Geoponica

traduzione di Janus Cornarius - 1543

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Gli autori sono stati emendati in base a
Geoponica sive Cassiani Bassi Scholastici De Re Rustica Eclogae
recensuit Henricus Beckh - Teubner Stoccarda e Lipsia 1994

Liber XV

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

CASSII DIONYSII UTICENSIS
DE AGRICULTURA LIB. XV.

HAEC insunt in hoc libro; qui {decimusqntus} <decimusquintus> est selectarum de agricultura praeceptionum, et continet naturales consensus et amicitias, contrarietatesque et odia et de apum cura, et structura mellis, et ut quis neque apibus,

neque a vespis {pugnatur} <pungatur>, et de tollendis fucis.

Cap, I.
De naturalibus consensibus ac dissensionibus
sive amicitias et odiis rerum.
Zoroastrae.

MULTA invenit natura dissentientia et consentientia inter se, quemadmodum Plutarchus in duodecimo quaestionum convivalium prodit. Quare necessarium mihi visum est, etiam ex his quaedam in praesentem librum adscribere, et praesertim ea quae magis omnem superant opinionem. Non enim hoc solum studio habeo, ut rei rusticae studiosi ex laboribus meis utilitatem captant, sed etiam philologos multarum rerum cognitione gaudentes ex meo opere iuvari cupio. Dice igitur quod furiosus elephas lenis evadit ex arietis conspectu, et quod exhorrescit a porcelli recens nati voce. Taurus sylvestris quietas fit et mitigatur ad ficum alligatus. Equus a lupo sauciatus bonus evadet ac velox. Oves a lupo sauciatus bonus evadet ac velox. Oves a lupo adaesae iucundiorem habent carnem, verum lana pedunculis generat. Haec quidem a Plutarcho relata sunt. Pamphilus porro in libro rerum naturalium ait, quod equi luporum vestigiis calcatis obtorpescunt cruribus. Et lupus contactu scillae convellitur, unde etiam vulpes propter lupos, latebris suis scillas apponunt. Lupus si prior viderit hominem, imbecilliorem ipsum facit, et voce privat, velut Plato in politisi suis tradit. Si vero lupus ab homine prius fuerit visus ipse debilior redditur. Leo conculcatis ilicis foliis stupescit. Timet etiam gallum, cuiusque cantum, et si viderit ipsum fugit. Hyena naturali quadam ratione, si canis umbram nocturnam a luna productam calcaverit, seipsam velut per funiculum ex alto demittit. At vero

Nestor in Panacea sua tradit, quod hyena ubi viderit hominem aut canem dormientem, extendit suum corpus iuxta corpus dormientis, et si quidem seipsam viderit maiorem esse dormiente, sua longitudine naturaliter delirium reddit dormientem, et depascitur ipsius manus nihil repugnantes. Si vero breviorem seipsam conspexerit, celerrimis pedibus fugit: Quod si hyena te petat, studio habe ut ne a dextra parte ipsam aggrediaris. Nam obtorpesces et non eris potens tibiipsi auxiliari. Si vero ex sinistra te invadat, confidenter aggredere. Omnino enim ipsam enecabis. Si quis manu tenuerit hyenae linguam, a canum incursu maxime custoditus erit. Cancer admota ipsi polypode herba abiicit chelas sive pedes. Vespertiliones hederae suffitu moriuntur. Vultures unguenti odore pereunt. Serpens moritur quercinis foliis ipsi iniectis. Non movebitur serpens penna ibidis ipsi iniecta. Vipera semel percussa harundine obtorpescit, pluries roboratur. Viperae foeminae si phagi ramulum admoveris volabit. Testudo a serpentium esu, aegrotat: si vero origanum superingesseris sana redditur. Pelargi sive ciconiae folia platani nidis imponunt propter vespertiliones. Hirundines propter blattas apium imponunt, palumbes laurum. Circi (accipitri genus id est) sylvestrem lactucam, Harpae hederam, corvi viticem, upupae amianton, cornices verbenacam supinam, galeritae gramen, unde etiam proverbium est, [GR]. Hoc est, In Corydi nido nodosi graminis est vis. Turdus myrtum, Perdix harundinis bulbum, Ardeola cancrum, Aquila callitrichon. Theophrastus et

