Geoponica

traduzione di Janus Cornarius - 1543

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Gli autori sono stati emendati in base a
Geoponica sive Cassiani Bassi Scholastici De Re Rustica Eclogae
recensuit Henricus Beckh - Teubner Stoccarda e Lipsia 1994

Liber XIV

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

CASSII DIONYSII UTICENSIS
DE AGRICULTURA LIB. XIIII.

HAEC insunt in hoc libro, qui decimusquartus est selectarum de agricultura praeceptionum, et continet descriptionem de columbarum, et avium, tum in aere, tum in terra degentium nutricatu, et cura, iuxta subscriptorum capitum narrationem.

CAP. I.
De columbis.
Florentini.

QUI agriculturae studio tenentur, his valde utilis possessio est columbarum, maxime propter stercorum ipsarum commoditatem, deinde propter pullos quorum adeo necessarius est his qui vires a morbo recolligunt. Habet autem possessio harum non modicum reditum. Duobus enim tantum mensibus hyeme a dominis suis nutriuntur: reliquo tempore anni foris pabulum sibi quaerunt. Et est alias animal natura foecundum et multae sobolis. In omnibus enim quadraginta diebus et praegnas est, et parit, et fovet ac incubat, et enutrit, atque hoc fere per totum annum facit, tantum a solstitio hyberno usque ad equinoctium vernum cessans. Reliquo anno parit. Estque videre easdem columbas, nondum perfecte primis pullis educatis, ova parientes, ovaque foventes. Et foetus ipsarum perfecti, statim cum matribus parere incipiunt. Gaudet autem hoc animal cicercula, eruo, foeno graeco, piso, lente, frumento, et lolio in ipso nascente. Prohibensae sunt columbae ne evolent, ut neque alibi nidificent, neque distrahantur propter egressum, sed circa columbarii locum exerceantur. Si vero quandoque indigent alimento, solummodo quae pullos habent, emittantur. Hae enim saturatae revertuntur.

CAP. II.
Ut columbae non fugient,
sed sobolem amore complectantur.
Didymi.

Ianuas et fenestras, et angulos columbarii oleo balsamino illine, et manebunt. Non fugient columbae, si cuminum et lentem in aqua mulsa macerata obieceris. Et si aquam mulsam dederis in potu, aut lenticulam per se

passo coctum edendam praebueris, amorem prolis in ipsis excitabis. Praeparatur etiam ad hoc ut columbae non fugiant eiusmodi philtrum. Testae tusae ac cribratae, et costus, et vinum vetus odoratum simul mixta exhibentur prodituris ad pascua. Quidam farinam ordeaceam coctam ficubus aridis ammiscent, et addita mellis parte proponunt. Alii cuminum ad pascua ituris offerunt. Columbae permanent, si velspertilionis caput supra turrem posueris. Aut vitis sylvestris ramos una cum floribus pro temporis occasione in columbarium deposueris.

CAP. III.
Ut columbae maneant,
et alias peregrinas secum adducant.
<Africani.>

SI unguento illeveris columbas, et alias externas inducent. si vero cuminum obieceris ad pascua exituris, tum ipsas retinebis, tum alias multas cum ipsis venire facies, unguenti odore ductas. Si vero viticis semen acceperis, et vino vetere per triduum maceraveris, deinde autem ervum vino illo rigaveris, et columbis obieceris, ipsasque statim evolare permisceris, externae columbae spiritus fragrantia percepta omnes in columbarium venient. Citius autem ingredientur, si salviam cum thure in columbario suffumigaveris.

CAP. IIII.
Ut feles columbas non infestet.
<Sotionis.>

IN fenestras et ingressus, aliosque plures columbarii locos, rutae ramulos deponito et suspendito. Habet enim ruta naturalem quandam contrarietatem adversus bestias.

CAP. V.
Ut serpens non accedat columbarium.
Democriti.

Serpentes non infestabunt columbarium, si in quatuor angulos columbarii inscripseris Adam: quod si

fenestras habuerit, etiam in ipsis scribes. Serpe{n}<n>tes autem eliminabuntur peucedani suffitu.

CAP. VI.
De columbario.
Quintiliorum.

