Geoponica

traduzione di Janus Cornarius - 1543

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Gli autori sono stati emendati in base a
Geoponica sive Cassiani Bassi Scholastici De Re Rustica Eclogae
recensuit Henricus Beckh - Teubner Stoccarda e Lipsia 1994

Liber VIII

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

CASSII DIONYSII UTICENSIS
DE AGRICULTURA LIB. VIII.

HAEC insunt in hoc libro, qui octavus est selectarum de agricultura praeceptionum, et continet diversas vinorum confectiones, itemque aliorum propomatum, et aceti omnigenas praeparationes.

Cap. I.
Vinorum salubrium confectio.

VINORUM salubrium conditura et confectio diversa vitia sanat, et multi ex veteribus eam per experientiam factam collaudant. Est autem compositio ipsorum simplicissima, nihil medicamentarium habens, veluti ex rosis, aut anetho, absinthio, pulegio, et huiusmodi. Oportet autem unamquanque relatarum specierum contundere, et panniculo illigare, in vinumque immittere, iuxta subiectum modum et rationem.

Cap. II.
Rhodites vinum.

ROSARUM siccarum montanarum, et anisi, et croci, et mellis partem, simul conligata in vinum iniicito. Hoc vinum et stomachicis et pleuriticis commodum est.

Cap. III.
Anethites vinum.

ANETHI semen conligandum est in linteolum, deinde in vinum demittendum. Somnificum hoc vinum est, cit urinam, et cibos concoquit.

Cap. IIII.
Anisites vinum.

ANISI semen vino iniectum difficultatem eiiciendi

urinam sedat, et visceribus commodum putatur.

Cap. V.
Apites vinum.

PIRIS iniectis, quae Graecis apiorum nomine veniunt, vinum ipsum alvum adstringit.

Cap. VI.
Asarites vinum.

HOC vinum urinam prolectat, hydropicos, ictericos, hepaticos, et ischiadicos corroborat, et tertianarios, et rigores solvit.

Cap. VII.
Glechonites vinum.

PULEGIUM quod glechona dicunt, in vino coquere oportet, donec tertia pars reliqua fiat. Hoc vinum ad serpentium ac reptilium venenum auxiliare est. Commodat ad frigora hyberna.

Cap. VIII.
Daphnites vinum.

HOC vinum ex baccis lauri constans, calidissimum est, urinam cit, tussi, pectori, et torminibus auxiliatur. Senioribus prodest. Commodat adversus serpentes ac reptilia, et aurium dolores. Iuvat etiam mulieres, quibus uterus strangulationem minatur.

Cap. LX.
Marathrites vinum.

VINUM ex marathro sine foeniculo appetitum excitat, stomachum roborat, et urinam prolectat.

Cap. X.
Conyzites vinum.

HOC vinum stomacho commodum est: paralyticis stupentibus, tremulis, stomachicis, nephriticis, torminosis, et ad pestilentes morbos idoneum.

Cap. XI.
Petroselinites vinum.

HOC vinum stomachum roborat, ructus movens, et appetentiam ad cibum excitans, urinam cit, et somnum

valde conciliat.

Cap. XII.
Peganites vinum.

VINUM ex ruta pegano Graecis dicta, calidum est, adversus venenata medicamenta et reptilia auxiliare.

Cap. XIII.
Telites vinum.

VINUM ex foeno Graeco, quae telis Graecis appellatur, hepati commodum est, maxime si foenum Graecum sit contusum.

Cap. XIIII.
Hyssopites vinum.

HOC vinum pectus purgat, concoctionem facit, utpote calidum existens, alvum mollit.

Cap. XV.
Selinites vinum.

APII semen, selinon Graece dictum, contusum in vinum mittito. Confert mictioni, appetitui, nervorumque ac praecordiorum doloribus.

Cap. XVI.
Vinum ex malis.

MALA cotonea odoratissima in dolia coniicito, et vinum super fundito, deinde oblinito, et ad triduum sinito, ac quarta die utitor.

Cap. XVII.
Vini purgatorii praeparatio.

QUUM scrobes effodiuntur, veratri nigri radices tundes, et circumpurgatis vitis radicibus, veratrum circumlines, atque ita plantabis.

Cap. XVIII.
Vinum potens mulieri lac att<r>ahere,
et non permittens aliquam aegritudinem incidere.

THYMUM dum floret collectum et sicatum terito, deinde in dolium choenices IIII. indito, et vini

albi metreta affusa, dolium ad dies quadraginta oblinito.

Cap. XIX.
Vinum ad dysenteriam et fluxum ventris.

MALA punica subcrudiora triginta confrigito, ipsis que in dolium coniectis, vini nigri austeri congios tres superinfundito, et post trigesimum diem utitor.

Cap. XX.
Absinthites vinum.

