terra, etiam sana sarmenta rigare melius est, atque ita plantare. Animadvertendum etiam ne sarmenta quae plantabimus ante plantationem germen emittant, talia enim corrumpentur. Caeterum ab uno sarmento illa pars potior est ad plantationem, quae uvi usque ad septem oculos iuncta est. Bonum est igitur sarmentum et plantationi idoneum, etiam ab uno hoc est Perysino usque ad oculos septem. Aliud autem inutile est. Quare non recte faciunt quidam longiora sarmenta in duas aut tres partes secantes atque ita plantantes.

Cap. IX.
Quomodo vites plantare oporteat,
et quid faciendum sit ad celerem ipsarum radicationem, et utrum rectum aut obliquum sarmentum
sit plantandum.
<Florentini>

MEMINISSE oportet eos qui vitem plantant, ut semper radices et summas sarmentorum partes

stercore bubulo liquido praelinant. Aiunt enim reptilia et vermiculos odore abductos non accedere. Oportet autem in omnibus plantis, quercinae glandis contusae magnitudinem fabae, et ervum fractum ac semel molitum, ita ut solum fractum sit et divisum, simul miscere, et plantarum locos inde conspergere. Haec enim et ad radicationem, et ad vini vestustatem, et ad fertilitatem conferunt.
   Quidam vero leguminum paleas maxime fabarum, una cum plantis coniiciunt. Tales enim per hyemem calfaciunt, et ferarum nocumenta arcent. Quidam urinam iniiciunt. Oportet autem et vinaceorum torrefactorum pugillum in singulos scrobes iniicere, ad nigra genera albarum uvarum vinacea, ad alba contra nigrarum. Licet autem etiam erectum plantare sarmentum, praestat tamen obliquum. Citius enim radicantur obliqua: sive autem erectum sive obliquum positum sit, tres aut quatuor lapides manuales circumponendi sunt. deinde adiacente aggere adobruendi ita ut una cum stercore aequaliter conculcemus, et observemus, ne quem oculum iuxta terram excaecemus. deinde alios lapides imponemus conculcato, magnitudine prioribus pares.
Stercus igitur simul iniectum fovet et firmat plantam. Vinacea vero citius radicem spargere facit. Lapides autem prohibent ne spatiosa terrae amplitudo illabatur. In aestate vero radices perfrigerant. Sotion etiam cedria quam minima summam plantae sedem ac basim illinere iubet, Nam haec putrescere non sinit, et reptilia adrepere prohibet suo odore.

Quidam sane terram non transmutantes aut eruentes, sed simpliciter palo immisso, plantas deponunt. Mihi

vero hoc valde displicet, praestantior est enim per omnigenam fossionem plantatio, ea quae fit per palum. In hac enim oculi excaecantur et sarmentum ipsum obtorquetur, In illa vero integrum et illaesum imponitur.

Cap. X.
Quomodo secundum lunam, et utrum supra terram
an infra terram existente, vites plantare oportet.
Anatolii.

MULTI ex veteribus affirmant a prima luna usque ad quartam vites plantandas esse. Aliqui vero in omnibus eius augescentis diebus plantare consulunt, quemadmodum decrescente eadem putare. Alii augescente ipsa plantandum minime censent. Hoc vero in confesso est, quod luna sub terra existente vites depangere oportet, et ligna similiter secare eadem sub terra existente. Sotion vero ait in illunibus diebus, hoc est prima et secunda die, vites nequaquam plantandas esse, itemque reliquas arbores priusquam luna hominibus apparet. Quae enim in his diebus plantata sunt, omnia non comprehendunt, velut ipse tradit. Ego vero etiam desinente luna saepe plantavi, neque poenituit. Verum Sotion inter illunes dies etiam vigesimam nonan et trigesimam locat. Oportet tamen sarmenta luna deficiente accipere, tum quae plantabimus, tum quae inseremus.

Cap XI.
Quid in vineis seminare liceat.
Berytii.

FABAS et ervum in vineis quidam seminant, utpote quae plantas illaesas servare possunt. Quidam vero cucurbitas et cucumeres serunt. Verum experimentum docuit, commodum esse nihil seminare in vinetis. Adimunt

enim alimentum vitibus seminata, et nocet etiam umbra. Maxime autem brassicam recusare oportet, velut natura siccam, et naturaliter contrariam affectionem adversus vitem habentem. Profecto si quis dum coquitur brassica, vinum vel paucissimum instillet, neque coquetur, et color ipsius corrumpetur: et qui multo vini potu se largius invitare volunt, et non inebriari, crudam brassicam prius edunt. Si autem contingat complanata esse ex vicino vitem et brassicam, Vitis ipsa augescens ubi brassicae appropinquat, non amplius directe procedit, sed retrovertitur, contrariam affectionem ad brassicam habens, Tarentinus etiam nihil omnino inter vites seminandum esse tradit, quod ipsum et ego consulo, utpote qui experientia magistra sim usus.

Cap. XII.
De profunditate plantationis vitium.
Florentini.

