Geoponica

traduzione di Janus Cornarius - 1543

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Gli autori sono stati emendati in base a
Geoponica sive Cassiani Bassi Scholastici De Re Rustica Eclogae
recensuit Henricus Beckh - Teubner Stoccarda e Lipsia 1994

Liber X

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

CASSII DIONYSII UTICENSIS
DE AGRICULTURA LIB. X.

HAEC insunt in hoc libro; qui decimus est selectarum de agricultura praeceptionum, et continet descriptionem horti structurae et de fructu ac voluptate inde contingente, et quando singulas arbores plantare oporteat, et quae ex ipsis insitione, et quae infoliatione utiliores fiant.

Cap. I.
De horto.
Florentini.

QUI hortum habere velit, locum idoneum intra domesticam habitationem, si fieri id commode potest, deligere debet: aut si id non detur, ex propinquo, ut non solum oculis spectantium intra aedes iucunditas hauriatur, sed etiam ambiens aer ex fragrantis plantarum infectus, salubrem habitationem ac totam possessionem reddat. Hortus autem sepem {circundatam} <circumdatam> habeat aut aliud quoddam munimentum. Ipsae vero plantae non inordinate neque mixtae plantentur, tanquam sane quod aiunt, plantarum diversitas decorem indicat, sed secundum genera separatim singulae plantae ponantur, ne minora a potioribus superentur, aut etiam alimento priventur. Intervalla arborum expleantur rosis, aut liliis, aut violi, aut croco, quae et aspectu, et odoratu, et usu iucundissima sunt, et redditum augent, apibusque utilia existunt. Plantae vero ex arboribus vigorosis et Asianis accipiantur. Caeterum quod nosse expedit, plantae a semine, ut plurimum omnibus aliis plantis sunt deteriores:

praestantissimae autem plantae sunt novellorum ramorum, et ex his meliores sunt quae inseruntur, non solum ad fructuum pulchritudinem ac bonitatem, sed et ad ubertatem, et ad celerem ipsorum fructuum proventum.

Cap. II.
Quo tempore arbores plantandae.
Eiusdem.

AUTUMNALE tempus ad plantationem accommodatius est, et maxime in locis inaquosis, per totam enim hyemem plantae rigantur.. Oportet igitur simul ut pluviae fiunt, statim post pleiadum occasum plantare, adusque solstitium hyemale, hoc est, usque ad decimam septimam mensis Decembris. Hoc autem tempus autumni omnes qui de agricultura conscripserunt sapientes, velut idoneum unanimiter delegerunt, denique Quintilii ipsi sic tradunt. Caeterum vere plantanda sunt quae autumno plantare neglexisti. Ego vero etiam ipsa experientia hoc ipsum exacte didici, multaque vineta in Maratonyma regione, et in aliis propinquis ad me pertinentibus agris, hoc autumnali tempore deplantavi, et maximum lucrum adeptus sum. Plurimas etiam eodem modo arbores autumnales fructus, tum duri tum mollis corticis, nuces videlicet et poma ferentes in autumno plantavi, et gratiam me habere tempori confessus sum. Omnes igitur nostrae regionis homines, succesu nostro inde conspecto, de caetero non amplius iuxta veterem morem, in vere solum plantationem faciunt, sed prius in autumno, meam hac parte doctrinam insequentes. Quum autem sufficiat ipsum in hac re experimentum, necessarium tamen arbitror etiam rationem reddere ob quam scilicet plantationem in autumno magis probem. Disce igitur quod non possibile est naturam duo inter se contraria simul operari,

sed necesse est eam circa unum occupatam, alterum negligere, velut exempli gratia in plantatione, aliqua<n>do quidem supernas arborum, partes, aliqua<n>do vero infernas, radices unquam, nutrit. Satis igitur conspicuum est quod in vere altiores plantarum partes nutrire consuevit: profecto enim tunc et florem promunt, et germem emittunt arbores. In autumno autem vice versa, altiores quidem arborum partes non amplius nutriuntur, sed folia abiiciunt. Radices vero a natura aluntur. Illud igitur tempus ad plantationem eligendum est, in quo natura circa radices est occupata. Omnes porro arbores luna sub terra existente plantare oportet, quemadmodum etiam vitem. Si vero augescente luna arbor plantata sit, vehementer augescet. Si autem decrescente, ac desinente, humilis quidem, verum robustior omnino fiet.

Cap. III.
Quae arbores a semine plantandae,
et quae avulsione, et quae talea, et quae ramo.
Didymi.

DIVERSAE sunt arborum plantationes. Conspicuae enim arbores a semine utiliter plantantur. Aliae ab avulsione, hoc est, stolonibus appellatis. Quaedam a talea Aliqua a ramo. Necessarium igitur est declarare modos, iuxta quos singulae arbores plantentur. A semine igitur plantatur, pistacion, nux avellana, amygdalus, castanea, Rhodacenon, damascenon, strobilus, palma, cupressus, laurus, malus, acer, abies, pinus. Haec autem transplantata meliora erunt. Ab avulsionibus autem sive stolonibus plantantur mala et similia, velut cerasus, zizyphon, nux parva, Chamadaphne, myrtus, mespilum. Avulsiones sive stolones appellantur qui arboribus uniti atque agnati sunt, ex ipsisque

avelluntur una cum conspicua radicis parte. Oportet autem et avulsiones et stolones transplantare. A talea vero et ramis plantatur amygdalus, pirus, morus, citrium, malus, olea, cotonea, populus alba et nigra, hedera, ziziphum, myrtus, castanea. Et haec transplantata meliora redduntur. Quae vero et ab avulsione, et a ramis, et talea, plantari possunt, haec sunt, ficus, morus, citria, punica, olea, sycomorus, populus alba, myrtus acuta, cotonea. A ramis {aulem} <aula?> et talea tantum plantantur, nequaquam vero avulsione, propterea quod neque ex radicibus stolones emittunt, haec: vitis, salix, buxus, cytisus. Quae vero et a semine, et avulsionibus plantari possunt, haec sunt: Praecocia, damascena, amygdalus, palma, pistacion, platanus, laurus.

Cap. IIII.
De palmarum plantatione.
Leontii.

SCROBEM cubitorum duorum profunditate, eademque latitudine, aut etiam ampliore, aggere terrae cum stercore caprino explebis, semicubitali profunditate relicta deinde in medio aggere glandi palmae nucleum terrae implantabis, ita ut acies ipsius sursum spectet, obruesque terra cum stercore et sale ammixto, et quotidie rigabis, donec germen emittat. Quidam igitur hoc ipsum transplantant, quidam in loco sinunt, et quandoquidem salsa terra gaudet, singulis annis {circunfodere} <circumfodere> oportet, et salem adiicere. Sic enim cito magnae fient. Floridiores autem evadunt fece vini veteris rigatae: ossa vero palmarum non statim in terra ponenda sunt, sed in tegulae fundo, atque sic transplantanda. Caeterum palma ipsa amat et quide<m>  ardenter, alteram palmam, velut Florentinus in Georgicis suis tradit: neque prius desiderium in ipsa cessat, donec ipsam dilectus consoletur. Videre enim

est ipsam arborem incurvatam, et non ferentem proprium firmamentum, neque fructum producentem. Atque hoc ipsum agricolam non latet. Novit enim quod amet, quam vero amet ignorat. quapropter multas palmas continges, rursusque ad amantem regrediens eamque manu attingens, quasi osculum mutuo ministrare videtur. Quam vero palmam desideret, affectionum et si ita dicere liceat, manuum nutu, aliquo modo significat, ad illam enim respicit, et in illam radicibus extentis, se amanter iniicit, eamque quasi amplectitur. Medela igitur amoris est, ut agricol frequenter masculam contingat, et manus suas amanti admovent, et maxime ut flores de capite masculae ademptos, in caput amantis imponat. Hoc nanque modo amorem mitigat, et palma ipsa splendida reddita de caetero optimum ac pulcherrimum fructum feret.

Cap. V.
Quomodo floridus palmarum fructus fiat.
Democriti.

FRUCTUS palmarum generosus fit, quum vacuas vaginas, quas aliqui helicas vocant, florentes ablatas et siccatas ex ramis ac truncis suspenderis, quemadmodum grossos ex ficis.

Cap. VI.
De germinibus et viminibus textilibus palmarum.
Didymi.

