Geoponica

traduzione di Janus Cornarius - 1543

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Gli autori sono stati emendati in base a
Geoponica sive Cassiani Bassi Scholastici De Re Rustica Eclogae
recensuit Henricus Beckh - Teubner – Stoccarda e Lipsia – 1994

Liber IX

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

CASSII DIONYSII UTICENSIS
DE AGRICULTURA LIB. IX.

HAEC insunt in hoc libro; qui nonus est selectarum de agricultura praeceptionum, et continet omnem ex ordine descriptionem de plantatione et cura olearum, et praeparatione olei omphacini, et de omni alia diligentia ac studio circa oleum habendo, et de variis compositionibus oleorum.

Cap. I.
Historia de oleis.

OLEAM hoc modo productam esse ferunt. Quum terra tota ab initio aqua cooperta esset, primaeque omnium Athenae apparerent, Minerva et Neptunus loci amore capti contenderunt inter se utrius nomine civitas isthic conderetur. Iupiter autem litem inter ipsos dirimere

gestiens, praeconio edicere iussit: Quod uter ipsorum optimam possessionem urbi praeberet, ille ipse hanc obtineret. Neptunus igitur portibus et navalibus ipsam exornabat. Minerva autem oleam in arce produxit floridam et fructuosam, et ex hac coronata, et ab omnibus conspecta, vicit, et de nomine ipsius urbem Athenas nominarunt. Minerva enim Graecis Athena appellatur. victus itaque Neptunus ad consueta munia secessit. Verum ab hac victoria, etiam certaminum victores ex oleastro facta corona coronant certaminum arbitri et inspectores. Caeterum opem quandoque senserunt, et a capitis dolore naturaliter liberati sunt, qui oleae folio Minervae nomen, Athena, inscripserunt, ipsumque folium cum filo circum caput obligarunt.

Cap. II.
De plantatione et cura olearum,
et {qnod} <quod> maximum {bouum} <bonum> est
circa {hec} <hoc> studium.
Florentini.

QUUM proventus qui ex olea accedit maxime necessarius sit, nullus enim alius proventus iam tam magnum tempus conservatur, oportet eos qui rei rusticae studio tenentur, plurimum circa oleam providentiae ac diligentiae adhibere. Non solum enim securos ac firmos redditus habet ipse ex olea proventus, set et maximum bonum est ad omnem vitae curam ac medelam ipse olea fructus. Praenunciant autem solstitium oleae folia inversa, quemadmodum etiam tilia, et ulmus, et populus alba. Fertilem autem oleam iudica, si non in obliquo et a lateribus, sed et in summo ramo fructum gestat. At vero quum pura sit olea, puros etiam esse vult suos collectores, et iurare quod a sola propria uxore veniant, et non ab alieno cubili. Sic enim et in sequenti tempore,

plurimum fructum exhibebit. Ferunt sane in Anazarbo Ciliciae pueros castos oleam colere, et propterea oleam apud ipsos fertilissimam ac fructuosissimam esse.

Cap. III.
De aere oleis commodo, et de terrae figuris.
Eiusdem.

AER calidus et siccus oleae commodus est, quod ipsum in Lybia et Cilicia videre est, et provenientibus in ipsis oleis. Auxiliuntur autem ad aeris commoditatem, etiam terrae figurae acclives et altae. In talibus enim propterea quod superexcellens solis ardor a ventis perfrigeratur, optimum oleum provenit, et eiusmodi quale omphacinum et omotribes appellatum praeparatur. Quae vero in campestribus sunt oleae, et minus a ventis moventur, et vehementius a sole incumbente aduruntur, atque propterea crassum oleum remittunt. In universum autem observandum quod venti non plantas modo, sed omnia vivificant, quemadmodum vehementes et impetuosi venti omnibus sunt contrarii. In totum vero plantis quidem maxime omnibus praecipue vero oleae conferunt. Virides igitur potissimum illas olearum plantas reperies, ad quas venti flatus ingreditur, latis spatiis in modio plantarum relictis per quae ventus libere inspirare potest. Ob id enim et ardua et acclivia loca oleae valide commoda esse diximus, quod videlicet semper ventum tepidum suscipiunt, ut nihil praeter spirare possit, sed aequaliter per singulas arbores penetrare, ipsiusque plantae augmentum excitare ac connutrire.