Construenda est domus tempore sereno, et adversus bestiarum accessum munita, et diligenter oblita. Construendi sunt et in parietibus nidi crebri a pavimento usque ad fastigium, quos aliqui κυθρίνους vocant, nos autem συθροὺς nominamus, in quibus coniugatas columbas versari ac parere oportet. apponantur autem singulis nidis asseres, ut per ipsos transitus fiat. Effodiatur autem in domo lavacrum quoddam amplius, quo et bibere et lavari possint, ne occasione prebendae aquae homo frequenter columbas perturbet. quod valde damnosum est. Nam et verrere domum aliquando necessarium est, et stercus evehere, et si quid affectum est intus resarcire ac obumbrare, ut neque serpentes, neque alia reptilia damnum dare queant. Caeterum rgo reptilium accessum prohibere volens, proprium locum deligo, qui non habeat domos propinquas, sed procul distantes, et columnas transfero pro magnitudine extruendi operis, easque statuo non in derectum, sed circulariter, deinde supra columnas capita impono, postea super capita columnarum alias columnas in circuitu duas domunculas extruo altitudine cubitorum septem, facioque in parietibus, ab occasu quidem fenestram unam lucis gratia, ab ortu vero aliam, in qua colloco cohibitorem sive custodem appellatum, qui cohibet columbas, et unde columbas ad

pascua exire oportet. A meridie. autem constituo ianuam per quam ingrediatur is qui avium curam gerit. Atque hoc modo illaesas columbas conservo. Neque enim possibile est reptilia per columnas ascendere posse, quum sint valde diligenter oblitae, tectorioque inducto explanatae. Neque feles, neque aliud animal insidias struere potest aut aggredi, quum non sint domus in propinquo, e quibus insidiari queant. Oportet autem eum qui columbarium instituere velit, non a iuvenibus columbis auspicari, sed a matricibus. Decem autem paria suffecerint ad constitutionem. Cito enim multiplicantur.

CAP. VII.
De Gallinis.
Florentini.

Domesticas gallinas in domibus calidioribus et angustioribus nutrire convenit, in quibus fumus adnascitur. Verum in parietibus nidos construemus in quibus pariant, ex tabulis compositis, et paleis substratis, ut delabens ab ipsis ovum non in siccum feratur, et rumpatur. Oportet item perticas parietibus infigere, in quibus gallinae pernoctent. Cibus obiiciatur ipsis ptisana cocta, milium, furfures frumenti, lolium quod et zizaniorum nomine venit, hoc enim optimum alimentum praebet, et cytisi folia humecta, haec enim et durabiles ipsas faciunt. Quum vero ova pariunt, maxime observare oportet, ut ne vinacea edant, foecunditatem enim ipsarum supprimunt. At vero quae ova comedere solent, sic desuescent id facere. Ovi candidum evacuetur, ad vitellum autem, hoc est croceum ovi, gypsum liquidum infundatur, ut in testae duritiam transeat. Etenim ubi a gulositate stimulabuntur, et nihil amplius reperient, cito abstinebunt ab ovorum vastatione. Pinguescunt autem maxime

ac crassissimae fiunt, in domo tenebricosa et calida nutritae, pennis praepetibus, quas graeci ocyptera vocant, evulsis, oblatoque cibo farinae ordaceae aqua subactae. Alii ordeacea et loliacea farina utuntur. Aut ordei et seminis lini cruda farina. Quidam etiam polentam ammiscent. Aliqui his et vinum affundunt. Quidam panem frumentaceum bonum madefactum praebent. Plurimi milio enutriunt. Caeterum qui gallinas alere vult, quam foecundissimas ex eis eligere debet, quae res ex usu et experimento condiscitur. Imo et ex aliis quibusdam signis. In universum enim flavescentes, et impares digitos habentes, et oculos magnos, et cristam erectam, et nigris pennis praeditae, itemque magna corporis mole conspicuae tum mares facile ferunt, tum ad ova parienda praestantiores sunt, pariuntque ova magna, ex quibus etiam pulli generosi excluduntur. Verum supra quinquaginta gallinae in domo non sunt nutriendae. Corrumpuntur enim locorum angustia, At vero multitudinis gallinarum sexta pars sunt galli. Quae vero pariuntur ova accipere convenit, et componere in vasa cum furfuribus. Quum autem ova incubare gallinas volumus, purae paleae substernantur imposito in ipsas ferreo clavo. Hoc enim auxilium esse videtur adversus omnem maliciam. Supponantur autem optimae gallinae non plura quam viginti tria ova: ei vero quae talis non est, pauciora, iuxta unamquamque naturam. Semper tamen inaequalem numerum esse oportet, et augescente luna supponere, hoc est a nativitate eius usque ad lunam decimamquaeram, Quae vero ante novilunium supposita sunt corrumpuntur. Supponenda autem sunt ova maxime a favonii flatu aedita, usque ad aequinoctium autumni