FLORIDAE vero et altae fiunt palmarum arbores, fece vini veteris incolata radicibus affusa. Iuvantur etiam sale iniecto. Quo vero ad storiarum et sportarum texturam alba et idonea fiant germina, viridia adhuc ipsa de ramis avellimus, et sub tegmine deponimus ad quatriduum, et postea rursus roribus exposita, ad quatriduum complui sinimus, et a sole resiccari, donec alba evadant.

Cap. VII.
De tempore plantationis citrii,
et circa ipsum adhibenda cura, et quomodo rubra fiant.
Florentini.

CITRIUM plantandum est ab autumno usque ad aequinoctium vernum. Gaudet aqua larga, et sola omnium arborum ab austro opem sentit. a borea vero laeditur. Quandoquidem autem gravis est fructus, decerpere sane oportet multos, et paucos relinquere. Sic enim habitiores fiunt. Caetrum iuxta muros citrium plantandum est, ut inunimentum habeat adversus septentrionales partes. {Circundatur} <Circumdatur> per hyemem storiis, et maxime cucurbitarum sarmentis. Naturalem enim quandam contrarietatem habentur ut ipsum a frigore illaesum tutentur. Quapropter lignosiora et crassa sarmenta cucurbitarum uremus, horumque cinerem radicibus citrii aspergemus, Ipse autem citrii fructus si prius quam p<er>fecte augescat, in vas fictile aut vitreum imponatur, augescens ad vasis figura efformabitur, tantusque fiet quanta est vasis magnitudo. videtur autem fructus hoc quasi certamine initio industrie praestare. Oportet autem vasi pespirationem relinquere, hoc est, cavernas incutere. Verum nosse expedit, quod citrium si inoculetur, sterile erit, quare iuxta modum insitionis per carnem inserere convenit, quemadmodum et vites. Porro si fructum gypso subacto illeveris, illaesum penitus ipsum per totum annum conservabis. Ipsa planta etiam si parum de glacie participaverit, uredine perit, utpote quae natura delicatior existat. Quidam divites et delitiis gaudentes, sub porticus ad solem spectantes, iuxta murum arbores citrias plantant, et aqua large rigant, atque aestate quidem in contectas porticus sinunt, plantas et sole foveri, ac calfieri permittentes,

hyeme vero accedente plantas tegunt. Quod si rubra citria facere velis, insitione ipsorum in morum facito, et viceversa, et citria rubra fient, et utraque arbor fructum feret. potest etiam citrium in punicam inseri.

Cap. VIII.
Aliud de plantatione citrii.
Anatolii.

QUIDAM citria non solum a talea plantant, sed etiam a clava, incurvato videlicet ramo, atque ita duo rami principia in scrobem depanguntur et adobruuntur, ipsumque germen sursum erumpit e fornice, si ita dicere licet. Quidam nodosas citrii plantarum taleas, quae incurvari non possunt, secundum caput plantant, crassiore parte sursum, tenui in terram defixa, et cinere cucumerariorum simul iniecto.

Cap. IX.
Quomodo citrium facies figuram prae se ferre
cuiuscunque aviculae, aut hominis faciem exprimere,
aut alterius animantis.
Africani.

PRAEDICTUM citrii fructum simulachri formam reddere facies, vel humanae faciei, vel alterius animalis, hoc modo, Gypso aut luto quicquid voles integis, et perfrigeratum in duas partes instrumento quopiam acuto secas, ita ut anterior et posterior pars coaptari ac committi queant, indeque siccatum in figulina torres. Quum vero fructus ad dimidiam partem sui augmenti pervenerit, formas illas {circundatas} <circumdatas> vinculis diligenter munies, ne ab augmento eius quod {circundatum} <circumdatum> est divellatur, sive id pirum, sive malum quodcunque, sive punicum, aut citrium fuerit. et suscipiet omnino {circundatas} <circumdatas>. Et ut in summa hoc dicatur,

fructus, omnes pomorum, in animalium formas exprimendas coget, quisquis in formas exculptas impositos et inclusos augescere permittet.

Cap. X.
De diuturnitate et repositione citriorum.
Sotionis.

SI citrii fructum gypso subacto probe illeveris, illaesum et per totum annum integrum conservabis. Citria in hordeum occultata et obruta, non putrescunt.

Cap. XI.
De plantatione pistaciorum.
Diophanis.

FRUCTUM pistaciorum non descamen, hoc est, scamas omnes illaesas habentem, iuxta praedictum modum plantato. Didymus in Georgicis suis ait pistacion in amygdalum inseri.

Cap. XII.
Aliud de plantatione pistaciorum.
Damagerontis.

PISTACIA seruntur circa calendas Apriles, mas et foemina coniunctis naturis, mare ad Favonium dorsum habente. Sic enim fructum producent. Eodem tempo {in seruntur}<inseruntur> etiam, tum in suum genus, tum in terebinthum, atque velut opinor etiam in amygdalum. Paxamus iubet scrobes prius faciendos esse, in locos soli expositos, probe subactos, et accipiendos arborum stolones novellos vigorosos, eosque colligatos simul in scrobem deponendos esse, idque secunda luna: et a terra usque ramulos complecti ipsos iubet, et scrobem stercorare, adobruereque et pastinare, curareque ut octonis diebus rigentur, et per totidem rursus constringantur. Postquam vero triennales facti fuerint trunci, effodere iuxta radicem, ipsam scrobem, et bene

stercorare, et truncum inferius aliquantulum depangere, atque ita obruere, ut ne quum magna facta est arbor, et ventus fortiter spirat arbor decidat.

Cap. XIII.
De plantatione Rhodacenorum
et cura circa eadem habenda.
Florentini.

RHODACENA aquosis locis gaudent, aut assidue rigatis, Sic enim fructus maior evadit. Quidam multa persica auferunt, et pauca relinquunt in arbore. Sic enim {moiora} <maiora> erunt, alimento in pauca cedent. Habitiores autem fiunt plantae si simul ut ederimus ossa seremus, parte aliqua carnis circa ossa relicta. Quum vero notum sit rhodacenon cito senescere, oportet hoc in damascenorum arborem, aut in amygdalum amaram inserere, aut etiam in barbilum, Barbilus autem proprie vocatur. arbor ex osse persici enata.

Cap. XIIII.
Inscripta persica ut nascatur.
Democriti.

PERSICUM inscriptum sic faciemus. postquam Rhodaceni fructum comederis, ossiculum ad dies duos sive tres macerato, et leniter aperito, et repertam intra os amygdalam sive nucleum accipito, in eiusque cortice stillo aereo inscribito, quicquid tamen libuerit non profunde, deinde papyro involutum plantato. Quicquid sane in amygdala inscripseris hoc ipsum in fructu reperies. Quidam etiam hoc ipsum in vera amygdala faciunt eodem successu.

Cap. XV.
Ut Rhodacena rubra fiant.
Eiusdem.

RUBRA facies rhodacena, rosis sub ipsas plantas consitis. Facies et iuxta alium modum rubicundum fructum. Si enim obrutum Persici os post dies septem detexeris. In his enim diebus sua sponte aperitur, et

cinnabari intra ossiculum infuderis, et hoc ipsum rursus obrutum cura et diligentia dignatus fueris, inde rubra persica habebis. fortassis etiam, alium colorem si infundere libuerit, eundem quoque similiter fructui affricabis.

Cap. XVI.
Quomodo persica sine ossa proveniant.
Africani.

TRUNCUM arboris inferne perforabis, et medulla excisa, salicis aut corni paxillum impinges.

Cap. XVII.
De insitione rhodacenorum.
<Didymi.>

RHODACENON inseritur in damascenum, et amygdalum et platanum, ex qua etiam rubicunda rhodacena fiunt.

Cap. XVIII.
De tempore plantationis malorum, et omni eorum cura.
Anatolii.