Cap. IIII.
De tempore plantationis olearum,
et in qualem terram sint plantandae.
Eiusdem.

OLEAE plantandae sunt a sucularum occasu usque ad solstitium hybernum, hoc est a decimaquinta mensis novembris usque ad octavam mensis decembris. Plantandae sunt in vere oleae. Imitantur enim se mutuo haec duo tempora, humidium habentia et calidum. Autumnus tamen calidam adhuc terram habet a sole, humiditatem autem ab autumnalibus pluviis. Ver vero humiditatem quidem habet a pluviis praegressis, assumit autem caliditatem, a solari acceptione. Et humidior sane terra floridiores et pinguiores oleas producit ob quam causam haec terra praeferenda est. Secundum autem locum habet argilla alba. Tertium argilla dura. At vero profundam terram non laudamus, neque item rubram. Calida enim existens plantas comburit. Multo vero magis fugienda est defossa. Fructum enim macrum fert, et germen aquosum. Aptissima autem est oleis terra tenuis, cui testimonium Attica pr<a>ebet.

Cap. V.
De plantario.
Didymi.

COMPENDIOSIOR quidem est praedictarum plantarum depositio in sua ipsarum terra, citra cunctationem quae ex mora in plantariis contingit. Quando vero ea quae ex plantariis transferuntur, securiorem generationem habent et vivificationem, etiam plantariorum modum indicabimus. Oportet igitur velut saepe iam diximus, plantarium penitus aequale esse terrae in quam transplantatio futura est, non qualitate solum et figura, sed etiam aeris constitutione, ut ne consternetur ob novitatem planta in ipso pangenda. Accipiendi autem sunt in plantaria a novis et fertilibus oleis ramuli mediocris crassitudinis, non ex trunco enati, sed superne ex brachiis et novis ramis. Mensura autem sit

cubitalis, ut ne lancinetur a caesura cortex. Hoc enim vel maxime diligenter cavere oportet. Ipsa autem sectura falce acuta undiquaque levigetur, planta integra et incolumi servata. Infernae vero ramuli partes illinantur stercore bubulo cinere ammixto. Depangemus autem ipsum in terram ut quatuor digitorum altitudine superemineat, deindeque scrobem sic ut praedictum est cavabimus ad commodam imbrium susceptionem. Oportet autem velut iam praediximus, in primis vitare ne secundum verticem hoc est inversus ramus pangatur. Depangemus autem iuxta ipsum harundinem, quo fossores signum habeant cognoscendae plantae. Caeterum plantas quae in plantariis positae sunt singulis mensibus movere oportet usque ad septimum mensem. Trium igitur annorum spatio plantae probe connutriri possunt, quarto anno ex superflui rami amputandi sunt et sic plantae transferendae in terram quam complantare instituisti, simul sublata cum plantis propria et connutrita terra. Et sane praestantior est plantandi oleas per ramos, modus. Quidam vero ligna ut desecta sunt ab infimus radicibus et apud Syros Gorphia appellantur, in plantariis deponentes, quum ad translationem apta viderint transplantant. Multi non in plantariis, sed in propria terra depangentes ipsa, non aberraverunt. Melius tamen est talia maxime in plantariis deponere. In his enim assidue rigantur, et celerem habent germinationem, atque ita etiam facilem transpositionem.

Cap. VI.
De scrobibus plantandarum olearum.
Eiusdem.

QUUM plantatio fit olearum, locos purgare oportet, in quibus earum plantationem instituimus, et

quicquid est alterius generis eximere, et murum aut sepem circundare. Quaedam tamen maxime ante plantationem, scrobes sibi effodi postulant, quo a sole, et ventis, et imbribus, terra friabilior reddatur, et plantae radicem agere facilius queant. Si vero plantare festinemus, duobus mensibus antea aut minimum uno, sarmenta et harundinem et quae facile comburuntur, in scrobibus ad multos dies exuremus. Oportet autem scrobium altitudinem esse cubitorum trium, aut non minus quam duorum et dimidii Distent inter se scrobes spatio cubitorum quinquaginta, quo trunci perflari possint, et intermidius locus conseminari. Quidam contempta satione, densam plantationem faciunt, ut tamen sibi plantae mutua umbra non obducant tenebras.