hoc est a septima Februarii, ad vigesimam secundam septembris. Quapropter dum pariuntur seorsim reponenda sunt, quo ex his pulli educentur. Quae vero ante hoc tempus aut postea edita sunt, et primogenita omnia minime supponantur. sterilia enim et imperfecta existunt. Tempus supponendi ova optimum ab aequinoctio verno est, hoc est a vigesima quarta martii mensis. Supponantur autem aetate provectioribus, non vigorosis et parere potentibus. Vigorosissimae enim sunt ad parienda ova anniculae, maxime vero biennales. Minus valent his seniores. At vero. gallinae aculeos habentes. similiter ut galli, prohibendae sunt ab ovorum incubatu, perserant enim ova. Postquam autem composita sunt ova, adhibendae sunt gallinae et includendae, quo per totum diem ac noctem insessu suo foveant ipsa. Mane autem vesperique emittatur, et cibus obiiciatur. Quae vero non sua sponte inscendunt ac insident, cogantur. Et qui ad hoc ordinatus est, interiectis aliquot diebus ova convertat, ut undiquaque aequaliter foveantur. Cognoscuntur ova an quod in ipsis est foecundum habeant, si post quartum diem ab incubantu ad splendorem solis contempleris. Si enim quid fibrosum transiens apparuerit, et subcruentum est quod inest, foecundum existit. Si vero pellucidum fuerit, ut sterile eiiciatur, et pro reprobatis alia supponantur. Nihil autem vereri necesse est, ne ova corrumpantur, si saepe leniter convertantur, Nihil enim inde laeduntur. Porro non unam solum gallinam eadem die ovis incubare oportet, sed tres aut quatuor. Exclusi autem pulli statim ab unaquaque gallina subtrahendi sunt, et subiiciendi ei quae paucos habeat: Ova vero non excalpta, in eas quae ad hunc

incubant dividantur, quo cum aliis fota viviscentur. Et tamen ei quae paucos pullos habet, non plures quam triginta summittantur. Infestissimum est enim gallinarum genti frigus. Experieris autem an utilia sint ova hoc modo. Mittes ipsa in aquam, defectuosum enim innatat ut inutile, plenum vero deorsum feretur. Neque enim experimenti sumendi gratia ova concutere oportet, ut ne quod in ipsis vitale est corrumpatur. Quandoquidem vero etiam alterius generis ova quidam domesticis gallinis supponunt. Sciendum quod gallina ova phasiani similiter ut propria per dies viginti unam excudit. Pavonis vero et anseris per dies viginti novem. Contecturam igitur faciunt qui haec ad predicta supponunt, quo septem aut octo diebus prius supponantur, atque ita simul excudantur. Sunt autem in Alexandria Aegypti, gallinae Monosiri, ex quibus pugnaces galli generantur, quae bis aut ter ova incubant consequenter, ita ut perfecti pulli singulatim auferantur, et seorsim nutriantur, et gallina incubet quadraginta duobus aut etiam sexaginta tribus diebus.

CAP. VII<I>.
Quomodo possibile sit
etiam citra gallinam pullos excludere.
Democriti.