MALA duobus anni temporibus plantanda sunt, et vere, at autumno. Praestat autem plantare autumno, locis inaquosis post primos hymbres. Gaudent mala locis frigidis et humectis ac nigra terra. Non erodentur autem a vermibus, scilla circum ipsa plantata. Quae vero iam vermes habet, curabitur suillo stercore per hominis urinam succulento reddito, radicibus affuso. Valde enim gaudet malus urina, et hac assidue est irriganda. Quidam etiam stercus caprinum ad urinam apponunt, et vini veteris fecem radicibus affundunt, dulciorem fructum efficientes. Aegrotantem autem malum curabit stercore asinino aqua diluto rigatam ad dies sex. Rigabis autem eam sole occidente frequentius per intervalla, donec germen erumpat. Quod si velis eam multum fructum ferre, et eum non abiicere, de canali plumbeo osculum deseca, idque trunco

obliga aut circumstringe, altitudine pedis a terra. Ubi vero florere coeperunt mala, vinculum sive amuletum tolle, Hoc ipsum singulis annis fiat, et fertilis evadet. Quo vero fructus in arbore non computrescat, neque ipsum eruca contingat, lacerti viridis felle truncum illine. Oportet autem plantas malorum viviradices accipere velut generosissimas, et imponere in scrobes, summitate tantum supra terram relicta. Radices plantae ante transplantationem taurino felle oblinantur. Haec enim planta celerrime a vermibus iniuria afficientur. Molestos autem vermes etiam clavo aereo effodere ac eruere oportet, cortice excoriato donec bestiola deprehendatur. Loci vero ulcerati fimo bubulo integantur.

Cap. XIX.
Ut mala rubra fiant.
Berytii.

ARBOR urina rigetur, et rubescet fructus. Quidam vero malorum fructus hoc modo rubicundos efficiunt. Palos in terram depangunt, et incurvatos ramos qui fructum habent, citra conquassationem palis religant, et scrobes in propinquo ipsorum aut alia vasa aqua implent, coniectatione facta, ut in meridie solis splendor in aquam illabens, callidumque vaporem remittens, et per rifractionem in fructum incidens, coloris bonitatem et rubedinem operetur. Quidam rosas seminant sub plantas, hoc modo fructus rubicundos efficientes.

Cap. XX.
De insitione malorum.
Diophanis.

MALUM in omne pirum sylvestrem inseritur, et in cotoneorum malum, fiuntque ex cotoneis mala pulcherrima vocata apud Athenienses Melimela. Inseruntur mala etiam in platanum, a qua rubicunda mala fiunt. Didymus vero in {georgicis} <Georgicis> suis ait, quod mala rite inserantur in

damascena, et quod malum si inseratur in citrium, fere semper fructum ferat.

Cap. XXI.
De durabilitate malorum.
Apuleii.

MALA in multum tempus durant, si in vigore sunt decerpta, id quod manu faciendum est caute, ut ne quassentur: singula vero in algas, hoc est maris muscum, seorsim involvantur, ut undiquaque sint cooperta, et imponantur in ollas crudas, apponantur etiam algae una cum lignis malorum, ut se mutuo non contingant, deinde ollis opercula obdantur, et deponantur in loco sublimi perfrigerato, extra fumum et omnem graveolentiam. Si algae non sint, in valde minutas ollulas crudas singula mala indantur, et addito operculo reponantur. Quidam terra figulina singula mala oblinunt, siccant et reponunt. Servantur etiam integra mala, substratis ipsis nucum foliis. Multum enim conferunt ipsi et ad coloris bonitatem, et ad odoris iucunditatem. Melius autem feceris, si singula mala in folia nucis involuta reposueris. Conservabis etiam mala si in ollas intrinsecus inceratas reposueris, et diligenter ipsas cooperueris. Imputrida perdurant mala si in ordeum immittantur. Conservabis eadem et hoc modo. Accipe vas fictile non picatum in fundo perforatum, idque malis manu decerptis, incolumibus, non inveteratis, exple, et vas myachanta, aut aliquo alio secure obtura, et in quacunque arbore suspende, et per totam hyemem sine, et talia permanebunt qualia sunt iniecta. Quod ipsum etiam experimento condidici. Servantur mala etiam sic. Unumquodque malum ficulneis foliis siccis involve, deinde luto argillae albae intege, et perfrigerata in sole repone. Permanent etiam

a vini fece, et ipsum quoque vinum conservabunt omnium miraculo. Sed et in ollam novam immissa, et olla in dolium vini immersa, ita ut ei innatet, et dolium oblinatur, recentia erunt mala, et vinum ipsum odoratum. Quin et in sinuosas capsas componuntur cum tomentis puris, et conservantur. Hyemalia autem mala optime in seminibus servantur, in quibus etiam uvas servari praediximus. Satyrii viridis herbae virore summitates malorum illine, et non putrescent.

Cap. XXII.
De plantatione pirorum, et cura eorundem,
et ut nihil lapidorum habeant.
Quintiliorum.

PRAELECTO ex scrobibus omni lapidoso, piri plantam pangito, et terra cribrata aggesta rigato. Si vero iam plantata est arbor, eam usque ad imas radices retegito, et quicquid lapidosum repereri elegito, effossam vero terram cribratam cum stercore immittito, et obrutam rigato. At vero pirorum genus frigidis et humidis locis gaudet. Nec solum ex viviradicibus plantatur, sed et ex stolone illarum avulsionum. Si vero viviradices plantaturus es, sint hae ipsae triennes, aut non minores duorum annorum. Quidam etiam trunci generosissimas partes scytalas faciunt, easque plantant quemadmodum a scytalis oleas. Aliqui vero ex superna arborum parte ramos generosissimos acceptos plantant, neque successu frustra sperato.

Cap. XXIII.
Aliud de plantatione pirorum.
Diophanis.

PIRORUM genus frigidis et aquosis uberibus locis gaudet. Est autem multarum specierum, quapropter

etiam varia plantatione opus habet. Etenim magna genera longorum et rotundorum quae in ipso ligno fructum maturum faciunt, citius plantare convenit. Reliquorum plantatio a medi hyeme inchoanda usque medium ver. Plantatur etiam in tepidis locis et ad orientes aut septentrionem inclinatis, neque solum ex avulsionibus, sed etiam viviradicibus non minoribus duorum annorum. Terra autem simul iniiciatur stercore ammixto. Quidam melius faciunt, qui talia magis inserunt quam plantant, et viviradices pirastros, aut etiam alias huiusmodi plantas, ex salubribus locis translatas praedicto modo plantant, deinde ubi comprehenderint hae plantae, in ipsas inserunt quodcunque visum fuerit pirorum genus, aut etiam surculos indunt. Quod si velis pirum dulcem facere, et uberiorem fructum ferre, truncum ad ipsam terram perforabis, et cuneum ex quercu aut phago adiges, atque ita obrues. Si vero dum floret aegrotat, curabis ipsam fece vini veteris radicibus affusa, rigandoque ad quindecim dies, postea vero obrues. Quod si etiam non aegrotet, affusa tamen fece dulcior fructus evadet. Fructus porro a vermibus non laedetur, si radices dum plantantur felle bubulo illinantur.

Cap. XXIIII.
De insitione pirorum.
Tarentini.

PIRUS inseritur in punicam, et in malum cydoniam, et in amygdalum, et in terebinthum, et in morum. Insita autem in morum, pira rubicunda producit.

Cap. XXV.
De diuturnitate pirorum.
Democriti.

PIRORUM pediculos picato, ipsaque sic suspendito. Alii in vas novum fictile pira iniiciunt, et sapam affundunt,

aut mustum, aut vinum, ad vasis repletionem, et sic deponunt. Alii ramentis et scobe obruta pira servarunt. Quidam in foliis aridis nucis ea componunt. Aliqui in vas fictile novum, parum solis habens, sapam et vinum et mustum infundunt, et pira immittunt, et occlusum vas reponunt. Alii in vinaceis vini dulcis ipsa componunt, ita ut disparata invicem iaceant.

Cap. XXVI.
De plantatione cydoniorum.
Didymi.

CYDONIA eodem tempore et modo plantantur, quemadmodum in piris est praedictum, itemque in cerasiis.

Cap. XXVII.
Ut malum cydonium simulachri formam referat.
Democriti.

MALA cotonea animalium speciem prae se ferent, si in formas typorum indita augescere in ipsis permiseris.