ABSINTHII maxime pontici drach. VIII. contunde, et linteolo non valde denso illigatas, in amphoram coniice. Quidam dimidium absinthii indunt. Multi etiam casiam ammiscent. Postquam igitur linteolum in amphoram inieceris, infunde mustum ut expleatur, unica respiratione praebita, ut ne supereffervescat. Eodem modo quotcunque volueris amphoras praeparato et componito. Usus huius vini est ad praecordiorum et hepatis dolores, et ad cruditates stomachi et dolorem, eiicit etiam animalia quae in intestinis connutriuntur.

Cap. XXI.
Aminaei vini praeparatio.
Didymi.

ALIQUI vina amineum saporem referentia, in vas, in quo Italicum vinum fuit, infundentes, sub dio defodiunt. Alii vero amygdalarum amararum et folii, et defruti parum iniiciunt. Alii aloes hepatitidis et cyperi. Aut aloes drach. II. amomi drach. III. costi drach. IIII. foliis drach. IIII. melitoti drach. IX. nardi Indicae drach. II. Xylocinnamomi drach. III. in amphoras septem. Quidam etiam myrrhae, casiae, croci, singulorum drach. IIII. addunt. Alii calamo pro myrrha utuntur.

Cap. XXII.
Vini Thasii concinnatio.
Florentini.

UVAS in vigore existentes insolamus, racematim compositas per dies quinque. Sexta vero in meridie ipsas calentes sublatas, in mustum et aquam marinam ad dimidias decoctam demergimus, indeque extractas in torcular noctem ac diem unam imponimus, et conculcatas in vasa excipimus. Ubi autem efferbuerint et repurgatum fuerit mustum, sapae vigesimamquintam partem affundimus. post aequinoctium vero vernum, in vasa mediocria defecamus.

Cap. XXIII.
Coi vini concinnatio.
Berytii.

ALIQUI musti partes III. et aquae marinae partem unam ad tertias decoquunt. Alii salis drac. XXI. defruti congium, musti congium unum, spicae celticae drach. XVI. in vini metretas duas ammiscent.

Cap. XXIIII.
De vino mulso, sive oenomelite.

MEL Atticum in cacabum testaceum inditum, ad calidum cinerem ponito, quo spuma sursusm feratur, et ubi iam calfactum est mel ad sextarium mellis, vini sextar. IIII. addito. atque deinde ipsum vinum mulsum in probe picata vasa condito, et costi scrupulos XII. contusos et linteolo illigatos, in vinum mulsum suspendito, additoque operculo in secundae contignationis coenaculo reponito. Quidam folii malabathri scrupulos XII. oenomeliti ammiscent, et post dies quindecim praeter expectationem reperiunt. Inveterato autem nihil comparari meretur. Alii oenomeli sic faciunt. Myrrhae scrupulos VI. casiae scrupulos XII. costi scrup. XII. nardi scrup. IIII. piperis scrupulos IIII. Mellis Attici sextarios VI. Vini

sextarios XXIIII. commiscent et exponunt ad solem sub caniculae ortum ad dies XL. et hoc nectar vocant.

Cap. XXV.
Oenomeli ex musto.

COLLOCATO et deponito mustum usquequo constiterit et sedatum fuerit ad dimidiam partem, et ad decem sextarios mellis Attici sextarium unum ammisceto, et in dolium fundito, gypsoque oblinito, et in umbram deponito. At vero quod cognitum esse expedit, oenomeli de musto flatuosum est, et stomacho incongruum, ventri autem aptum.

Cap. XXVI.
Hydromeli compositio.

MALA optima triginta duo, in tenuia frusta per harundinem secato, et eiectis nucleis, ipsa in mellis sextarios VIII. mittito, in quo ubi menses ammisceto, et in caniculae ardoribus insolato, pluvia et rore vitatis. Alii melius facientes hydromelum sic praeparant. Mala optima vigorosa contundunt et exsuccant, indeque succi sextarios IIII. et mellis optimi despumati sextarios VIII. aquae pluvialis sextarios XII. miscent, insolant, et mediocriter coquunt ac utuntur. Alii duplici lebete coquunt, quo aqua magis quam igne coctura fiat, quemadmodum apud Hispanos mos est.

Cap. XXVII.
Hydromelitis, sive aquae mulsae praeparatio.

AQUAM pluvialem veterem, aut alias ad tertias decoctam accipito, et mellis quod satis est ammisceto, et in vas coniecta in humbram ad dies decem deponito, foramine relicto ad perspirationem, et sic utitor. Inveteratum

melius redditur. Hoc etiam Empirici medici in aegritudinibus utuntur, scientes quod ex sola aqua et melle sit compositum. Alii nivem per se cum melle committunt, et trita reponunt. Hinc in aestuosis febribus medela petitur, et Chionomeli, ho est nix mulsa appellatur.

Cap. XXVIII.
Rhodomelitis concinnatio.

ROSAS bonas, si fieri potest montanas, exungues terito et in cochlea exprimito, et succi sextar. II. cum mellis sextar. I. commisceto. Caeterum mel despumatum ad rosarum succum addito, et in vase fortiter agitato conturbato, Reponito in loco qui non habeat humiditatem.