Cap. VII.
Quales oportet esse olearum plantas,
quas plantaturi sumus.
Eiusdem.

OPORTET oleare plantas, a commodis locis, et arboribus novellis, quae singulis annis fructum ferunt, crassitudinem habentes rami, aut crassiores, levesque ac rectas esse.

Cap. VIII.
Quomodo olea fertilis fiat.
Africani.

TRUNCUM terebra per totum terebrato, ex acceptis ab altera fructuosa olea duobus ramulis, principia {ramulornm} <ramulorum> ex utraque parte immitte, ac transfige, et apprehensos utrosque ramulos manibus fortiter attrahe. quum autem optime fuerint adacti et quasi incuneati, redundantia ex utraque parte reseca, et luto paleato cavernas utrinque obline, et fiet olea multum fructuosa et quae optimam producet olivam, oleumque praecellens.

Cap. IX.
De perfectarum olearum cura.
Sotionis.

DE plantatione quidem igitur olearum, et plantandi arte, abunde docuimus. Consequens autem est ut de perfectarum plantarum cura dicamus. Culturam igitur hoc est pastinationem, id est circunfossionem, eodem tempore facito, quod novellis plantis designavi. Caeterum fossionis profunditatem, et stercoris circumectionem ac multitudinem, et aggestionis altitudinem, iuxta truncos, et magnitudines, et terrae ac arborum naturam facere oportet. Quae enim germen amplius eluxurians habent, et loci humecti, pauciore stercore indigent, et per spacium plurium annorum aggestione autem terrae utendum est, ut ne a sole exurantur. At vero purgationes praedictarum olearum, velut etiam reliquarum arborum, {aeutumno} <autumno> facies, post pleiadum occasum. Per id enim tempus arbores solidiores et fortiores esse videntur. Primum enim medius humor ipsarum in germina et fructus alimentum insumptus est. Deinde quantum reliqui fuit humoris per aestatis calorem resiccatum est. Tertio vero hybernos hymbres nondum susceperunt, et horum omnium gratia contingit praefatum autumnui tempus maxime maturum esse, ad purgandas arbores, tunc robustissimas existentes, et praesertim oleam. Oportet autem eum qui purgaturus est prius stercorare, ut adversus nocumentum sive offensionem potius ex caesura, stercoris utilitas opponatur. Perpurgati enim trunci ac rami, in praesens quidem dolent, propter secturas, {storcorati} <stercorati> vero cito opem sentiunt et germinantiores fiunt. Depurgare autem oportet

arida, et quae in medio sunt, quo respirationem habeant, sed et incumbentes sibi invicem ramos auferre oportet, et raritati prospicere. Incurvi etiam rami recidantur, praesertim superflue longi, et qui in altitudinem valde excrescunt steriliores natura existentes. Ob id enim apud omnes agricolas  {receptuin} <receptum> est, oleas decem cubitorum magnitudinem excedere non debere, et augmentum supra praedictum modum detrimento obnoxium esse. Nimirum quum rami per ventorum vehementiam confringatur, et flos excutiantur, et ante tempus dilabatur. Quapropter etiam multi ramos ipsos implantatarum ad humum detrahunt, humiliorem et depressiorem arborem fieri cogentes. Et sufficienter quidem de perfectarum olearum purgatione diximus, quam per tres aut quatuor annos facere oportet. Qui vero adnascuntur truncis rami statim dum adhuc teneri sunt, singulis annis auferendi sunt, ne in ipsos truncus elaboret.

Cap. X.
Quomodo oleam florentem
et multum fructuosam faciamus,
et quomodo aegrotantes curemus.
Quintiliorum.