Cap. XXVIII.
De durabilitate cydoniorum.
<Eiusdem>

CYDONIA in mustum coniecta, tum ipsa pedurant a fece conservata, tum vinum quoque conservabunt, et odoratius reddent, omnium miraculo. Sed et in ollam novam indita, ipsa olla in dolium vini immissa, ita ut ei innatet, et dolium oblinatur, Cydonia recentia erunt, vinum vero odoratum. Quin et in sinuosas capsas cum tomentis puris composita, similiter ad multum tempus servantur, itemque scobe obruta. A scobe enim resiccata opem ferunt, Probe etiam in paleis deponuntur et servantur. Minime autem servanda sunt cydonia, in domo ubi alii pomorum fructus repositi sunt. Sua {.n.} <nam?> acredine et odore adiacentes corrumpunt, et praesertim uvas. Quidam cydonia foliis involuta, luto argilloso

cum pilis probe subacto aut terra figulina integunt, deinde sole perfrigerata ac siccata reponunt. Ubi autem usus postularit, lutum confringunt, et reperiunt cydonia qualia fuerunt iniecta. Idem in malis facere expedierit. Servantur etiam in ordeo, similiter in mustum iniecta.

Cap. XXIX.
De plantatione, cura et diligentia omni
circa punica mala habenda.
Florentini.

PUNICA calido aere gaudet, et in locis minime aquosis plantatur. Oportet autem dum plantantur, scillam simul cum ipsis immittere. Verum viridia in arbore usque ad ver permanent, si ramulos ipsorum semel atque iterum obtorseris, quum in vigore existant, et cucurbitas aridas et rapa singulis {circundederis} <circumdederis>, ut ne humectentur, neque ab avibus arrodantur. Aegrotantes punicas arbores curabis algis e mari eiectis, si ex eis truncum circa radices contexeris, et assidue rigaveris. Diophanes in {georgicis} <Georgicis> suis ait rubicunda fieri mala punica, si ex lixivio balnearum arborum radices rigentur. Democritus autem tradit punicam et myrtum invicem gaudere, et ex propinquo simul plantas fructu abundare, et radices mutuo implicare, etiam si non valde vicinae existant.

Cap. XXX.
Ut punica non hient.
Africani.

DUM punicas plantas, silices in scrobem praemitte. Si vero prius plantatae fuerint, scillas iuxta plantato. Hae enim contrarietate naturali ipsa mala hiare non permittunt. Similiter autem si secundum caput plantatae fuerint, non hiant.

Cap. XXXI.
Ut malum punicum sine granis facias.
Eiusdem.

SI exemeris quemadmodum in uva, conspicuam medullae partem, et fissum lignum obruas, et post tempus recideris supreminentem plantae partem quae iam germen emisit, fructum ipsum sine granis punica producet.

Cap. XXXII.
Quod punicae ramus bestias venenatas fuget.
Eiusdem.

PUNICAE ramulum ferunt bestias venenatas et serpentes arcere, et propterea in stramentis ac strangulis eum deponendum esse censent, securitatis ergo.

Cap. XXXIII.
Ut malum punicum rubicundius fiat.
Didymi.

SI malum punicum rubicundius efficere velis, plantam aqua cum lixivio balnearum permixta rigabis.

Cap. XXXIIII.
Quomodo malum punicum acidum dulce fiat.
Paxami.

RADICES arboris {circunfodito} <circumfodito>, et stercus suillum aggerito, et superingesta terra, cum urina hominis rigato. Caeterum de hoc in alio nostro georgico opere, libro tertio capite vigesimoseptimo perfectius a nobis dictum reperies.

Cap. XXXV.
Ut punica multum fructum ferat.
Democriti.

PORTULACAM et Tithymallum probe contundes, indeque truncum arboris punicae oblines.

Cap. XXXVI.
Ut accepto ab arbore punico malo,
dicere possis quot grana habeat.
Africani.

UNUM punicum malum aperias et numeres, et quot in ipso grana reperies, tot in singulis esse iudica. Etenim quod parvum aut magnum est malum punicum, id non ab eo quod plures aut pauciores acinos sive grana habet ei contigit, sed ab eo quod maiores aut minores iidem existunt.

Cap. XXXVII.
De insitione mali punicae.
Florentini.

PUNICA diverso a reliquis arboribus modo inseritur. eligunt enim truncum fructuosum qui usque in terram depangi queat, et ipsum velut reliquas arbores per infoliationem sub corticem inserunt, et similiter vinculis muniunt, deinde in terram depangunt, non attingentes insitam partem, sed inferiorem, et amurca perfundunt, atque sic adobruunt, valdeque firmant, ut ne recurrat donec surculus enascatur. Scire autem expedit quod in aliis arboribus surculos accipimus prius quam germen erumpat, in punica vero etiam post germinationem. Quemadmodum autem superius dictum est, punica valde delectatur myrto, quemadmodum etiam Didymus in {georgicis} <Georgicis> suis docet. Denique inquit si in myrtum punica inseratur, aut vicissim, myrtus in punicam, multo maiorem feret fructum. Recte igitur punica in myrtum inseritur, aut in salicem. In punicam vero inseritur citrium, Didymo in {georgicis} <Georgicis> suis autore.

Cap. XXXVIII.
De diuturnitate et repositione
ac conservatione malorum punicorum.
{Beritii} <Berytii>.

MALA punica quae in hyemem servaturus es, leniter decerpere convenit ne atterantur, hoc enim principium putrefactioni exhibet. Postquam igitur citra laesionem

ipsa collegeris, caesuris in liquidam coctam picem immersis suspendes. Alii ipsa mala immergunt, et postea perfrigerata suspendunt. Paratur et vinum ex punicis malis, estque optimus potus. Alii sarmentis singula mala involvunt, et funiculis revinciunt, et gypso diligenter undiquaque oblinunt, ut ne tumefacta rimam accipiant, et sic in arbore esse sinunt, quod ipsum et in pomis fieri potest. Alii componunt punica in scobe quercina praeinfuso aceto. Quidam aquam marinam calfaciunt, aut muriam fervere faciunt, aut muriam fervere faciunt, et in ipsam punica immittunt, et postea in sole perfrigerata ac siccata suspendunt. Ubi vero uti volunt, biduo ante ipsa in aqua macerant. Alii per tempus aliquod punica in arbore permanere sinunt, et singula in novas ollas indunt, et occludunt sic munientes ut neque ad truncos ac ramos, neque inter sese mutuo collidantur ac rumpantur, et semper virentes habent. punica ad multum tempus permanent, si in puram calidam aquam tingantur, ac statim extrahantur. Punica etiam in arenam siccam componi possunt, aut in frumentario acervo in umbra deponi, donec rugosa fiant.

Cap XXXIX.
De plantatione damascenorum.
Pamphili.

DAMASCENA arbor terra sicca gaudet, et acre calido, et plantatur similiter ut barbillus, eodemque tempore et in iisdem diebus inseritur in quibus barbilus in sui tamen generis arbores, et in malos.

Cap. XL.
De diuturnitate damascenorum.
Eiusdem.

IN vasa mittuntur damascena, et affunditur ab aliis quidem vinum novum, ab aliis dulce, expletoque et

cooperto vase relinquuntur.

Cap. XLI.
De plantatione cerasiorum.
Eiusdem.

SIMILITER ut mala et pira, etiam cerasia plantantur ac inseruntur. Gaudet autem haec planta frigidis et humidis locis. Maxime vero insitione delectatur, neque unquam bonum aut dulcem fructum cerasus dabit, si non furit alteri arbori insita. Si vero in cerasum uva nigra fuerit insita in vere uvas feret.

Cap. XLII.
De diuturnitate cerasiorum.
Eiusdem.

CERASIA ab arbore ablata ante solis exortum, deinde in vas iniecta, thymbra in fundo substrata, deinde cerasiis iniectis, et rursus thymbra et aceto multo dulci affuso, servantur. Eodem modo etiam servantur in stipula.

Cap. XLIII.
De plantatione zizyphorum.
Vindanionii.

ZIZYPHON plantatur etiam ex ramis e media arbore acceptis, quemadmodum Didymus in Georgicis suis tradit.

Cap. XLIIII.
De durabilitate zizyphorum.
Eiusdem.

ZIZYPHA servantur in vinum mulsum coniecta substratis ipsis, item que incumbentibus foliis harundinum.

Cap. XLV.
De tempore plantatio{i}nis  et cura ficuum.
Didymi.