MIHI videtur non minus quatuor pedum altitudine vitium scrobes faciendos esse. Quae enim in superficie plantatae sunt, cito senescunt, et fructum corrumpunt, modicum alimentum in modica terra sortitae, et aestate exuruntur. Oportet igitur in quantum calor solis penetrat, in tantum effodere ac plantare, ultra autem praedictam mensuram, calorem solis se non demittere ac penetrare affirmant, nisi fissuras habet terra. Si vero minori quam praedictum est profunditate plantaveris, inutiles vites habebis, et citius senescentes. Itaque usque ad quatuor pedes effossam terram plantarum nutricem esse putato, inferiorem vero sterilem. Non est autem mala ad trium pedum altitudinem facta plantatio.

Cap. XIII.
Utrum duo sarmenta, aut unum solum
necesse sit in profundo plantare.
Eiusdem

MIHI videtur necessarium esse, in vinetis quidem duo simul sarmenta pro uno pangere. Si enim alterum delinquat et deficiat, alterum vivificabitur et fertile evadet. Fortassis autem in plantariis ineptum est duo sarmenta ponere, utpote quum et densa isthic sarmenta ponantur. Licet tamen et hic duo pangere, quo fortius et robustius sinamus. Postquam autem duo sarmenta, plantata sunt in vineis, et iam robusta facta sunt, id quidem quod debilius est tollendum est, quod vero restat, ridicis alligandum, et aut in proprio loco sinendum aut transplantandum. Si vero duo sarmenta in uno scrobe sinantur, radices ipsae coarctantur, et illa sufficiens alimentum non acquirunt, quemadmodum neque duo infantes ab una nutrice ali possunt.

Cap. XIIII.
Quod genera vitium non mixta plantare oportet,
et maxime albas cum nigris uvis.
Florentini

NON eiusdem naturae, neque eiusdem temporis, omnis vitis existit, sed alia quidem cito coquitur, alia non. Est et fructuum differentia, alius enim est flavus, alius niger, alius albus: et alius dulcis, alius austerus: et alius durabilis, alius non. et aliud quidem vinum inveteratum melius est, aliud statim potatum. Est et alia alterius natura et cura. Oportet igitur horum mixturam devitare, ut ne melius ammixto peiore laedatur. Nihil autem adeo vinum oblaedit, ut quum praecoces uvae cum serotinis leguntur.

Omnium vero maxime diligenter illud observandum est ne albae una cum nigris calcentur. Multo vero melius est si non simul plantentur. Habent enim quandam naturalem adversus sese contrariam affectionem.

Cap. XV.
De differentia viviradicum plantarum, et a sarmento.
Didymi.

VIVIRADICES plantae vitium, etiam hoc praestare ab his quae a sarmento sunt videntur, quod viviradices quidem confessum habent augmentum, utpote quae semel radicem egerunt. Sarmenta vero radicationem expectant. Sed et transplantatio meliorem fructum facit. Et viviradices quidem secundo anno, aut citius fructum reddunt. Plantae vero a sarmento, vix tertio aut quarto anno. Non recte porro faciunt quidam longiora sarmenta in duas aut tres partes secantes et plantantes. Quod enim ab una parte usque ad septem oculos est, id solum commodum existit: quod vero superius est, inutile habetur, velut Florentino et Quintiliis placet.

Cap. XVI.
Quod conferat non unius speciei vitem,
sed diversa genera separatim plantare.
<Sotionis>

CONSULTISSIME faciunt qui tria aut quatuor vitium genera separatim in vinea plantant: aut enim simul omnia comprehendent, aut non simul omnia spem frustrabuntur. Etenim ad unum aliquod genus animum convertere, non est tutum. Ob id vero non oportet fusim, sed singula genera separatim plantare, quandoquidem plurima est in vitibus differentia, non circa colores solum, sed et iuxta qualitatem. Et vinum ipsum ex diversis vitibus

factum plurimam differentiam habet.

Cap. XVII.
De differentia generis vitium.
Florentini.

NON omnis vitis in omni loco idem vinum producit. Multum enim et aeris qualitas ad vini bonitatem confert, vicissimque obest. Aminea {tameu} <tamen> ut plurimum ubique commodius fert, maxime vero in obliquis locis et squallidis, aut etiam humectis, et praecipue si in arboribus nutriatur. Similiter dulce vinum fert vitis quae Amineae similis est, parvos haberis racemos, et densos acinos quae apud Buthynos appellatur drosallus, quam etiam aliqui simul cum Aminea legunt et vindemiant. Sed et alba maiores racemos habens, in squallidis locis in arbores elata, optimum vinum et multum facit. Appellatur autem in Bithynia Leucothracia. Habet autem oblongos racemos et aequalis crassitudinis acinos globo similes et pingues, et tempore maturitatis subrubros. Habet autem et ipsa sarmenta rubra. Est autem et vitis in Bithynia appellata Boline, citius maturescens et valde praecox, racemum magnum et fere cubitalem ferens, et acinos plenos, albos et pellucidos, et appendices racemorum rotundas habens et valde oblongas: et quod sola prae aliis proprium habet, ab unoquoque oculo tria sarmenta eiicit, aliis vix duo iuxta singulos oculos suppeditantibus. Quapropter convenit ipsam valde sime caedere in putatione, ut ne quum valde fertilis sit, cito elanguescat. Sed et vitis ipsa ingentem magnitudinem habet, et non cito senescit, neque ab ambiente laeditur. Varium autem aerem sustinere potest, facitque vinum sufficienter quidem bonum, fortassis quod in