Habebis pullos multos citra incubationem gallinae, hoc modo. Quando incubanti gallinae ova supponis, eadem die gallinaceum stercus tenuiter tusum et cribratum in ventriculos mitte, eique gallinarum pennas circumpone, et super has ova recta impone, acuta parte sursum vergente, deinde super haec rursus idem stercus iniice, donec undiquaque sint contecta: quo facto primos duos aut tres dies sine, de caetero singulis diebus converte, animadversione habita ut

ova inter se non callidantur, et aequaliter ut foveantur. Post vigesimum autem diem, quando sane pulli ova alias gallinae supposita percudere incipiunt, reperies etiam ova in ventriculis circunrupta, ob quam causam etiam scribunt diem in qua posita sunt, ut circa numerum non fallantur. Vigesima itaque die testam adimito, et pullos eximito, in cophinumque positis gallinam inducito, et omnia rite gubernabit. Quo vero alimentum habeant, fermentum ordeaceum et furfures aqua subigito. Et asininum aut equinum stercus in ventriculos inde, et post triduum vermiculi generabuntur, qui alimentum pullis abunde praebere possunt.

CAP. IX.
De pullorum nutricatione.
Didymi.

Pulli primum quidem statim in corbem sive cophinum missi super modicum fumum suspenduntur. Cibum autem biduo non accipiunt. Vas in quo cibus proponitur bubulo stercore claudatur. Cibum quidem quindecim diebus capiunt, polentam cum nasturtii semine vino et aqua macerato, aut etiam cocto, sed et porri tenerrima folia cum caseo recenti tusa offerimus. Ordeum autem post sextum diem offeratur.

CAP. X.
De phasianis, et Numidicis, et perdicibus, et Attagenis.
Varronis.

Et has quidem volucres similiter educare convenit, velut de pavonibus docuimus. Pinguescunt inclusae ita ut prima die accipiant cibos. Sequenti vero aqua mulsa aut vinum potens apponatur. Cibus sit cruda ordeacea farina aqua subacta, particulatim autem apponatur, et paulatim. Deinde faba fresa molita et ptisana, et milium integrum,

et semen lini coctum, et siccum cruda ordacea farina mixtum. His etiam oleum adiicere potes, massasque ex ipsis facere, easque cibi loco offerre, ut inde saturentur. Quidam etiam foenum graecum ad dies quinque aut sex obiiciunt, bilem purgare ex volucribus his capientes. Pinguescunt ut plurimum diebus sexaginta. Curatur autem et haec gallinarum genera, medelis ac remediis in domesticis gallinis relatis.

CAP. XI.
De perdicibus.
{Beritii} <Berytii>.

Perdices natura calidissimae et ad coitum ferventissimae existunt, unde mares ipsarum zelotypia moti inter se decertant. Quandocunque igitur foeminis praesentibus duo mares reperiuntur, statim ad pugnam deveniunt, neque prius certamen dissolvitur, quam alter ipsorum superatus secedat. Qui igitur superior apparuit, hunc omnes foeminae de caetero sequuntur, atque hic superbiens victum velut foeminam salit, et de caetero ille in foeminarum ordinem redactus sequitur victorem.

CAP. XII.
De venatu perdicum et reliquarum avium.
<Anatolii.>

Perdices facile venaberis, si farinam vino madefactam obieceris. omnis avicula facile corripitur, si vinum aqua dilutum vinosius tamen, in vasculis proposueris. Ubi enim vel parum inde biberint, soporantur, et obstupescunt.

CAP. XIII.
De anseribus.
Quintiliorum.

Anseres eligendi sunt maximi et quam albissimi, Masio sive hara anseraria, quam chenobosceum Graeci appellant, constituatur in loco palustri et aquoso. Cibus offeratur ex omnibus leguminibus, eruo excepto. Danda sunt et lactucae folia. prohibeantur autem a graminis esu,