GENEROSIORES et florentiores et valde fructuosas oleas facies si post circunfossionem, amurcae olivarum insulsarum cum aqua potabili permixtae aequaliter, duas heminas, ad radices singulorum truncorum affuderis aut palearum fabacearum cophinum unum aut duo iuxta proportionem videlicet arboris, aut terrae argillosae stercore bubulo permixtae, aut algae tuntundem. Neque vero minus prodest urina hominis trunco affusa. Post haec vero statim terrae aggestionem facere oportet, ita ut a radicibus in altitudinem duorum palmorum circumaggeretur, et agger in circuitu

cavetur, ad pluviarum aquarum susceptionem. Haec cura adhibenda est in caniculae ardoribus. praestabilius est etiam rigatione tunc uti, praesertim si squallores existant. At vero arbores fructum non ferentes sic fructum multum ferre facies. A trunci ima parte fere ad cubiti mensura absistito, et per terebrum truncum iuxta australem partem perforato, foramine facto digiti magni magnitudine per totum truncum. et acceptis duobus oleae ramulis ab altera arbore semper multum fructum ferente, foramina ipsa utrinque per illos ramulos expleto, ut uterque transigatur, et apprehensos manibus fortiter protrahito, ubi autem probe adacti et incuneati fuerint, praeminentias ex utrisque resecato, et luto paleato foramina oblinito. Quales sane olivas fore expetis, tales etiam ramos velut praedictum est, immittito. Sic enim et oleum protulerit melius olea ipsa, prout plantae praeccellens oleum ferentis ramuli fuerint immissi ac transacti. Caeterum ramuli ab australibus arboris partibus accipiendi sunt. Porro oleas in materiae multae effusionem eluxuriantes et velut insanientes, ho est folia quidem ferentes multa, fructum vero modicum, sic curabis. Paxillum nimirum oleae sylvestris, aut pinus, aut quercus, in radices adiges, aut etiam lapidem impones. Eis vero quae multum fructum ferunt, non autem maturum faciunt, et florem male perdunt, sic medeberis. Circunfodito truncum et maioris algae corbes duos, minoris minus circumiice. Deinde amurcae aqua potabili permixtae quatuor congios singulis truncis affunde. quod si alga haberi nequeat, sola amurca utere. At vero curam contra infestantes bestias, et laesionem ex ambiente accedentem, in tractatu de vitibus universaliter docuimus. Si igitur

arescentes radices et aegrotantes repereris, vermiculos in fundo generatos causam iudicabis, quos multis quidem modis disperdes, quemadmodum praedictum est, praecipue vero scillis iuxta plantatis.

Cap. XI.
Quod iuxta multos et diversos modos olea plantatur.
Leontii.

TANDEM nosse etiam oportet, quod id quod plantatur aliquando quidem in terram occulitur, {aliqunado} <aliquando> vero pars terra operitur pars terram supereminet. Quae quidem igitur tota occuluntur, nulla notatione indigent in electionibus. Quae vero terram supereminent, plantare oportet velut prius in trunco situm habuerunt, ad orientem, aut ad meridiem, aut ad occasum, ut ne aeris {novita,e} <noviter?> consternentur. Quae autem in siccitatibus plantantur, si possibile est id facere, bis aut ter rigentur. Immittantur etiam in scrobes ex utraque plantae parte, duo ligna levia et recta, aut harundines, aut sarmenta colliga, ut scrobes superemineant. et postquam conculcata est planta, haec quidem operiantur, vacui vero loci lapidibus tenuibus aut testaceis expleantur, et maiusculo lapide contegantur, quo aqua a pluviis delapsa ad radices progrediatur. Oportet autem plantas statim ut ablatae sunt plantare in humida die. Multis porro modis olea plantatur. Quidam enim a scytalis plantant, acceptis enim ramis crassioribus, et his in magnitudinem cubitalem consectis ita plantant. Quidam a taleis plantant hoc modo. Ramos crassiores in magnitudinem cubitorum duorum consecant, deinde plantam super