FICUS duobus anni temporibus plantantur, in vere et autumno. Ex omnibus autem plantis ficum vere plantare praestabilius est. Quum enim delicatior sit planta,

facillime a glacie et ventis rumpitur et frangitur, quare post glaciem in vere magis plantare convenit. Ego vero per totum Iunium plantationem feci non sine successu, transplantavique ac rigavi, et habui ex ipsis magnas arbores ac fructi feras, et sane ex assiduo experimento non solum in vere sed etiam Iunio mense plantare perseveravi. Oportet tamen ficus in locus calidioribus et in terra pingui, non tamen rigata plantare. Multitudo enim aquae naturalem ficuum pulchritudinem corrumpit, ipsasque facile putrescere facit. Plantatur etiam alio modo. Si quis enim ficus maceret, easque funiculo circumlitas et cum eodem plantas riget, multae plantae innascentur, quas transplantare convenit. Si vero viviradices fici plantas quis ponat, eas scillae immissas plantare oportet. Quidam muria macerantes plantam pangunt. Praestat autem si ramos plantaturus es, ut ipsos in bubulo stercore riges. Alii cum planta calcem vivam iniiciunt, et non fallit neque frustratur ipsos plantatum. Scire expediens est quod senescens ficus fertilior evadit. Quidam cinerem alii rubricam radicibus adiiciunt. Si vero velis ficum non recurrere in altum, clavam secundum caput plantes. Plantatur etiam commode ficus a fructus ipsius granis.

Cap. XLVI.
Ut plantae a vermibus liberentur.
<Eiusdem.>

FICUS vermes non producent si ramum in scillam fixeris ubi plantare voles. Qui vero iam adsunt vermes perdentur calce radicibus et in causas trunci partes inspersa.

Cap. XLVII.
Inscriptae ficus ut fiant.
Democriti.

OCULUM fici quem infoliaturus es inscribito quomodocunque velis, et ficus inscriptae germinabunt.

Cap. XLVIII.
Ut ficus fructum non abiiciant.
Eiusdem.

FICUS fructum non abiicit, si ex moris truncum eius illeveris. Similiter non abiicit fructum, si radices ipsius sale et algis marinis intexeris, aut in semiplena luna truncis rubricam induxeris, aut grossos ex ipsa amuleti vice suspenderis. Quapropter aliqui in singulos ramos ipsos inserunt, ut ne singulis annis circa hoc faciendum sint occupati. Continet fructum ficus, si circa pleiadas scrobe circumfoderis, et amurca cum aqua aequaliter mixta truncum perfuderis.

Cap. XLIX.
Ut ficus {sylvestris} <silvestris> mansuescat.
Africani.

FICUM silvestrem mansuefacies, si putato ramos vino et oleo madefeceris et rigaveris per septem dies.

Cap. L.
De scabiosa fico.
Leontii.

Scabiosam ficum curabis scilla iuxta radices eius plantata, aut rubrica aqua diluta circum truncum ipsius oblita.

Cap. LI.
Ut ficus praecoces et alvum solventes fructus ferat.
Democriti.

QUUM ficum plantas ad summas radices veratrum nigrum contusum simul cum tithymallo mittes, et habebis ficus ventrem emollientes. Maturescent autem ficus ante tempus, si columbae stercus, et piper, et oleum iuxta adieceris. Florentinus in Georgicis suis praecocem et t<h>eriacam ficum fieri ait, fructu ex antidoto theriaca illito. Si vero ante tempus ficus edere velis, columbinum stercus et piper oleo mixta olyntis et grossis circumlines.

Cap. LII.
De insitione ficorum.
Leontii.

FICUS inseretur in morum et in platanum. Inseritur autem non solum vere quemadmodum aliae arbores, sed etiam aestate usque ad solstitium hyemale, velut etiam Florentinus prodit.

Cap. LIII.
Ut fici fructus ex una parte albus sit, ex altera ruber.
<Africani>

DIVERSA sarmenta accipito, et prius colligatos ramos eiusdem temporis ac aetatis existentes in scrobe deponito, stercoratoque ac rigato. Quum nero germinaverint, rursus utrosque oculos in idem colligato, quo in unum truncum coalescant, et post duos annos, si ita visum fuerit, transplantato. et gemini coloris ficus habebis. Quidam maiori securitat idem faciunt hoc modo. duorum ficorum diversorum semina sive grana linteolo illigata plantant, et transplantant.

Cap. LIIII.
Ut aridi fici fructus, qui ischiades Graecis vocantur,
imputridi permaneant.
Paxami.

ARIDAE ficus hoc est caricae imputridae permanent, si tres ex eis in picem liquidam miseris, et unam quidem inde in fundum dolii posueris, et ficus aridas insuper indideris, usquequo dolium ad medietatem expleatur. Deinde rursus unam ex picatis, et rursus alias, donec totum vas compleatur, et tertiam demum picatam superne imposueris. Ad multum autem tempus bonae perdurant, si in sportis in clibanum suspendantur, ubi panis est extractus, et in fictile novum non picatum indantur. Oportet autem ficus decerpere una cum fundo, et pediculo ex quo dependent,

et muriam cum oleo fervefactam in sole irrorare, et in vas mittere, idque luto oblinere. Noctem tamen unam antea rori exponere, et postea vasi committere.

Cap. LV.
De olynthis sive immaturis ficubus.
Africani.

IMMATURAE ficus non decidunt, si arboris radice incisa, salis choenicem immiseris, et terram insuper aggesseris.

Cap. LVI.
Quomodo possibile sit virides ficus
velut in arboribus recentes conservare.
Eiusdem.

FICUS post maturitatem in arboribus manere non possunt, quem<a>dmodum alii pomorum fructus, sed perseipsas defluunt, etiam si nemo ipsas auferat. Attamen possibile est ipsas recentes servari quemadmodum in arbore, hoc modo. Quum opercula vini doliis obditurus es, ollam novam accipito, aut aliud vas non rotundum et oblungum, sed iuxta impositionem, qua videlicet parte deponitur, velut quadrangulum fundum habens. Deinde auferens ficus ab arbore paulo crudiores cum pediculis sive umbilicis, hoc est cum parte ex qua in arboribus pependerunt, eas in ollam leniter impone, ita ut distens inter se, ollamque diligenter obtura, et in dolium ut innatet mitte, deinde dolium tege et occlude. Hae ficus permanent quales fuerunt iniectae, nisi vinum acescat. Conservantur recentes ficus etiam hoc modo. Ex recentibus cucurbitis eximere oportet ex lateribus eas partes quae spleniis similes existunt, easque exsculpere velut Thecas ac vaginas. Deinde in singulas, singulas ficus imponere, et obditis exemptis spleniis

obturare, et suspendere in loco umbroso, vitata ignis et fumi allatione. Decerpere autem ipsas oportet cum appendicibus: quae enim integrae ablatae sunt, plurimum tempus perdurant. Quidam in melle disponunt ficus, ita ut neque se mutuo, neque ipsum vas contingant, et operculo addito sinunt. Alii vitreum poculum, aut aliud quoddam ex pellucentium genere, ficubus leniter immersum superimponunt, ceram circumlinentes nulla perspiratione relicta, et manent immarcescibiles.

Cap. LVII.
De tempore plantationis Thasiorum,
curaque et insitione.
Florentini.

AMYGDALAE quae et nuces Thasiae melius autumno plantantur, usque ad solstitium hyemale. Vere enim has plantare non proclive est, quod haec planta praecosissime germen emittit. Gaudet autem calidioribus locis haec planta, quapropter etiam insulis magis convenire videtur. Inserenda est etiam amygdalus in autumno, quandoquidem vere ferme apparet. Qui vero surculum ex amygdalo insiturus est, eum non ex summa arbore accipiet, sed ex media. Plantantur autem amygdali etiam e semine et viviradicibus, et avulsionibus sive stolonibus. Quidam vero a summo arboris vertice florentissimum ramulum acceptum plantaverunt, eisque valde successit. Quum igitur a semine amygdalum plantabimus, semina ipsa pro plantis accipiemus, eaque praemacerabimus stercore cum aqua dissoluto. Aliqui vero in hydromelite noctem unam semina praemacerant. Caeterum semen plantandum erectum ponendum est, ea parte quae acuminata est in terram defixa, lignosa vero et tenui sursum spectante. Quidam aiunt habitiorem fieri plantam

ferula in scrobem prius immersa.

Cap. LVIII.
Quando amygdalae colligendae sunt.
Eiusdem.

QUANDO cortex ipsarum rumpitur, eas colliges, et decoriatas muria lavabis, Haec enim et dealbat, et sanas ipsas facit, postea vero in sole siccatas reponito. Si vero in paleis ipsas reposueris, facile decorticabuntur ac corium dimittent.