cruditatis enim causa est. Pariunt ova ter in anno usque ad XII. aliquando etiam plura, et ex his aliqua supponenda sunt gallinis. Pullos ipsorum primis decem diebus intus manere oportet. Ubi autem serenitas extiterit, ad pascua producimus, et ad aquam ubi iam cibo ex satiati sunt producantur, prospiciendumque ne ab urtica aut spina aliqua pungantur. Similiter observandum ne hoedi aut porci pilos devorent. His enim devoratis intereunt. At vero statim ut ex ovis prodeunt pulli, polenta et frumentum madefactum cibi loco obiiciantur, et nasturtium viride. Anseres ipsi pinguescunt in domibus calidis, polentae partibus duabus et furfurum partibus quatuor, aqua calida subactis et obiectis ut inde quantum velint edant. Ter die cibum sumunt, et circa mediam nocte. Bibunt largiter. Verum postquam magni evaserunt, caricas siccas in tenuia segmenta concisas et aqua subactas, per dies viginti in potu exhibe. Oportet autem uniuscuiusque anseris ova per characteres quosdam notare, et haec matri supponere. Aliena enim non solet hoc genus fovere. Ova supponantur usque ad novem. Incubat autem ut plurimum diebus viginti novem. frigore existente diebus triginta. Quibus diebus incubat, hordeum aqua maceratum offeratur. Post dies triginta si quis iocinera ipsorum magna efficere velit, caricas siccas in tenuia frusta concisas aqua subigat, et per dies viginti aut minimum XVII. in os ingerat. Quidam ut magnum faciant hepar sitque ipse anser pinguis, sic nutriunt. Incluso nimirum frumentum maceratum obiiciunt, aut hordeum eodem modo. frumentum enim cito pinguefacit. Hordeum vero carnem albam facit. Pascatur autem ex praedictis speciebus singulatim,

aut etiam utrisque, ad dies vigintiquinque bis per diem oblatis collyriis inde factis, ita ut septem collyria singulis primis quinque diebus offerantur, consequenterque paulatim numerus augeatur usque ad dies viginti quinque, ut sint dies ex toto triginta.Quibus impletis malvas fervefacies, et de cocto eius adhuc calido fermentum madefactum exhibebis, atque id facies quatriduum. Iisdem etiam diebus aquam mulsam offeres, ter singulis diebus ipsam permutans, et non eadem utens: et sic in sequentibus usque ad sexaginta diebus, aridis ficis contusis cum praedicto fermento uteris in eorum alimentum, contingetque tibi post dies sexaginta, et ipso ansere, et hepate eius tenero ac albo uti, quod sane exemptum in vas amplum mittendum est, in quo calida sit aqua, quae etiam iterum atque iterum est permutanda. Praestant autem foeminarum tum corpora, tum {iocinrra}<iocinera>. Sint vero anseres non, anniculi, sed duorum annorum usque ad quatuor.

CAP. XIIII.
De anatibus.
Didymi.

Anates nutriantur intra septa probe munita, {nt} <ut> non sit ocasio avolandi. Lacus autem sive piscina praeparetur ipsis in quo gramen conseratur. Cibus detur in aquae canalem, f<r>umentum, aut milium, aut hordeum, aut vinacea illis ammixta. Per tempus etiam aliquod et locustae, et squillae, et quaecunque palustria aut fluviatilia his similia in cibo accipere solent. Caeterum aliqui magis cicures habere anates volentes, ova ipsarum circa stagna perquirunt, eaque gallinis supponunt, exclusoque pullos educant, et mansuetos habent. pinguescunt anates largiore alimento, quemadmodum pleraque volucrum genera. Si vero

quis locum observet, ex quo potum sumunt, et eversa aqua vinum nigrum immittat, ubi id hauserint cadent, et prehendi facile possunt. Idem et vini fex praestat.

CAP. XV.
De turturibus, et coturnicibus, et turdis,
reliquisque parvis volucribus.
Eiusdem.

Pinguescunt quidem turtures milio et panico, itemque largo potu. Gaudent autem et tritico, et pura aqua. Coturnices autem milio, frumento, lolio, et aqua pura saginantur. Quandoquidem vero coturnices veratro vescentes, non tute satis in cibo accipiuntur, quod earum esus et distentionem et vertiginem inducat, ea fare gratia milium cum ipsis coquere convenit. Si vero quis ab earum esu, iam apprehensus sit his affectionibus, milii decoctum commode biberit, eandem vero vim et myrti baccae habent. Haec etiam in letalibus fungis aceptis magnifice prosunt. Verum milium etiam aliam quandam naturalem virtutem habet. Si quis enim panem miliarem praesumpsit, nunquam a veneno noxam incurret. Turdi porro in calida domo nutriuntur, perticis domunculae eius parietibus infixis, et lauri ramulis aut etiam aliis, in angulos positis. Verum in pavimento puro cibus obiiciatur, hoc est, ficus aridae aqua maceratae et expressae, tusaeque, et farinae triticea aut hordaceae ammixtae. Myrti etiam baccae, et quaecunque eiusmodi. Pinguiores autem ipsos reddet milium et panicum, et purissima aqua. Quin et parvae aviculae millo et panico gaudent. Suffumigatur autem domus ex aliquo unde reptilia fugantur. Usque ad quadragesimum diem omnino sub tegmine

sint, et in domuncula valde calida connutriantur. Est enim infestissimus volucrium generi frigus.