arbores conscendat, non tamen durabile, ob suiipsius naturam. Caeterum non minus fertilis, his est Aminea praedicta, quapropter hanc omnibus maxime praeferre oportet. Nam Varro confirmat singula iugera Amineae vitis trecentas amphoras protulisse. Licet autem plura sarmenta eiusdem vitis sinere, atque sic copiosius vinum facere. Nam in putatione longa caesura gaudet, expetitque sibi plura sarmenta permitti. Quapropter vitem Amineam maxime ubique plantare quidem oportet, si vero aliarum vitium plantatio terram praeoccupaverit, licet etiam inserere. Neque enim deterior est insitio plantatione, et maxime si vitis quae inseritur secundo anno sit prostrata. Attamen fertilem non a primo aut secundo anno probamus ac iudicamus sed a multis annis. Saepe enim putatores multis sarmentis relictis, copiosi vini autores ad unum atque alterum annum existunt.

Verum fertilis vitis censenda est, quae sarmentis moderate relictis, semper similiter fert. In universum vero multum foecunda putanda est, non quae iuxta unumquenque oculum plura sarmenta, et in singulis racemos habet.

Cap. XVIII.
Quomodo palmitem aporygem plantare oportet.
Anatolii.

PALMITEM aporygen appellatum sic plantabimus. Scrobem pedali altitudine effodimus, ipsumque sarmentum inclinatum, non decidentes sed deflectentes, in scrobem imponimus, et aggesta terra effossa, conspicuam sarmenti partem supra terram sinimus eminere, ita ut altera ipsius pars viti coniuncta velut ab ubere alimentum trahat, altera vero in terra nutriatur, et sic radices

agat a duabus matribus coaltum. Quae autem hoc modo plantata fuerint et fructum facile ferunt, et uberrima proveniunt, utpote maternis et propriis radicibus connutrita, et triennia facta rite transplantantur.

Cap. XIX.
De modo culturae.
Sotionis.

REGIONEM quam complantaturus es ab omni materia purgabis, non foliendo tantum, sed et aratris novando, idque saepe non modo radicibus extirpatis, sed etiam lapidibus exportatis praesertim maioribus. Omnes enim lapides superne existentes, et per aestatem stirpes adurunt, a sole calefacti, propterea quod caliditas in solido corpore perduret, et rursus per hyemem perfrigerati, et praesertim parvi stirpibus adiacentes, eas ledunt. Quem admodum vice versa faciunt qui in profundo existunt. Aestatis tempore hiipsi radices perfrigerant. Caeterum terram hoc modo fodere oportet, ut quae superne est in profundum cedat, et quae inferne sursum feratur. Sic enim quae sicca est, superna humiditate fruetur. Humida vero et densata, superna caliditate et laxatione participabit.

Diligenter porro curandum est, ut cavitates, quoad fieri potest, aequemus, et ne concedamus cavos esse in vineis locos. Ubi vero circunfoderis vites postquam primo anno comprehenderint, consequenter radices in superficie acutissima falce auferes. Etenim vitis undiquaque radices agere solita radicationem in profundum impedit.

Cap. XX.
De fossione.
Eiusdem.

PASTINABIMUS hoc est circunfodiemus vites duorum iam annorum, in altitudinem pedum duorum, latitudine trium. In arboraceis vitibus etiam radices arbores

ingredientes exscindimus. Quandoquidem vero tenerae adhuc existentes vitium plantae, si maioribus et fortioribus radicibus occurrerint et impegerint, premuntur et infestantur, eapropter magnum spatium et distantiam inter vitis plantas et arbores esse oportet.

Cap. XXI.
De vitium cura.
Damagerontis.

QUOD in vitibus recens plantatis redundat, amputandum esse videtur, non obliqua caesura, neque prope oculum, sed distantia ampliore duorum digitorum, non ad boream, sed ad meridiem, retro oculum plaga incussa, ne lachryma ex ipsa defluens subiectum oculum laedat. Si vero is ipse humor infestet, plagam amurca insulsa coacta illinito. Caeterorum oculos iterum atque circunfodito. Quidam etiam stercus insuper iniiciunt. Secundo anno per semestre singulis mensibus fodiendum est. Ubi autem iam trium annorum fieri incipiunt, quod in superfici redundans est desequare et diligenter auferre oportet, et post autumnum profunditate pedis stercorare. At vero vites in humidioribus locis circunfodiemus, et radices in superficie sinemus, ut quandoquidem ob multam humiditatem in profundum procedere radices non possunt, in latitudinem saltem irrigatae ut procedant sufficere queant, utpote vim terrae non in profundo habentes sed, ex latitudine sibi attrahentes, ac conservantes.

Cap. XXII.
Quot sarme<n>ta in vite quadriennalis
relinquere oportet, et qualibus perticis alligare.
Eiusdem.