Cap. LIX.
Amygdalae amarae ut dulces fiant.
Africani.

DULCES autem facies amarulentas antea, si forato trunco in quadrangulo palmi parvi altitudine, lacrymam quotannis effluere sinas, donec dulcescant. {Qnidam} <Quidam> melius faciunt, et {circunfodiunt} <circumfodiunt> suillum stercus et urinam affundentes. deinde aggesta terra rigant singulis annis, donec dulces fiant. Omnis autem truncus amygdali excisus fructum abiicit. Teneram vero et dulcem ex dura et amara facies, si truncum usque ad radices in superficie existentes nudaveris, et aqua calid assidue rigaveris, antequam flores remittat.

Cap. LX.
Inscriptae amigdalae ut fiant.
<Democriti>

AMYGDALAE testam industrie confrigito, ita ut internum nucleum integrum conserves, apertaque testa in nucleum quodcunque libuerit scribito, rursusque colligatam papyro plantato, lutoque circumlitam ac intectam, stercore suillo aggesto obruito.

Cap. LXI.
Ut amygdalus infructuosa fructum ferat.
Eiusdem.

STERILEM amygdalum facies fructiferam, si radices

hyeme nudaveris. Si autem perseverat folia quidem ferens, fructum vero non, partem trunci iuxta terram forato, et tedae pinguis cuneum in foramen transfigito, humanaque urina affusa ita obruito.

Cap. LXII.
De insitione amygdali.
Paxami.

INSERITUR amygdalus non iuxta summitatem ipsius trunci, sed ex ramis iuxta medium excurrentibus, autumno finito.

Cap. LXIII.
De tempore plantationis castanearum.
Damagerontis.

CASTANEA quam aliqui Iovis glandem vocant, harenosa terra et frigidis locis gaudet. Plantatur autem et ex viviradicibus, et ex semine. Securior est autem modus ex plantis, post duos enim annos fructum producet. Plantatur ad aequinoctio, non solum a scytalis et ramis, sed etiam avulsionibus ac viviradicibus, quemadmodum olea. Seminantur porro castaneae non similiter ut amygdalae et nuces, sed acuminata parte sursum spectante..

Cap. LXIIII.
De tempore plantationis nucum,
et cura circa easdem habenda.
Eiusdem.

NUCES plantantur tempore quo et amygdalae. Plantantur autem et semine, et avulsionibus et stolonibus. Gaudent locis siccis et frigidis magis quam calidioribus. Si vero a semine plantaturus es, melius facies si in vas habens urinam pueris impubis, semen ad dies quinque maceraveris, et hinc plantaveris. Tenerum corticem et fructum facilem acquiret nux, similiter autem et amygdala, si cinerem assidue trunco et radicibus affuderis. Citius porro augescet nux arbor saepe transplantata, maxime vero si quis cyprii

aeris clavo aut palo arborem transfigat usque ad medullam, deindeque medullam terebra penetret, et paxillum ulmeum pari magnitudine perstringat. Si vero arborem penitus perforabit, duras et masculas nuces facile friabiles faciet. Nucis arbor fructum non abiicit, si verbasci radicem et panniculum coccineum detritum, et ex sterquilinio acceptum, amuleti vice alligaveris.

Cap. LXV.
De insitione nucis.
Eiusdem.

QUIDAM rei rusticae scriptores, tradunt, nucem inseri non solere, neque reliquas arbores resinam habentes, et neque ipsas aliam plantam suscipere, neque in alias transponi posse. Verum hoc non ita habere, experimentum ipsum saepenumero comprobavit. Ego enim in terminthum quam vulgus vernacula voce terebinthum vocat, et quae maxima resinam habet, saepe pistacia et insevi et sub corticem infoliavi, magnasque arbores adeptus sum, et possum affirmare, quod terebinthus surculum pistacii magis quam propriam plantam suscipit, Sed et nuces saepe cum successu et insevi et infoliavi. Tametsi enim non facile coalescat nucis arbor, non tamen negligere oportet, ob prima offensam. Quidam vero nucem sic inserunt. Postquam nucem seminaverunt, eaque excrevit et duorum aut trium annorum facta est, ipsam viviradicem radicem tollunt, eamque secundum carnem modo inserunt, et sic rursus plantant. Alii anno praecedente ramum a nucis arbore eligentes, e qua inserere volunt, eum ipsum obvertunt et intorquent. Hoc enim ubi perpessa fuerit clava pleniorem medullam habebit, et rasuram facilius sustinet, et insita melius comprehendit.

Cap. LXVI.
Ut nuces nudae absque putaminibus proveniant.
Africani.

NUCES nudas sine putaminibus facies, si confracta nucis testa, internoque nucleo illaeso conservato, eiipsi lanam, au recentia vitis seu platani folia {circundederis} <circumdederis>, ut ne nudus existens fructus a formici corrodatur, et sic {plantavaris} <plantaveris>. Idem amygdala contingere Florentinus tradit, si cinis assidue trunco et radicibus circumfundatur. Imo et in reliquis fructuum generibus, quae testam forinsecus habent, si iuxta eundem modum fuerint plantata.

Cap. LXVII.
Ut nux exarescat, aut alia quaecunque arbor.
Democriti.

IEIUNUS lentem manduca seorsim, hoc est ipsa grana, et post commanducationem, sic ut in ore tuo ipsam habes, quum arbor nucis floret, quemcumque eius ramum morde, et arescet. Aut clavum ignitum in radicem cuiuscunque arboris infige. Aut terebra perforato, et cuneum myrteum adigito. Aut {circunfodito} <circumfodito>, et ad radicem deponito dictamnum, aut fabas, aut panniculum menstruatum.

Cap. LXVIII.
De nuce pontica tenui appellata,
Didymi.

NUX pontica eodem itidem tempore, quo amygdalae et nux deponitur. Gaudet locis argillosis et multum aquosis. Est autem alia quidem ex eis rotunda, alia sublonga. Eodem vero tempore utraeque panguntur.

Cap. LXIX.
De moris et quomodo ipsa alba facere possis.
Berytii.

SI populus alba inseratur aut inoculetur in morum alba mora facit. Mora ipsa in vitreo vase plurimo

tempore perdurant. Duobus temporibus plantantur, in autumno, et vere, et maxime a ramis quemadmodum ficus. Habitiora autem fiunt, terra ipsis {circunsita <circumsita> assidue sarculata, non in profundum, sed usque ad superficiem radicum. Mora etiam a semine plantari possunt, si quis ipsum morum prius dissolverit, et grana eius electa in terram demiserit ac rigaverit. Praestat tamen plantari a clava et talea. Inseritur autem in castaneam et phagum.

Cap. LXX.
De diuturnitate et repositione mororum.
Eiusdem.

MORA in vitreo vase diligenter condita, plurimo tempore durant, proprio ipsorum iusculo impleta et conclusa.

Cap. LXXI.
De plantatione mespili.
Didymi.

MEPSILUM similiter ut cotoneum malum plantatur, a nono Calendarum Aprilium die.

Cap. LXXII.
De plantatione siliquarum.
Eiusdem.

SILIQUAE similiter ut oleae plantantur, humidis tamen locis, a nona Calendarum Ianuarii die, usque ad quartam Calendarum {Eebruarii} <Februarii>.

Cap. LXXIII.
De interpretatione manifesta vocabulorum Graecorum
quorundam fructuum, tum pomorum,
tum nucum generis.
Democriti.

QUANDOQUIDEM qui de agricultura sapientissimi viri non consuetis nobis appellationibus fructus nominant sed aliquando quidem nucis basilicae, hoc est regiae mentionem faciunt, aliquando vero nucis ponticae, aliquando

autem glandis Iovis, necessarium esse arbitror declarare quid sit nux regia aut pontica, et reliquas ab ipsis relatas fructuum appellationes. Nux quidem igitur regia est, quae nobis simpliciter nux vocatur. Nux vero pontica est, quae tenuis nux appellatur. Iovis glans est castanea. Coccymelum est, quod vocamus damascenum. Armenicum est, praecocium. Terminthus est, quam terebinthum vocamus.

Cap. LXXIIII.
De differentia vocum Graecarum [GR] et [GR].
Eiusdem.