CAP. XVI.
Ut ova inscripta facias.
Africani.

Gallas et alumen cum aceto terito, donec atramenti spissitudinem habeant, et ex hoc quicquid libuerit ovo inscribito, et postquam scriptura in sole fuerit {assicatao} <exsiccata>, o<v>um in muriam acrem demittito, et resiccatum coquito ac decorticato, et reperies inscriptionem. Si vero cera intexeris ovum, et inscripseris donec testa apparuerit literas, et sequenti die ceram abstuleris, reperies literarum figuram de aceto conspicuam et transparentem redditam.

CAP. XVII.
Ut gallina magna ova pariat, et de custodia ovorum.
Leontii.

Magna ova parient tibi gallinae, si testam laconicam tusam furfuribus et vino ammiscueris, et subacta gallinis obieceris, Aut testae tusae acetabulum unum ad duas furfuris choenices ammisceto, et in cibum proponito. Quidam magna ova sibi generari cupientes, rubricam dissolutam cibo earum ammiscent Non abortiunt autem, si candidum ovi assatum, et uvae passae edulis tostae tantundem, simul triveris et apposueris ante lium cibum. Aliqui domunculas et nidos purgant, imo etiam ipsas gallinas sulphure et bitumine et tedis. Sed et ferri laminam aliquam, aut clavorum capita, et lauri ramulo nidis imponunt. Haec enim adversum prodigiosos ac monstrosos partus auxiliaria pharmaca esse putantur. Ova ipsa servabis hyeme quidem in paleis, aestate in furfuribus. Alii aqua abluta ova, sale tenui intingunt, et sic conservant. Quidam ad tres

aut quatuor horas in muriam tepidam mergunt, deinde extracta in furfures aut paleas deponunt. Attamen ei quod in muriam aut salem impositum est pars aliqua decedet. Caeterum plenum ovum, aut non plenum, cognosces ex immissu in aquam, defectuosum enim innatabit, plenum deorsum demergetur.

CAP. XVIII.
Ut gallina non sit gravedinosa.
Eiusdem.

Origanum madefacies et cremorem in potu exhibebis, aut urina lavabis, aut allio nares illines, aut in aquam coniectum allium potendum praebebis.

CAP. XIX.
Ut gallinae tenebris offusis vertiginosae fiant.
Berytii.

Laser et mel misceto, et in ipsis frumentum macerato, idque gallinis obiicito.

CAP. XX.
Ut non abortiant gallinae.
Pamphili.

Gallinas non abortire facies, si ovi candidum assatum, et uvae passae tostae tantundem, simul triveris, et proposueris ante alium cibum.

CAP. XXI.
Ut gallina a fele non laedatur.
Africani.

Feles gallinas non contingent, si sub alam ipsis ruta sylvestris suspendatur. Similiter autem neque vulpes, neque aliud aliquod animal ipsas continget, et multo magis si vulpis aut felis fel cibo ammixtum exhibueris ut etiam Democritus confirmat.

CAP. XXII.
De Gallis.
Florentini.

Eligendi sunt galli pugnacissimi. Deprehenditur autem

hoc ipso usu et experimento, ampliusque ex aliis quibusdam signis. Optimi enim sunt galli contractam corporis molem habentes, et puniceam cristam, et breve rostrum aspectum itidem pulchrum, et ravos oculos sive nigros, et barbam sive paleam rosam calore referentem, cervicemque bene compactam et coloribus variegatam, crura squamosa cressa magis quam longa, stimulis ipsorum solidis, et aculeos valde acutos habentibus. Caudae autem ipsorum magnae et densae. Ad haec omnia iracundi sint, et multum vocales, et quibus in praeliis difficulter alii resistant, ita tamen ut ne ipsi pugnam auspicentur, sed aggredientibus fortiter repugnent, deque ipsis ulciscantur. Sed neque {maleffca} <malefica> ac noxia animalia fugiant, verum talia foeminas impetentia ab ipsis arceant ac propellant. At vero gallis cytisi semen, et folia humida, aqua {mecerata} <macerata> in cibo exhibenda sunt. Non minus enim quam viridia ipsos alunt.