ipso rectum statuunt, ac terra adobruunt. Alii generosissimas propagines una cum trunco plantant. Alii plantas quas accepturi sunt in ipso adhuc trunco existentes falce circunpurgant, et circa arcturi ortum in scrobes imponunt. Alii tropea ap<p>ellata plantant hoc modo. Rubrica notant situm ad orientem et meridiem, et de trunco resecant ad longitudinem cubitorum quatuor sive quinque, et in scrobes immittunt, aliam omnem diligentiam adhibentes. Hic modus plantationis citius vivificat, et citius fructum producit. Quidam a truncis plantant sic. Concidunt truncos ipsos in stipites maiusculos, eosque scrobi imponunt corticem sursum versus habentes, et aggesta terra stercore mixto ad palmi altitudinem sinunt. Quidam ex partibus trunci in terra, segmenta quatuor palmorum magnitudine una cum cortice exscindunt, et lapidem in fundum scrobis permittunt, et circum hunc tria aut quatuor segmenta ponunt, et ad palmi altitudinem obruunt. Quocunque autem plantationis modo ipsa plantatio fiat, cum serra quae plantanda sunt secentur, observandumque est diligenter et cavendum ne cortex dilanietur. acuta etiam falce caesura leviter, cortice illaeso et incolumi conservato. stercore quoque bubulo ammixto cinere infernam rami partem illinemus. Et imprimis vitandum est ne secundum verticem inversus ramus pangatur. Torquebimus enim plantam si secundum verticem plantaverimus. Oportet autem et stercus in scrobes iniicere.

Cap. XII.
Ut oleae fructus non defluat.
Democriti.

OLEAE fructus non defluet, si fabam quae pedunculum habet, acceperis, cavernamque cera occluseris, deinde

accepta a radice gleba, fabam in eam indideris, et sic terra operueris.

Cap. XIII.
De putatione olearum.
Varronis.

OLEAM post ablatum fructum putare convenit, neque putandum est ablatis manifestis et conspicuae magnitudinis ramis pauciorem fieri fructum. Multo enim copiosiorem fructum ex recentium ramulorum ubertare feres.

Cap. XIIII.
De olea quam elaeostaphilon Graeci vocant.
Eiusdem.

OPERAE< >PRETIUM est non relinquere consensum oleae ad vitem, de quo Florentinus undecimo georgicorum libro tradit, Ait enim quod si quis oleam in vitem inserat, non solum botros uvarum, sed et olivas provenire. Talem arborem se vidisse apud Marium Maximum perhibet, gustasseque fructum, et existimasse quod acinum uvae et olei baccam simul gustaret. Fieri autem tales plantas in Libya prodit, vocarique patria ipsorum voce ubolima. Palos igitur supponere oportet, qui oleae gravitatem portare possint. Si vero aliquo alio modo inseremus, palis non erit opus. Etenim vite iuxta ipsam terram perforata, oleae ramus indimus, quo et dulcedinem ex vite adipiscatur, et naturalem ex terra qualitatem et alimoniam suscipiat. Postea autem minore molestia fructum ex ipsa capiemus, ubi vitem amplius non onerat suo pondere, si videlicet acceptum ex ipsa ramum transplantabimus. Servabit enim et per se mixturam ubi fuerit irradicata. Appellatur autem fructus eius Graecis elaeostaphlyos, quem {Latune} <Latine> oleuvam dicere possis.

Cap. XV.
De stercore oleae commodo.
Didymi.

OMNE stercus oleae aptum est, praeter humanum. Convenit autem non ad radices iniicere ipsum stercus, sed paulo longius a trunco. Stercoratio autem oleae quarto aut quinto quoque anno fiat. Neque vero oblivisci plantator debet, ut quocunque tandem oleam modo plantet, stercus scrobibus immittat, ipsumque cum terra probe permisceat.

Cap. XVI.
De insitione olearum.
Florentini.

EX oleis aliae quidem tenui cortice praeditae sunt, aliae vero crasso. Quae igitur crassum librum et humidum habent, iuxta corticem inserantur. Quae vero tenuem et aridum corticem habent, in ipsum lignum. Tempus autem insitionis huiusmodi est, a decimo Calendarum Iunii, hoc est a vigesima secunda die mensis May, usque ad Iunias calendas. Oleae porro insitae multoties aqua rigandae sunt, quippe quae aridae existentes rigari desiderant. Quidam etiam in ipsas radices ex terra prominentes insitionem faciunt.