[GR] fructus dicitur, qui herbidum colorem habet, veluti sunt Rhodacena, mala, pira, damascena, et quae forinsecus nihil lignosum habent, Latini pomum vocant. [GR] autem appellantur, quae forinsecus corticem et putamen habent, velut est malum granatum, pistacia, castaneae, et quaecunque forinsecus {iignosum} <lignosum> fructum habent. Latini fere nuces hoc genus appellant.

Cap. LXXV.
De tempore modoque insitionis arborum.
Florentini.

TRES sunt modi insitionis, et unus quidem ex eis proprie insitio appellatur. Alter vero infoliatio. Tertius vero inoculatio. Arbores igitur crassi corticis et humiditate refertas, quarum cortex multam humiditatem ex terra haurit, qualis est ficus, et cerasus, et oleae planta, iuxta corticem inserere convenit. Oportet autem ante insitionem paxillum ex forti ligno praeparatum habere, ut cum inter corticem et lignum paulatim demittamus, ita ut infractu permaneat cortex. Hoc enim maxime observare necesse est, deinde sensim ablato paxillo surculum statim adhibere. Vocatur autem hic modus infoliatio. In arboribus vero tenuis

corticis et siccis, nimirum quae non in cortice, sed intra medullam, humiditatem habent, qualis est citrium, et vitis, et quaecunque eiuscemodi, ipsam lignosam partem mediam findunt, et surculos immittunt. Appellaturque hic modus insitio. In utrisque autem praedictis modis compendiariam insitionem facere oportet, ne surculus qui inserendus est, dilatione facta resiccetur. Oportet autem surculos ex generosis, et vigorosis, ac fructuosis arboribus, acutis falcibus auferre a partibus boream spectantibus, sintque teneri, et leves, et densis oculis, tria cacumina habentes, aut duo, ad fundum vero unimembres, habeantque crassitudinem digiti parvi, et sint duorum annorum: anniculi enim prompte quidem excurrunt, verum sunt infructuosi. Acuantur autem surculi acuta falce ex una parte ad fundum, quemadmodum scriptorium calamum exacuere solemus, eo vitato ut ne medullae imminutio contingat. Adhibere autem surculum oportet ea figura, ut lignosum quidem ad lignum, corticosum vero ad corticem vergat. Sitque derasus et exacutus surculus paris magnitudinis ad fissuram et cavitatem in quam est immittendus. Sit igitur derasus ad digitos duos. Post insitionem vero, nihil de surculo auferendum est, sed sinendum ut habet. Locus autem luto infracto argilloso integatur. Fulva enim terra ad hanc rem inepta est, truncos enim exurit. In tantum vero utilis est insitio, ut etiam si quis ipsas plantas in seipsas inserat, habitiores et praestantiores fiant. Caeterum surculi desinente luna accipiendi sunt, decem aut pluribus diebus ante insitionem, deponendique in vase cooperto ac probe munito, ut ne perflentur et transpirent. Oportet enim surculos quidem acceptos adhuc conclusos esse: id vero quod insitio fit, iam ad germinationem

festinare. Quapropter oportet decem aut pluribus antea diebus surculos recipere. Causam vero ob quam non statim ut accepti sunt surculi, ipsos inserimus, discere convenit. Si enim adhuc fervens et  {tumudus} <tumidus> surculus, statim in id quod eum suscipiet, immittatur, necesse est antequam unitio fiat, parum quid de surculo emarcescere, et laxationem fieri inter immissum et suscipiens lignum, et de caetero aer in locos intermedios cavos ingrediens, concretionem fieri non permittit. Si vero ad die aliquot surculi in vase quopiam antea deponantur, in ipso vase sustinent, quod passuri erant post insitionem, et de caetero ubi iam insiti sunt, neque amplius laxatio fit vinculorum, neque aer ingradietur, sed compendio coalescet. Surculi praeterea, non borea spirante inserendi sunt, austro. Atque illud quidem manifestum est, quod imber insitioni quidem commodus est. Infoliationi autem inutilis. Nosse item expedit, quod post aequinoctium autumnale usque ad solstitium hyemale, insitio rite fieri potest, item post Favonii flatum, hoc est a septima Februarii mensis, usque ad solstitium vernum. Quidam vero optimum {tempns} <tempus> insitionis esse aiunt, statim post caniculae ortum, et rursus in aestate post sub caniculares aestus. At vero si ex longiqua aliqua distantia locorum afferantur surculi, portentu: sane in vase aliquo in lutum infixi, ipsumque vas diligenter oblinatur, ne perflentur et transpirent dum apportantur.

Cap. LXXVI.
De infoliatione, et insitione, et quae arbores
ac quae plantae ad infoliationem et insitionem
aptae sunt.
Diophanis.

FICUS inseritur in morum et in platanum Morus inseritur in castaneam, et phagum, et malum, et

terebinthum et pirastrum, et ulmum, et populum albam, a qua mora alba redduntur. Pirus inseritur in punicas et cotoneam malum, et morum, et amygdalum, et in ter{r}ebinthum. Insita in morum pirus, rubicunda pira producet.

Mala inseruntur in omnem pirastrum, et cotoneam, fiuntque pulcherrima mala, quae Athenis Melimela appellantur. Amplius et in Damascenum ac vicissim, et in platanum, a qua rubicunda evadunt mala. Nux in arbutum solum inseritur. Mala punica in salicem inseruntur. Laurus in malum inseritur. Rhodacinon in Damascenum infoliatur, et in amygdalum. Damascena in omnem pirastrum inseruntur, et in cotoneam, et in malum. Castanea inseritur in nucem arborem, quercumque ac phagum. Cerasus inseritur in terebinthum, in persicum, et vice versa. Cotonea inseruntur in oxyacantham. Myrtus inseritur in salicem. Praecocium inseritur in damascenum et in Thasiam arborem. Citrium vix suscipit in foliationem, utpote tenuis corticis. Inseritur autem ex propria planta, et de malo, quod saepe feci, et postquam enatum fuit, emarcuit. Loquor autem de fructu, qui ubi comprehenderit arbor, citromalum appellatur.

Si vero quis ipsum citrium in morum inserat, rubicunda citra producet. Cydonia et caprificus omnem arborem suscipiunt, quamcunque ergo voles in haec inserito, aut etiam infoliato. Citrium recte inseritur in punicam, velut Didymus in {georgicis} <Georgicis> suis prodit. Florentinus autem in {georgicis} <Georgicis> suis tradit vitem in cerasum rite inseri, et in vere uvas perferre.

Item oleam in vitem insitam, fructum ferre eleostaphylon, hoc est oleuvam appellatum. Myrapia vero commode in mala infoliantur, quod ipsum experientia magistra condidici.

Cap. LXXVII.
De tempore et modo inoculationis.
Didymi.

INOCULATIO ante solstitium aestivum commode et opportune perficitur. Ego vero circa aequinoctium vernum in die serena, quum in principio germinationis essent arbores, inoculavi, et vehementer successit. Purganda est arbor in quam inoculatio fit a sobole, hoc est propaginibus et coma. relictis perfectioribus et adultioribus ramis in quos infoliaturus eris. deinde accipienda arboris fructuosae progenies et anniculum germen, ex eoque oculus inserendus iuxta exactam scalpturam praeparati trunci. Ipsum autem corticem purum exacte excoriare oportet. Lignosum vero integrum et intactum sinere ac servare. Hoc enim valde necessarium habetur. Praestat autem oculum qui est in immittendo germine, in oculum qui est in trunco incidere. In ipsum enim positus, omnino coalescit. Licet etiam citra oculum in alteram trunci partem in loco levi infoliationem facere. Oportet autem et cortices utrorunque truncorum aequalis crassitudinis esse. Facta autem concretione, statim quod supra commissuram est rescindo, ne in hoc ipsum alimentum cedat, sed in id quod est coaptatum. At vero ubi surculi insiti tria folia adepti fuerint, vincula dissoluta auferantur. Ego vero saepenumero non ipsum oculum ex anniculo germine acceptum, ipsum per seipsum infoliavi, sed relicto oculo in ipso germine illaeso ex parte retro oculum sita corticem derasi, et conspicua ligni parte, quemadmodum in calamo scriptorio fieri solet, sculpta, sic oculum cum parte ligni residua infoliavi, et generosiore ex huiuscemodi insitione arborem adeptus sum. Caetrum si sinistrae ramorum partes inoculationem

susceperint, duplum fructum producent.