ANNO quarto novellas vitium plantas duo sarmenta nutrire satis est, quibus oculi quatuor sufficiunt

ita ut duos quidem ad truncum excaecemus derasos per falcem, et prohibit germinatione, supremos vero duos relinquamus in augmentum plantae. At vero inchoante ???? facta putatione, perticam iuxta depangere oportet robustam, rectam, longitudine a pedibus quinque usque ad septem. Sit autem non tenuior harundine generosissima, quo neque gravet, neque obumbret plantam. Praestantior autem est pertica corticem non habens. In corticem enim Cantharides, et quaecunque vitem vastare solent subtergrediuntur et occultantur. Ipsam vero plantam extentam paxillo alligare oportet. Caeterum ipsi viti iam perfectae sex annorum putationem in humeros ter aut quater iuxta facultatem plantae adhibere oportet, et unicuique sarmento humeralem paxillum apponere, qui simul sarmenta atque racemos ferre queat.

Cap. XXIII.
De putatione.
Pamphili.

PUTATIONEM a mense Februario aut Martio inchoare oportet, a decimaquinta Februarii usque ad vigesimam Martii. Quidam statim post vindemiam putant, ablatione sacramentorum vitem allevari dicentes, et non velut in vere lacrymantem alimentum perdere. Quae tamen in Autumno putatae sunt, vere citius germinant et si Ver frigidum fiat, et pruina incidat, adurentur. Quapropter praestat in frigidioribus locis magis praesecare, et non perfecte putare, hoc est conspicuos oculos et sarmenta permittere. Rursus autem vere putare necessarium est. Inchoare porro putationem oportet non mane, sed ubi et pruina a sole dissoluta est, et sarmentum tepefactum. Oportet autem falces ad putationem acutissimas et penetrantissimas esse.

Cap. XXIIII.
Quae ad vitium fertilitatem
et vini bonitatem conferant.
Africani.

FERTILIS erit vitis, si putator eius hedera coronatus fuerit. Si vero quercinam glandem contusam ac fabae magnitudinem, et ervum molitum semel, ut frangatur tantum et dividatur, in locos plantarum inieceris, et ad diuturnitatem vini, et ad fructus ubertatem confert. Sed et sarmenta densos oculos habentia, fertilem ac multi fructus vitem faciunt et vitium transplantatio ad ubertatem et bonitatem vini conducit. Uberem etiam vitem facies radice dulci in medio plantata.

Cap. XXV.
Quando fodere oporteat perfectas vites,
et quae sit fossionis utilitas.
Anatolii.

FODERE oportet antequam germen producatur. quum enim simul cum racemorum generatione, et germen nascatur, qui post effusum germen foderit, multum fructus decutit et perdit permotum. quare citius fodero praestat. Caeterum multa fossio, et plurima terrae diffusio, et vitae et alimenti, et ubertatis causa est ipsi viti. Quod si haec non sufficienter facta sit, vitibus emittentibus germen, melius est inhibere fossionem, et ubi iam robustum factum est germen, tandem quae relicta sunt operiri. Observandum est autem ne fossores ligone stirpem sauciantes aut pungentes laedant, Quae enim vulnerata est aegrotat, et fructum non producit.

Cap. XXVI.
Quomodo tempore pastinationis stercorare oportet.
Eiusdem.

LIBYAE et orientis incolae ubi vites pastinaverunt, non statim adobruunt, sed fossas per totam hyemem sinunt. Qui vero in pluviosis regionibus habitant citius ipsas obruunt, occlusis per terram radicibus et obstructis influxionis viis, Et alii quidem profundiorem fossam, faciunt, alii vero altitudine pedali. perfectas vero supra fossuram stercorant, bubulo aut ovillo, aut suillo stercore, aut aliorum pecorum. Columbinum autem stercus calidissimum existens, ad celerem quidem germinationem vitium idoneum est, verum ad vini bonitatem incommodum. Oportet autem singulis vitibus quatuor heminas cuiuscunque ex praedictis quatuor stercoribus iniicere, non tamen ipsi trunco vitis stercus iniiciendum est, sed paulo longius ab eo, quo etiam radices eminus progressae caliditate participent, ut ne stercus nudis radicibus acervatim iniectum, ipsas adurat. Quod si stercoris sit penuria, paleae sane fabarum aliorumque leguminum pro stercore succedent. Hae enim et contra glaciem vitibus prosunt, et reptilibus corruptionem inducentibus adversantur. Vinacea etiam stercus faciunt eiusque usum praebent. Multo vero praestantior est urina vetus. At vero anniculas vites mediocriter et fodiunt, et stercorant, et biennes similiter usque ad quinquennium iuxta proportionem videlicet. In tempestuosis tamen locis alternis annis hoc facere in novellis vitibus commodius est. Si vero et glacies in illis locis concrescat, etiam terram circa truncos stercorare convenit. Praestantior autem stercoratio fuerit, si quis in terra arenosa, stercore ovillo aut caprino utatur. Esse enim haec teneriora manifestum est.

In argillosa vero, bubulo. Quum enim ipsa ex natura

sit imbecillis, dulcor et pinguitudo stercoris ipsam sufficienter consolatur.

Cap. XXVII.
De perticarum usu et ratione.
Didymi.