CAP. XXIII.
Variae gallinarum medelae.
Paxami.

Oculum gallinae curabis, muliebri lactae aut portulacae succo, oculis forinsecus illitis. Aut salem ammoniacum, et cuminum et mel, aequis portionibus, contusa similiter illinito. Ipsas vero sub umbram deducito. Alvi {pro fluvio} <profluvio> medeberis, polentae manus plenae mensura et cerae pari copia, vino ammixtis, et in massas coactis, si has ante reliquum cibum praebueris. Aut malorum sive cotoneorum decoctum in potu exibueris. Eadem etiam assata prosunt. A morbo pedunculari liberabis, cumino tosto et staphide agria paribus portionibus tusis, illita inde gallina ex vino, et si lupinorum sylvestrium decoctorum aqua ipsas prolueri{r}s<.>

Gravedinem inducit eis sordidus potus, quare purus {exhibeatnr}<exhibeatur>. Mederis autem gravedini sive muco ac pituitae, allio in frusta conciso, et in oleum fervens coniecto, ita ut perfrigerato oleo os eluatur. Quod si etiam ederint allium ipsum. magis sanabuntur. Staphis agria autem et per se, et ervo ammixto prodest. Item scilla purgata et aqua macerata, et deinde cum polenta obiecta. Quod si gravius infestet gravedo partes sub gena ferro lancinantur, ex partes circum oculos exprimuntur, et sale tenui confricatur ipsa ulcuscula. Quidam origanum et hyssopum ac thymum suffumigant, caputque gallinae supra vaporem detinent, rostrum item allio confricant. Alii in lotio hominis allia coquunt, et rostra quam cautissime defricant, ut oculos non contingant.

CAP. XXIIII.
De Pavonibus.
Didymi.

Pavones in insulis manufactis maxime aluntur. Habeat autem locus is omnino multam herbam ac hortum. Secernendi sunt generosi et pugnaces a debilibus. Fortiores enim valde opprimunt debiliores. Foeminae triennio impletae pariunt. Iuniores aut non edunt, aut educant pullos, Cibus pavonibus praebeatur per hyemem faba in pruna torrefacta, et ante alium cibum singulis cyatbi sex sufficiunt. Aqua autem proponatur pura. Sic enim foecundiores erunt. Eis quae ova pariunt per omnem domum, foenum aut paleas substernere oportet, ne ova elabentia corrumpantur. Stantes enim pariunt, bis autem in anno ova gignunt, non plura in totum quam duodena. Supponantur ova ipsa luna nonaria existente, ex toto novena. propria quidem quinque, quatuor gallinae domesticae. Decima autem die gallinacea auferantur, et alia item gallinacea supponantur, quo

trigesima die una cum pavoninis ovis etiam gallinacea concurrant et excludantur. Natis pavonibus biduo cibus non est dandus. Tertia vero ex hordei farina vino subacta, et tritico pinsito, et zea pinsita, in aqua pura macerata, cibantur et connutriuntur.

CAP. XXV.
De graculis.
Leontii.

Graculos fugabis si unum captum suspenderis, Reliqui enim eo viso fugient, laqueos in possessione ea esse putantes. Graculos omnemque aliam avem prohibebis accedere, si veratrum nigrum vino madefactum una cum ordeo obieceris. Recte facies si priusquam desidunt graculi in aruo, ipsos strepitu quodam propulsaveris. Sufficiens est autem ex crepitaculis et taurino tergore strepitus, ad has aves perterrefaciendas atque abigendas.

CAP. XXVI.
De vulturibus.
Aristoteles.

Aristoteles tradit vultures unguenti odore interire. Scarabeos autem odore rosarum. Haec enim ipsis graveolentia esse. Vultures insuper non coire, sed facie obversa et adversus austrum exporrecta volare, atque sic praegnantes fieri, et per tres annos parere.

Liber XIV