Cap. XVII.
Quomodo et quando vindemiare,
atque oleas legere oportet.
Paxami.

TEMPUS ad olei communis confectionem accomodatum est, quando maior pars dimidii fructus apparuerit nigrescens. Accelerare autem collectionem convenit antequam glacies congeletur. Facilius enim et copiosiores foetus exhibebunt. Collectio ipsa fructus facienda est sereno tempore et minime pluvioso. Nam humectum germen imbecillius fit et facile frangitur, ob quam causam neque minutis imbrium guttis delabentibus, ramos movere oportet, neque fructum auferre, priusquam omnis {humuditas} <humiditas> a plantis sit discussa. Si vero lutosum sit solum,

stramenta aut storias, aut tale quicquam substernito. Si vero nihil eiusmodi adsit, olivas aqua calida lavare convenit, supra purificationem enim et fructum ampliorem reperiemus. Quapropter etiam si non inquinentur luto, si fieri id potest, lavandae sunt ex calida aqua. Quidam recte faciunt qui solum manibus ramos quatiunt, ut fructus excutiatur. Virgam autem oleae non admovent, quoniam in posterum minus fructuosa inde evadit. Sed et ipse fructus violenter delapsus sauciatur, aut ad lapides, aut ad duras glebas offendens, et terrae qualitate contracta, ipsum oleum terreum faciet. Triangularia igitur scabella praeparare oportet, et latam tabulam superne imponere, ut in ipsa stantes olivas decerpant.

Cap. XVIII.
Quomodo citra olivas oleum fieri possit.
Damagerontis.

SI terebinthi fructus in mola quemadmodum oliva molatur, et exprimatur, oleum remittit. Ipsi autem nuclei in porcorum cibum veniunt, atque igni etiam alimentum sufficiunt. Reddit etiam oleum sesamus, et nux, corticibus videlicet ademptis. Manifestum est autem quod et ea ipsa exprimere oporteat.

Cap. XIX.
De olei omphacini praeparatione.
Apuleii.

EX ipso utique nomine satis cognobile est, quod olivae acerbae omphaces Graecis appellatae, omphacinum oleum faciunt. Quum igitur olivas prae maturitate nigrescere inchoantes videris, ministros aut operarios ad eas colligendas ex arbore per manus mittes, animadversione habita ne quid ex ipsis in terram cadat. Auferendum enim est

quotidie tantum quantum sequente nocte ac die conficere possibile est, decerptas autem in viminea crate expandito, quo et aquositas ex ipsis resiccetur, et ne ex mutua caliditate noxa aliqua accedat. Eligenda sunt etiam folia et virgulta ipsis ammista. Haec enim si ammista maneant, olei diuturnitati contraria existunt. Deinde a vespera acceptas olivas sale conspergito, et molae purae iniicito, atque per manum leniter molito, ut ne nuclei olivarum conterantur. Et enim succus ex nucleis expressus oleum corrumpit. Quare rotam leviter circunducere oportet, quo caro et cutis tantum olivae confrigantur. Post molituram vero parvis pelvibus id quod molitum est in torcular transportato, et nassas ex salice textas immittito. Multum enim ad pulchritudinem olei salix ipsa confert, deinde pondus leve et non violentum super ponito. Quod enim ex levi compressione profluit iucundissimum et tenuissimum existit: quare in vasa pura transfusum peculiariter adservabis, relictasque et subiacentes olivas rursus violentiore paulo pondere admoto exprimes, atque hoc ipsum privatim recondes. Etenim a primo paululum deficiet, et eo quod deinde sequetur praestantius existit. Utrisque autem statim ut transfusa sunt, parum salis et nitri adiiciatur, et per oleagineum lignum commotio fiat, quo facto quies permittatur donec constiterint, et reperies quod aquosum est in eo subsidens, hoc est ipsam amurcam quod vero pinguissimum est superne innatabit, quod etiam demere convenit citra amurcam, et in vas vitreum immittere. Optimum enim in vitro servatur, utpote quod natura frigidum existit. Nam olei natura frigiditate gaudet. Quod si vitrea vasa non habeas, in nova fictilia

intrinsecus gypso tincta condes, deponesque ipsa ad septentrionem locis siccis. Siccum nanque et frigidum locum oleo gratissimum esse constat, quum caliditas et humiditas oleo contraria existant.