QUIDAM perticas caedunt Decembri et Ianuario mense, alii Iulio et Augusto, et alii depressius, alii altius palis vites alligant. Amineas quidem igitur reliquis altius palis alligare oportet, pedis unius mensura. Non amplius tamen sex pedum in totum. In tenui autem siccaque et harenosa, atque a ventis infestata, humiliorem facere plantam oportet, non tamen infra pedum quatuor mensuram. Paxilli porro ab utraque parte acuendi sunt, et ferventi pice supernae partes tantum, non tamen quas in terram depangimus illinendae. Stent etiam perticae rectae, neque inflectentur, ut ne vites similes scripsis faciant.

Cap. XXVIII.
De pampinatione.
Sotionis.

SUPERFLUA germina adhuc tenera auferre oportet. Ita enim multam perspirationem viti exibebis. Pampinare autem per manum oportet citra molestiam. Eiusdem autem experientiae est et putare et pampinare. Quapropter etiam aliquando rei experti sarmentum fructum habens auferunt, et non habens sinunt. A recenti vero vite plus germinum auferendum est, ut ne gravetur. Postquam vero caliditas solis hebescere incipit, folia auferre oportet, quo omnes racemi a sole concalefiant et percocti maturescant. Quum vero adhuc floret vitis, fodi debet.

Cap. XXIX.
De secunda pampinatione.
Paxami.

IN vitibus recens plantatis, simul ut germen emittunt,

postquam defloruerunt, superfluum circa germen auferre oportet, leniter et citra violentiam. At vero vites quae fructum putrefaciunt, et vix aliquando maturum reddunt, ob terrae humiditatem, et foliorum densitatem, triginta diebus ante vindemiam praepurgare oportet, foliis ex obliquo et a lateribus detractis, quo inspirantes venti uvam refrigerent. Verum folia in summitate relinquenda sunt, quo adversus excellentem aestus vigorem protegentia, soli in summo vitibus incumbenti umbram obiiciant. Si tamen multus hymber in autumno fiat, ut intumescentes acini valde augescant, etiam folia circa verticem tollenda sunt, ne vinum acescat. Quidam in calidioribus et siccioribus locis fructum etiam tegunt, sarmentis aridis et spinis superpositis, siquidem folia non sufficiant. Porro vinitor assidue vineam circumeat, et perticas erigens, et iugum aequans (Iugum autem vocatur vitis ad perticam coniugatio) gnarus quod quemadmodum nos ad unam corporis partem inclinati aegrotamus, Sic et vites inclinatae, et non erectae, nec stantes laeduntur.

Cap. XXX.
Ut vitis pedunculos aut erucas non faciat,
neque a glacie affligatur.
{Aphricani.} <Africani.>

URSINO adipe corticem illinito, et vitis pedunculos non producet, aut adipe ursino falces ungito nemine sciente, quibus videlicet vitem putaturus es, et neque pedunculi, neque glacies vitem iniuria afficient. Aut falces oleo in quo allium contritum sit illinito. Si vero erucas quae in rosis reperiuntur, in oleo coxeris, et inde falces illeveris, neque ab alio animalculo, neque a pruina vitis iniuriam

perpetietur. {Ant} <Aut> adipe hircino aut sanguine ranarum falces ungito. Aut coticula cinere cum oleo praelita falces acuito. Vitis sarmenta usta et vitis lacryma permixta, cum vino in mediam vineam deponito, et vermes non enascentur.

Cap. XXXI.
Ut neque a pruina neque a rubigine vites laedantur.
Diophanis.

STERCUS aridum per diversa spatia in vinea deponito, secundum vineti ventum, et ubi incumbentem pruinam videris, stercus succendito fumus inde elatus pruinam dispergit. Quae vero facile a pruina aduruntur vites tardius putare oportet, quum ad germen fundendum concitantur. Sic enim tardius efflorescent. Quemadmodum igitur et Hippuris, vitis credita est pruinam minus curare, quod ut opinor, tarde germinat, calido iam sole existente.

Quidam fabam in vineta seminant, et vites a pruina illaesas futuras credunt.

Aliud de pruina.

SI contigerit vites a pruina laedi, et manifestum est fructum periisse, incidendae sunt, et valde breviter praesecandae, ut vis earum permaneat. Nam et sequenti anno priorem fructum reddet. Quidam experientia in Bithynia edocti affirmant, quod ubi suspecta fuerit pruina, conveniat myrice quidem maxime, aut si haberi non possit, cuiscunque tandem ligni cinerem in vinea diventilare. Sic enim insidens oculis vitis cinis, illabentem pruinam depellit.

Adversus rubiginem.
Berytii.