Cap. XXIX.
Apiati compositio.

SEMINIS apii scrup<u>los XII. quidam XVI: seminis rutae aut foliorum viridium eiusdem scrupulos VI. mellis despumati sextarium unum, vini sextarios V. aut IIII. Haec omnia permixta ad dies quindecim reponito.

Cap. XXX.
Conditi praeparatio.
Democriti.

PIPERIS loti, siccati, et probe triti scrupulos VIII. Mellis Attici sextarium unum, vini veteris albi sextarios V. aut IIII.

Cap. XXXI.
Sapae optimae concinnatio.
Leontii.

MUSTI optimi sextarios VII. vini optimi sextarios centum, si ad tertias decoxeris, et despumaveris, sapam egregiam parabis.

Cap. XXXII.
Aceti varia praeparatio,
et quomodo vinum facias acetum.
Varronis.

BETAE radicem tusam in vinum inde, et post horas tres acetum erit. Si vero in integrum restituere velis,

brassicae radicem immitte.

Cap. XXXIII.
Acetum ut sine vino fiat.
Eiusdem.

PERSICA mollia ac delicata in dolium mittito, et ordeum tostum ingerito, ac per diem computrescere sinito, deinde excolatis utitor. Similiter absque vino acetum facies hoc modo: ficus veteres, et ordeum torrefactum, et citreorum interna, in dolium mittes, movebisque diligentius ac frequentius: et ubi computrefacta, et liquefacta fuerit, excolatis uteris. Amplius vero citra vinum sic facies acetum. Gypsum et aquam marinam coques, indeque aquae fluviali miscebis, et excolatis uteris.

Cap. XXXIIII.
Acetum concoctioni et sanitati commodum.
Sotio.

SCILLAE drach. octo aceti sextarios duos aut unum, in vas mittito, et pipere ac menta, casiaeque ac iuniperi baccarum parte additis, post tempus utitor.

Cap. XXXV.
Aceti dulcis praeparatio.
<Eiusdem>

ACETI acerrimi amphoram accipito, et musti boni de calcatura tantundem addito, simulque mixta pice oblinito, et repositis post diem trigesimum utitor. Quidam acetum dulcescens hoc modo faciunt. Musti quod ex calcatura defluit metretam, ad duas aceti metretas addunt, simulque coquunt, donec tertia pars decoquatur. Alii musti metretas duas, aceti metretam, aquae coctae potabilis metretas tres simul coquunt, donec tertia pars de toto decoquatur, remaneantque superstites partes duae.

Cap. XXXVI.
Aceti acris concinnatio.
Eiusdem.

VINACEA uvae ad biduum siccato, et in mustum coniicito, adiectis paucis uvis acerbis, et facies acetum

acre, quo post septimum diem uteris. Aut pyrethrum immitte et acre evadet. Porro si quartam aut quintam partem aceti ad ignem fervefeceris, et ad reliquum addideris, exposuerisque per dies VIII. in solem, acerrimum et iucundum acetum habebis. Graminis radices vetustae, et uvae passae, et piri sylvestris folia contusa, et rubi radix, et lactis serum, et glandis ustae prunae ignitae, et cicerum decoctum, et testae ignitae, singula ex his in acetum coniecta, ipsum acre faciunt.

Cap. XXXVII.
Ut acetum acre permaneat.
Apuleii.

FABAS cum citreo acido {pexmixtas} <permixtas>, in vas acetum habens mittito.

Cap. XXXVIII.
Ut acetum piperatum fiat.
<Eiusdem>

PIPER integrum in linteolum inde, et ad dies octo in acetum suspende, atque ita utere.

Cap. {oXXIX} <XXXIX>.
Probatio aceti an aquam habeat.
<Eiusdem>

NITRUM in acetum mittito, et si velut effervescens intumuerit, aquam ipsum habetre iudicato.

Cap. XL.
Ut acetum duplicetur.
<Democriti>

ACETI conspicuam mensuram accipito, velut verbi gratia, metretam, et ad ipsam aquae marinae ad dimidia coctae metretam unam adiice, et permixta in vase repone. Quidam ordeum macerant et percolant, et ex cremore metretam ammiscent, et simul coagitant, et salis torrefacti adhuc calentis partem sufficientem superingerunt, quo facto vasi operculum obdunt, ipsumque ad dies octo relinquunt. Aliqui vero ex ficubus, quae in arboribus,

commadefactae, in aquam coniiciunt, computrescereque sinentes, acetum efficiunt.

Cap XLI.
Quomodo acetum scilliticum facias.
{Democriti.} <Pythagorae.>

ACETI optimi et acerrimi sextarios triginta sex in dolium fundito, et scillae albae crustula interna in tenuissimas partes concisa, et in sole ad dies triginta assiccata in aceto ad diem duodecimum macerato, deinde ablato et reposito aceto ubi voles utitor. Acetum enim scilliticum non minorem commoditatem, quam vinum scilliticum de se praebebit.

Liber VIII