Cap. XX.
Olei odorati concinnatio.
Diophanis.

MUSTI sextarios VIII. et olei sextarios II. et iridis contusae notabilem partem colligatam, in dolium ad dies decem deponito, et postea excolato oleo utitor. Vinum vero muliebribus in potu commodum existit.

Cap. XXI.
Quomodo oleum purum facias.
Tarentini.

SALEM ad ignem torrebis, et dum adhuc calet in oleum demittes. Idem facit nux pinea integra usta, et adhuc fervens immissa. Item citri radix iniecta, et fex olei torrefacta.

Cap. XXII.
Ut oleum rancidum cures.
Eiusdem.

CERAM albam cum oleo bono coques, et ut est liquidam infundes, et salem tostum ferventem adhuc immittes. Scire porro convenit quod omne oleum purificat aut ignis, aut Sol, aut fervida aqua, si vas in ipsam imponatur aereum, aut aliud quo non frangatur. Medebitur oleo rancido et anisum immissum. Si vero anticiparis anisum iniiciendo, non rancescet.

Cap. XXIII.
Ut foetido oleo medearis.
Eiusdem.

OLIVAS virides reiectis nucleis contusas in vas olei mittes, calido existente Sole. Si vero non sint olivae, teneris oleae ramulis contusis idem facies. quidam utrumque immittunt linteolo nimirum illigatum, et sale tuso

ammixto. Caeterum post triduum linteolum eximendum est, et oleum agitandum et conturbandum, et ubi constiterit, in aliud vas transfundendum. Alii lateres veteres assatos ignitos immittunt. Alii panes ordeaceos aridos confringunt: et in lintea valde rara involutos iniiciunt, atque ubi iterum atque iterum hoc fecerint, postremum salis grana indunt, et in vas purum transfundunt. Alii melitotum oleo illitum per diem ac noctem in oleum demittunt.

Cap. XXIII.
Ut oleum turbidum sedetur.
Eiusdem.

OLEUM in vas ampli oris infusum in solem calidum pones, et ubi ebullierit, salem tenuem torrefactum insperges, et postquam constiterit alio transfundes. Caeterum sordidum oleum hoc modo pellucidum facies. Oleae corticem et ramulos, et salem, omnia contusa et linteo illigata, in vas oleum continens suspendes.

Cap. XXV:
Si mus aut aliquod aliud animal in oleum illapsum, odorem eius vitiaverit.
Democriti.

CORIANDRI fasciculum manualem in oleum suspende. Si vero foetor adhuc permanserit, coriandrum permuta. Quidam in umbra exsiccatum coriandrum terunt, et oleo adiiciunt. Alii foenum graecum sole siccant, et in vasa mittunt. Praestat autem carbones ignitos ligni oleaginei in oleo extinguere. Alii uvas passas demptis vinaceis terunt, et immittunt, et post dies decem uvas passas eximunt, et exprimunt, agitatumque oleum in aliud vas transfundunt. Alii uvas passas eodem modo relictis vinaceis in mortario tundunt, et in oleum immittunt.

Cap. XXVI.
Quomodo oleum Hispano simile facias.
Damagerontis.

OLEO ab omni amurca puro valde superferventi, triplum a{t}quae non valde superferventis, et sale modicum tusum et probe tritum immitte, Commotioneque ac perturbatione facta ut per omnia permixtio fiat, per tempus aliquod quiescere sine, donec coniecta aqua ad amurcae modum subsideat. Deinde oleum praedicto vasi superstans, rursus similiter cum tepida aqua moveto, idemque facito, et de caetero purum oleum tollito. Deinde succum foliorum oleae tenerorum contusorum ammiscebis, quo acrimoniam quandam et amaritudinem, ex ipsis contrahat. Ubi constiterit oleum post triduum, sive etiam eodem die utaris. Alii autem etiam omphacinum oleum, aut alias bonum, in mortarium mittunt, ac terendo circumlinunt, et ubi usus postularit velut Hispano utuntur.