SIMUL ut videris rubiginem in aere congregari, statim bovis cornu sinistrum una cum bubulo stercore urito, et fumum multum per ambitu arvi, secundum ventum

facito, quo ventus omnem fumum ad rubiginem ferat. Disperget enim omne aeris vitium fumus. Apuleius tradit trium cancrorum vitorum cum bubulo stercore, aut paleis, aut stercore caprino, fumum sufficienter iuvare. Si vero anticipet rubigo, damnum resarcies hoc modo. Cucumerum sylvestrium aut colocynthidis radices aut folia contundito et aqua macerato, indeque apprehensa a rubigine irrorato ante solis exortum. Idem facit cinis ficulnus, si lauri ramos in arvum proieceris, transire in ipsos rubiginis noxam. Nosse autem operaeprecium est quod pleniluniis maxime omnia a rubigine impetuntur, praecipue vero frumentum, propterea quod tunc luna calidissima sit et humida, noctuque fructus putrefaciat. Quidam Silurum piscem concisum urunt secundum ventum, per omnem regionis partem odorem spargentes. Quin et per naturam contraria affectione resistit, si in cribro phocae pellis circumponatur perforeturque, ita ut per cribrum semen excutiantur, et terra conseminetur. Hoc idem et grandinem cadere non sinit, naturali quadam contrarietate auxilians.

Cap. XXXII.
Cura vitium arefacientium fructum.
Vindanionii.

QUUM acinus racemi ervi magnitudinem indeptus siccari incipit, tunc omnem arescentem racemi partem deradito, et a sana, sive potius a saniore vicina arescenti adimito, indeque caesuram cinere acerrimo aceto mixto illinito. Praestantior erant in racemo illita, cladem ampliorem

evitabunt, truncus autem vitis similiter oblinatur. Quidam et infernas stirpis partes circa radices, urina veteri et acerrima conspergunt. Ex hac enim medela non modo fructus servabitur, sed et ipsa vitis diuturnitatem et fertilitatem consequetur.

Cap. XXXIII.
De sterilibus vitibus.
Democriti.

TRUNCUM scalpro, aut serra, aut quod melius est cuneo quercino findito, et lapidem in fissuram indito, ut partes trunci invicem disperentur, et in ipsum urinam humanam veterem infundito, ad mensuram heminarum quatuor, ita ut eam sensim omni trunco circunfundas, ut etiam radices inde perfusae in integrum restituantur. Deinde iniice stercus terra mixtum. Oportet tamen eos qui lapidem in truncum imponunt, defodere et vetere ea quae sunt circa radicem. Hanc vero curam in autumno facere opportunum est.

Cap. XXXIIII.
De syderatis vitibus.
Cas<s>iani.

SYDERATAS vites cognosces quidem ex eo quod folia valde subrubra habent. Curabis autem, si terebro tunicam valde perforaveris, et per foramen quernum paxillum indideris, aut si parum de radice abruperis similiter palum intruseris, et terram circumaggesseris atque sic sane vitem curabis. Alii autem huiusmodi vites marina aqua rigant, alii et has, et quae a quocunque instrumento percussae sunt, oleo cum bitumine cocto oblinunt. Alii velut in Bithynia experimento deprehenderant quomodo syderatis sit subveniendum, clavo nimirum truncos penetrantes. Alii vero urinam humanam trunco et radicibus affundunt.

Cap. XXXV.
De aegrotantibus vitibus.
Damagerontis.

AEGROTANTEM vitem, cinere sarmentitio aut quercino cum aceto mixto ad truncum consperso curabis. Valde prodest et urina hominis radicibus affusa. Quidam vero aegrotas vites excidunt iuxta terram, deinde leviter obruunt terra adiacente, modico stercore ipsi ammixto, et quem turiones egerminaverint, debiles quidem extirpant, generosos vero sumunt, et rursus sequenti anno commodiorem ex relictis eligentes, reliquas tollunt.

Cap. XXXVI.
De lacrymantibus vitibus.
Sotionis.

VITES multam lacrymam emittentes, quantam vix credi par est, et in totum corpus vitis non distributam abiiciunt. Falce igitur truncum incidemus et exulcerabimus, sinu videlicet in ipso facto. Si vero nihil profuerit hoc factum, etiam radicum crassitudinem exculpemus aut aliquo modo ulcerabimus, et amurca ad medietatem cocta ac perfrigerata plagas illinemus. Subrectum vero cesurae oculum foris iungemus. quod multo melius esse experimento constat.

Cap. XXXVII.
De vitibus defluis, quas Rhyades Graeci appellant.
Eiusdem.

VITES Rhyadas Graecis appellatas, quae Latinis defluae sive fluxae vocari possunt, ex foliis cognosces subalbidis et subarefactis, sed et sarmentum latum, et instar lori tractile, ac molle habent. Medeberis igitur cinere aceto acerrimo subacto illinens stirpes et irrorans quae in ambitu sunt trunci. Ipse etiam vites cinere liquido

facto respergendae sunt. Quidam vero marinam aquam radicibus affundunt, alii racemorum summas partes auferre et impedire studio habent. Vocatae sunt autem Rhyades fructum non continentes, a defluxu.

Cap. XXXVIII.
De vitibus in materiae multae
effusionem luxuriantibus et velut insanientibus.
Eiusdem.

EFFUNDENTES se in multam materiam vites brevius praesecare oportet, exsarmentatae enim quiescunt. Si vero adhunc non cessent, facta pastinatione harenam fluvialem aggeremus, et modicum cinerem. Alii circum radices lapides ponunt, quo vitem perfrigerent.

Cap. XXIX.
De vitibus fructum putrefacientibus.
Varronis.