Cap. LXXVII.
Quando arbores purgandae.
Leontii.

POST collectos fructus statim et magnas et parvas arbores purgare oportet, tum quae poma, tum quae nuces ferunt, omni vitioso et superfluo acutissimis falcibus amputato. In novellis plantis non amplius uno ramulo relinquendum est. Auferendae vero etiam truncorum propagines, ut levis sit et rectus, in vertice habens tres aut quatuor novellos ramulos illaesos inter se distantes. Sic enim formanda est planta, dum tenera existit.

Cap. LXXVIII.
Ad arbores syderatas.
Democriti.

SYDERATAE arbores unguento rigatae reviviscent.

Cap. LXXIX.
Ut volatilia arborem non impetant.
Eiusdem.

FALCEM putatoriam allio illine, aut allium in arborem suspende.

Cap. LXXX.
De cura plantarum.
<Varronis>

PLANTAE quae in autumno plantantur, sinendae sunt usque ad ver nulla ipsarum commotione facta. Adveniente vere, ligonibus quater fodere convenit. Quae vero in vere plantatae sunt, tunc fodere ordiri oportet, ubi comprehendisse videntur. Idem etiam in transplantatis facere oportet. Primo anno etiam rigare plantas convenit per aestatem, superflua autem auferenda sunt, non ferro, sed manibus, si delicatiora fuerint, et facile cedere possint. Si vero non, melius est ut relinquantur, quam ut ferum admoveatur plantis adhuc novellis existentibus. Obtorpescunt enim ex forti

contactu. Oportet etiam palos iuxta {de pangere} <depangere>, in quibus plantae requiescant. Stercoratio fructuosarum arborum facienda est Ianuario mense, non statim ad radices. Id enim nimium vehementer calfacit.

Cap. LXXXII.
Ut omnes arbores plus fructus ferant.
Africani.

PORTULACAM et tithymalum probe contusa et mixta truncis oblinito. Omnes autem arbores copiosiorem fructum ferent, si radices ipsarum columbino fimo illeveris.

Cap. LXXXIII.
Ut arbor sterilis fructum ferat.
Zoroastrae.

SUCCINCTUS et crine in nodum obtorto, arreptaque bipenni, aut ascia, cum indignatione ad arborem accedito, eam excisurus. obviam autem veniente tibi quopiam, eiusque excisionem deprecante, et tanquam futuri fructus fideiussiore, videaris persuasus esse, et eius causa arbori parcere, et de caetero abunde fructum dabit. Sed et paleae fabaceae trunco circumiectae, arborem fructuosam efficiunt.

Cap. LXXXIIII.
Arborum cura quae omnem ipsarum noxam sanat.
Paxami.

UNICUIQUE arbori propria quaedam cura seorsim convenit. Eam vero quae omnibus simul generatim congruit arboribus non relinquam, sed in medium palam proponam. Si igitur sanas et habitiores manere arbores velis, urina veteri virili aut pecoris circumfossas radicis rigato, simulque ipsum truncum. Si vero pluviae deficiant, etiam aqua rigabis. Idem facit amurca ex aequo aqua temperata, et unicuique arbori affusa. Quidam plantantes taurino felle radices linunt, et quae sic plantata sunt, illaesa manent. Quidam succo

herbae polypremnae appellatae, plantarum truncos illeverunt, eosque illaesos conservarunt et plurimum fructum abstulerunt. In universum omnes arbores iuvantur paleis fabarum, aut aliorum leguminum, aut frumentacei generis, siccis ipsis arboribus circumpositis, quemadmodum Didymus in {georgicis} <Georgicis> suis tradit.

Cap. LXXXV.
Quomodo magnas et fructuosas arbores
transplantare possis.
Anatolii.

VALDE profundas scrobes facere oportet, et resecta ipsarum coma, crassiores rami illaesi, et radices integrae conserventur, trunci vero cum multa terra ,propria et stercore, recti in scrobes mittantur, animadversione habita, ut quo inclinant, maneant: apponantur autem utrinque fictilia duo perforata, ut per ea vasa radices assidue rigentur. Obditur bis operculum ea gratia, ut foramina non obruentur. Ipsa transplantatio opportune fit ante pleiadum occasum. Caeterum inplantando arbor veterem figuram ad ortum et occasum servet.

Cap. LXXXVI.
Quomodo ex longiqua locorum distantia apportata
semina, plantae fiant.
Pamphili.

QUANDOQUIDEM plantae ex longinquo alatae saepe marcescunt, oportet ex seminibus transferre hoc modo. Quum in trunco maturus factus fuerit fructus, eum acceptum cinere conspergunt, deinde in umbra siccat, et postea scrobe facta fructum immittunt eumque quotidie rigant, donec germen erumpat, et postquum duorum aut trium annorum fuerit, transferunt una cum radicibus, et obruunt, acumina tantum super terram extare sinentes. Videtur autem quibusdam vilis esse seminum plantatio. Verum quod nosse convenit hoc est. Omne

semen simile genus perficit, praeter oleam. Oleastrum enim generat, hoc est sylvestrem oleam, et non oleam veram.

Cap. LXXXVII.
Ut arbores non abiiciant fructum.
Sotionis.

LOLIUM quod zizaniorum nomine venit, et in frumento reperitur, evulsum simul cum radicibus plurimum e terra, quando iam pinguescere incipit, et in coronae figuram formatum, si trunco arboris {circundetur} <circumdetur>, et fructum arbor producit, ac perficit, eumque non abiicit. Herba appellata verbascum, nuci arbori circumligata, non permittet ipsam abiicere fructum. Si cancer, hoc est pagurus, trunco circumligetur: similiterque, si truncum plumbo amplexus fueris, veluti corona, plantae fructum non abiicient. Item si radicem circumfoderis, et perforaveris, et cuneum ex corno immiseris, terramque aggesseris. Quidam nudatis radicibus, crassissimas ex ipsis et maximas diffindunt, et in fissuram duri lapidis, silicis videlicet fragmentum immittunt, {dennde} <deinde> obligant, terraque accumulata rursus obruunt. Didymus in {georgicis} <Georgicis> suis ait etiam Homericum versum inscriptum continere fructum,

[GR]
hoc est: Mensibus aream erat cupam denis tribus intra.

Continet fructum etiam lapis perforatus sponte naturae, repertus et in arboris ramum iniectus. Similiter cohibent fructum, si scripseris, et arbori alligaveris haec verba: Et erit sicut lignum quod plantatum est iuxta decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium eius non defluet. Polium item herba suspensa fructum continet.

Cap. LXXXVIII.
Cura arborum flores abiicientium,
aut quibus folia dilabuntur.
Quintiliorum.

QUAECUNQUE arbores florem abiiciunt, aut folia deflua habent, sic curabis. Circumfossis radicibus palearum fabacearum aqua temperatarum, magnae quidem arbori octo congiorum mensuram, parvae vero non minus quam duos congios circumiice. Sic enim aegrotantes curabuntur, et de caetero a morbo liberae erunt.

Cap. LXXXIX.
Ut plantae et semina a iumentis
et pecoribus non laedantur,
Physicum Democriti experientia constans.
<Democriti.>

CANCROS, hoc est paguros, fluviales aut marinos, non pauciores quam decem in aquam coniectos ad {diesocto} <dies octo> sinito, et conclusos sub dio exponito, ut ad dies decem insolentur, et ex aqua instillato super ea quae illaesa manere velis ad dies octo, et admiraberis efficaciam. Idem facit caninum stercus urina putridissima ammixta et {circunspersa} <circumspersa>.

Cap. XC.
Ut neque arbores, neque vites a vermibus,
aut alio quopiam laedantur.
Florentini.

RUBRICAM Lemniam et origanum cum aqua tertio indeque radices illinito, et scillam in circuitu plantato. Si vero piceos paxillos in ambitu arborum defixeris vermes corrumpentur. Omni arbori stercus suillum vino dilutum iniectum, ipsam a vermibus illaesam conservat, quemadmodum Didymus in {georgicis} <Georgicis> suis tradit. Idem ait, Si radices taurino felle obleveris, arbor neque cito senescet, neque vermes producet. Arbores a vermibus non infestabuntur, si denudatis radicibus, columbinum fimum circum circa induxeris.

Liber X