Cap. XXVII.
Quomodo oleo Istrico simile oleum facias.
Sotionis.

IN oleum omphacinum, aut alias bonum, inulam siccam et lauri folia, et cyperum aridum, Omnia videlicet et tusa et trita et per cribrum excussa immit<t>es, et salem torrefactum ac tritum addes. Deinde multa commotione facta, donec constiterit ad dies tres aut plures serva, ipsumque ad tertias ebullire facito. Hoc est oleum Liburnicum appellatum, et ipsum adeo Istrianum.

Cap. XXVIII.
Compositio et conditura olivarum optima.
Florentini.

OLIVAS magnas et intactas, manu decerptas accipe, easque circum circa harundine acuta incide, atque sic

ipsas in vas novum non picatum immitte, et salem tenuissimum insperge, et postquam sal colliquatus fuerit, in alio vase mel, si fieri potest, in promptu habe: si vero non, sapam, et folium citri, et in hanc condituram olivas mitte, ita ut liquor ipsis innatet. Quidam etiam foeniculi semen, et carnabadii, et apii, et anethi ad hanc condituram ammiscent, et olivarum compositionem efficiunt valde mirabilem, quae sane vulgo ignoratur.

Cap. XXIX.
Compositio olivarum per acetum mulsum.
Eiusdem.

OLIVAS longas una cum agnatis ramulis, pulcherrimas videlicet et nigras penitus inconfractas accipe, et aqua frigida lotas in cratibus siccato, atque ita acceptas easdem in pelvim mittito, affusoque oleo, aspersoque sale trito, choenicis mensura ad choenices olivarum novem, leniter manibus commoveto, ne confringantur, deinde in vas translatis olivis acetum mulsum affundito, ita ut supernatet liquor, sicque obturatum vas foeniculi ramulis reponatur.

Cap. XXX.
Compositio per mustum.
Eiusdem.

OLIVAE albae decerptae aqua marina ad dies sex macerantur, deinde mittuntur in vas, et mustum recens superfunditur: vasa autem non valde replentur, ne in fervore mustum effundatur, atque ubi ferbuerit obliniunt. Alii praemisso salis pugno, mustum infundunt, et deinde olivas addunt, et post musti fervorem vasa oblinunt.

Cap. XXXI.
Compositio olivarum per vinacea uvae.
Didymi.

VINACEA recentia priusquam exprimantur, una cum olivis vicissim interpositis in vas condes, deinde oblines.

Cap. XXXII.
De olivis contusis et fractis.
Eiusdem.

OLIVAS antequam maturescentes nigrescere coeperint saniores accipis, et in ligno confractas, in aquam calidam mittis, deinde in sportam transfers, et exprimis, addisque salem non tritum, cum cumino et foeniculi ramulis, deinde mittis in mustum et operculo addito reponis.

Cap. XXXIII.
De colymbadibus olivis.
Eiusdem.

OLIVAS appellatas Colymbadas plenas et perfectas quum in vigore fuerint et prope maturitatem extiterint, una cum exortu ex quo pendent accipito, et ut ne frangantur ac contundantur in magnum vas coniectae quum deferuntur, diligenter prospicito. Deinde frigida aqua lotas, paulatim in umbra per diem unam in calathis ac cratibus vimineis assicato, et quo aequaliter siccentur leniter convertito. Deinde praeimmisso in fundum vasis salis triti pugno, et postea murie congiis quatuor cum aceti heminis tribus infusis, olivarum choenices viginti immittito, et ubi expletum est vas commoveto. Liquor autem superemineant, et obturatione per foeniculi fasciculum facta vas obturatur. Caeterum muriam ea gratia praeinfundi oportere docuimus, ut ne videlicet olivae dum immittuntur contundantur. Alii cum tenerissimis ramulis decerptas olivas, in vas marinam aquam habens immittunt, et ad dies quinque vel sex relictas eximunt, et in vasa coniectas unam cum muria, oblinunt ac reponunt. Haec autem omnia circa {solstitinm} <solstitium> hybernum fieri oportet.

Liber IX