SUNT quaedam vites quae fructum recens productum putrefaciunt, priusquam racemi connutriantur et maturescant. Talibus igitur medeberis portulacae folio. Alii autem polentam portulacae ammixtam trunco circumlinunt. Alii portulaca dimidiam racemi partem illinunt. Quidam cineris veteris heminas quatuor radicibus iniiciunt, aut etiam harenam.

Cap. XL.
De vitibus a ligone sauciatis.
<Eiusdem>

{OITEM} <VITEM> a ligone aut quopiam alio sauciatam sic curabis. Si plaga sub terra fuerit, vulnus terra tenuissima, stercore caprino aut ovillo ammixto, integatur et obligetur. Deinde truncum circunsarrito, et vitis diligentem curam habeto. Si vero circa radicem fuerit vulnus, tenuem terram molli stercore permixtam aggerito, et frequentius circunsarrito, sarmenta obtorquendo non

inflectendo, violentiore ductu vitato.

Cap. XLI.
Quomodo ante vindemiam praediscere liceat
futuram vini ubertatem et bonitatem:
aut contra pravitatem.
Democriti.

ACINUM hoc est uvam particularem, de racemo leniter per digitos detrahito. Siquidem igitur quiddam exilierit, ubertatem ostendit. Quidam si multum frumentum provenit, etiam liquidum fructum abundaturum pollicentur. Caeterum vinum bonum et potens futurum coniectamus, si per vernum tempus hymbres plures fiant. Idem futurum indicant hymbres oborti quum ervi magnitudinem uva habet, et adhuc acerba existit. At vero quae ad ipsum vindemiae tempus oboritur pluvia, non solum aquosum, sed et depravatum vinum ut vappam faciet.

Cap. XLII.
Sepes ut paretur.
Diophanis.

SI sepem habere velis munitam et securam, scrobem cubitali effodito altitudine, in camque palos depangito. et funiculum per scrobem extendito, praecedente autem die ervuum molitum in promptu habeto, et ubi semen ac paliuri et oxycanthe, omnia ad mellis crassitudinem macerata: postea vero extentum funiculum rubi et paliuri semine confricato et oblinito, et locum cremore irrorato, ac modico tempore sinito. Deinde terram ex scrobe egestam superiniicito, et post dies viginti octo, germina producent pedalis altitudinis, quae transplantabis in scrobem pede non altiorem, et intra duos menses cubitalem magnitudinem excedent, consequenter vero in magnam altitudinem elevata omnes fures arcebunt, Haec facienda sunt sub

aequinoctium vernum. Facile autem sepem parabis, si funem rubi semine confricaveris et in terram defoderis, et harundines crassas contusas plantaveris modica profunditate, ita ut obliquas imponas et non rectas, stercore una cum terra aggesto. Quidam sepem hoc modo faciunt, Virgas rubi in segmenta conscindunt, eaque in sepibus posita palmari altitudine obruunt, irrigantque donec germen erumpat. Aliqui cum moris, hoc est fructibus rubi maturis, funiculus per manum confricant, deinde terra et stercore obrutum rigant, donec germen fungat. Democritus porro tradit inchoante vere usque ad quindecim dies sepem probe plantari hoc modo. Funem nauticum in marinis operis detritum, et de caetero putrefactum, rubi semine et aliis praedictis spinosis, ammixto ervo confricato, indeque in scrobe defodito, et si fieri potest singulis diebus irrigato, sic enim et cito, et perfecte sepis nascetur, et tutum munimentum praebebit.

Cap. XLIII.
Quando vitem vindemiare oporteat,
et qualia signa maturitatis vuarum.
<Eiusdem>

NON facile est cognoscere quando uvas colligere et vindemiare oportet, quapropter aliqui maturitatem ipsas legentes, tenue et infirmum et non durabile vinum faciunt. Alii contra tardius vindemiantes, non solum vitem laedunt, ultra quam convenit onus gestantem: sed et si grando et glacies oborietur, iniuriae expositum vinum habebunt. Cognoscitur igitur vindemiae tempus, experimento non modo ex visu, sed etiam e gustu ipsius facto, et tamen notas aliquas veteribus indicatas prodemus. Tradunt

enim Democritus et Africanus, sex tantum dies, et non plures recte permanere uvam maturam. Si igitur vinaceus non amplius viridis pellucet, sed nigricans, uvam maturam esse significat. Alii acinos premunt, et siquidem vinaceus exilierit nudus, citra omnem carunculae circum se complexum, maturas ad vindemiam esse uvas iudicant. Si vero prosilierit vinaceus partem carnium secum trahens, maturas ipsas esse negant. Quidam ex eo quod passa fieri incipit, maturam contectant. Alii maturas uvas esse sic probant. Ubi densissimus est racemus, inde acinum unum eximunt, et post unum aut alterum diem racemum respiciunt et contemplantur. Si igitur in eadem figura permanserit locus, velus vicinis et iuxta sitis acinis nullum augmentum capientibus, vindemiam accelerant. Si vero exempti acini locum minorem factum viderint, velut circunsitis acinis auctis, vindemiam inhibent, donec augmentum progressum fecerit.

Cap. XLIIII.
In qua domo existente luna vindemiare oportet,
et quod desinente ipsa, et sub terra existente,
vindemiam facere convenit.
Zoroastrae.

VINDEMIARE oportet luna in cancro existente, aut in <l>eone, aut libra, aut scorpio, aut capricorno, aut aquario, diligenterque providendum est, ut desinente ipsa et sub terra existente uvarum collectionem absolvamus.

Cap. {XIV.} <XLV.>
Quomodo auxiliari oporteat uvis acerbis, aut alio quodam modo corruptis, et quomodo curandum vinum ex ipsis futurum.
<Leontinus>

 

OPORTET omnes acerbas uvas, aut aliter corruptas, reliquo fructus separare, et mustum ex ipsis hoc modo curare. Aqua pluvialis coquatur ad medietatem, et ex hac aqua cocta, quanta fuerit decima musti pars, ad ipsum mustum affundito, rursusque cum musto coquito, ut decima pars in coctura insumatur. Quidam non sic, sed ipsis uvis aquam adiiciunt, coniectantes ut futuri musti tertiam partem addant, et postea calcatis uvis mustum coquunt ad tertiae partis consumptionem.

Cap. XLVI.
Cura bestiolarum vites vastantium.
Africani.

ENECABUNTUR vermes vites infestantes, aut partem aliquam vineae inhabitatione sua aegrotam reddentes, fimo bubulo secundum ventum suffito. Quidam galbanum, aut cornu cervi, aut ungues caprinos, aut eboris scobem, aut lilii radicem in vinea suffientes, bestiolas et serpentes inde abegerunt. Exiges similiter bestias tales, muliebris pili suffitu, atque inde etiam mulieribus difficulter et periculose parientibus, et ob id crudum partum ac abortum expetentibus opitulaberis, et eis quarum uterus sursum repit. Nam et hae omnes has affectiones per pillorum suffitum curant. Alii herbam paeoniam, alii personaciam appellatam suffientes, aut iuxta vites plantantes, eiusmodi bestias fugant. Quidam succum Cyrenaicum et oleum coquunt. et truncos vitium illinunt. a fundo paulo superius initio facto. Quo vero neque Erucae vitibus iniuriam inferant, alio trito arbores illine.

Cap. XLVII.
Ad cantharidas et maiora animalia fructum vastantia
Eiusdem.

QUO vero Cantarides vites non perdant, ipsas cantharides oleo macerato, indeque cotem in qua falcem exacuere velis illinito. Quidam quo maiora animalia abigant, stercore canino urina veteri macerato ac dissoluto, omnia per ambitum respergunt.

Cap. XLVIII
Naturale Democriti praeter opinionem,
per experimentum cognitum, ut neque vites,
neque arbores, neque segetes, neque quicquam aliud, a quopiam laedantur, et maxime a maioribus bestiis.
<Democritus>

CANCROS fluviales plurimos, aut paguros marinos, non pauciores quam decem, in vas fictile cum aqua indito, et addito operculo sub divum exponito, ut addies denos insolentur. Deinde quaecunque illaesa esse volueris, hac aqua conspergito, idque alternis diebus donec adoleverint, et miraberis rei efficaciam.

Cap. XLIX.
De oenanthe.
Florentini.

ACCIPIENDA est oenanthe a vite vinum dulce ferente, et a sylvestri, maxime vero arborea vite. Accipiatur autem tempore floris, ita videlicet ut racemi auferantur, et in umbra siccentur. Postea flore puro in dolium contecto, infundatur vini odorati et saepe aequalis mensura. Fricentur manibus diligenter fiantque massae et reponantur.

Cap. L.
Uvae passae faciendae ratio.
Eiusdem.

MULTA relata sunt a veteribus de uvae passae faciendae ratione, mihi autem placuit hanc modo

parare. Maturos racemos ex sarmento emotos in vite marcidos fieri permitto, et postea ablatos in umbra suspendito, et exsiccatam uvam in vasculium substratis vitis foliis a sole detersis et perfrigeratis componito. Expleto autem vase rursus folia vitis superne imponito, et operculo addito in domum frigidam et fumi expertem deponito. Quae enim hoc modo parata est uva passa, et ad multum tempus durat et suavissima existit.

Cap. LI.
De plantatione harundinum.

HARUNDINES apricis locis gaudent, et a ventis nutriuntur, plantantur autem praecipue quidem per bulbos, haec enim praestantissima ipsarum plantatio est. Et obliquus sane prostratus calamus facile germinabit. Ita autem posternendi sunt, ut invicem distantes se mutuo non contingant, atque id altitudine digitorum trium aut quatuor, et sic ut ex prostratis harundinibus unus aut alter oculus sursum spectet. Caeterum qui recte plantarum calami, eos duos geniculos habere oportet, et duodecim digitorum profunditate plantari. Tempus autem plantationis quidem veris initium esse volunt, quandoquidem facile a glacie laedentur. Secatur harundo eodem anno post solstitium hyemale. eousque enim augescere creditur harundo. Aiunt calamos super fumum positos bestiolas sive vermiculos Ipas appellatos, qui vel maxime vitem infestant. non amplius nutrire. Ex putrescentibus enim harundinibus aiunt tales vermiculos enasci, indeque ad vites progredi.

Liber V