Aristoteles produnt animalia non solum ex animalium coitu generari, sed etiam sponte naturae provenire, et ex putrescente terra. Ex ipsis autem animalibus et plantis quaedam transmutari in alia. Nam erucam aiunt transire in aliud animal alatum muscam vocatum, et erucas fici in cantharidas, et hydrum in viperam ubi stagna sunt exsiccata. Quaedam certis temporibus transformari videntur, velut accipiter et upupa invicem transformantur: et erithacos et qui vocantur phoenicuri aestivi. Sic autem ficedulae et melancoryphi. Nam et ipsi mutuo transmutantur. Fitque ficedula circa autumnum. Melancoryphus autem statim post vindemiam. Marinae aviculae ulceratum rostrum origano curant. Scorpium occidit raphanus ipsi impositus. Si percussos a scorpio, super asino desideat rectus respiciensque ad caudam, asinus pro ipso dolebit. Cuius signum est quod pedendo moritur. Si percussus a scorpio in aurem dicat asino, Scorpius me percussit, non dolebit, dolore in asinum transeunte. Formicae ut frumentum ab ipsis reconditum non enascatur, medullas granorum praerodunt. Semina quae inter serenum cornua bovis contingent ab igne consumi non possunt. Appellantur autem huiusmodi cerasbola. Magnetes lapis sive siderites attrahit ferrum. Expirat autem si allium ipsi affricetur. Reviviscit sanguin{n}e hircino ipsi infuso. Electrum lapis sive succinum, omnia paleosa ac levia ad seipsum trahit, praeter ocymum. Aetites lapis duas naturas habet. Alter enim densas est et solinus, alter vero rarus et inanis. Verum solidus alligatus mulieribus, perficit foetus, et continet usque ad partus tempus. Corallius lapis in domo omnem caedem et insidias

abigit. Idem faciunt et festucae et ramenta ebeni, et radices aspalathi, et odorata herba Anagallis, et scilla assiccata in vestibolo domus sita. Gagates lapis suffitus reptilia fugat. Idem lapis frigida aqua madefactus, et igni admotus ignem concipit et ardet ingenti splendore, quemadmodum Nestor in panacea sua tradit. Quod si oleum ingeratur ipsi, extinguitur. Amiantos ignis vim exsuperat, et non ardet, etiam si multo tempore in igne maneat. Similiter et Salamandra minimum animalculum ex igne generationem habet et in igne vivit, neque exoritur a flamma. Tauri illitis naribus ipsorum rosaceo, tenebris offusis vertigine afficiuntur. Hircus non fugit, si praecideris ipsi barbam.

Cap. II.
De apibus, et quomodo ex bove generentur,
quae res bugone Graecis appellatur.
Florentini.

LOCUS in quo apes futurae sunt, ad hybernum aut vernum solis exortum conversus esse debet. Quo et hyeme et aestate calfiant, et aurae inspirantes ipsas recreent Aqua optima apum examinibus est, quae per asperso calculos defluit, incorruptaque ac minime turbida existit. Nam et sanitatem et bonum mel facit. Verum petrarum saxa itemque ligna collocare oportet, aquam paulum supereminentia, quibus incidentes absque labore bibant. Si vero non sit fluens a terra aqua, ex puteo exauriatur aut e fonte, et per canales inducatur. Sint autem hi prope apes, ne ex aquae gestazione aegrotent. Pabulo thymi maxime gaudent, et ex eo abunde pastae, et plurimum mel conficiunt, et sobolem pariunt. Salvia quoque et thymbra ac citysus

iucundissima sunt apibus pabula; et recentia examina cytiso maxime adhaerent, eoque minore labore fruuntur. At vero claustra, hoc est vasa quibus excipiuntur, optima sunt ex tabulis oxeinis aut ficulneis. Similiter ex pineis aut fagineis. Latitudo sit cubitalis, Longitudo duorum cubitorum. Forinsecus autem calce et bubuli stercoris tectorio oblinantur, Minus enim sic computrescent. Perforantur ea ipsa oblique, quo venti leniter inspirantes, tum aranearum telas, tum alia marcescentia resiccent et perfrigerent. Gaudet maxime quiete hoc animal, et aegre fert hominum accessum. Quare oportet apum custodem murum circumextruere ex raris lapidibus, quo ipsae per cavernas involantes, tum aves insidiantes, tum rorem effugere possint. Amant consueta pascua. Et si habitationes innovent ac mutent, non volentes ad pabulum exeunt, et ob id in regione ipsas servare oportet. Si vero empori cuipiam, aut etiam ob aliam causam, necesse sit ipsas transferre, noctu et placide, et obligatos cum pellibus vasis, eas tollat ante diem. Hac enim fallacia neque favos perturbabis, neque animalia contristabis ipsa molestando. Porro tithymalum depastae, et succo gustato, ex alvi profluvio laborant. Quare si quis in vicinia nascatur extirpandus et evellandus est, ipsaeque curandae mali punici tegmine, hoc est cortice tuso, et tenui cribro excusso, ammixto melle ac vino austero. Pedunculis autem ipsarum curabis, ramulis mali arboris et caprifici incensis ac suffumigabis. Hebetudinem voro videndi, sanabis foliorum origani suffitu. Quemadmodum autem bugonae ex bove natae, una et vicesima die vivificantur: sic etiam examina totidem dieb. augentur. Verum

reges ipsi in supremis favis reperiuntur. Oportet autem singulis alvearibus unum relinquere, et reliquos abolire. Congregatae enim iuxta singulos apes dissident, et ab opere cessant. Regum optimi sunt colore flavi, magnitudine sesquialtera pro portione apis. Secondo loco sunt varii, {paulnlum} <paululum> subnigrantes, magnitudine dupla. Caeterum ex regione tithymalum et veratrum, et thasiam et absinthium, et sylvestrem cucumerem tollere oportet, omniaque quae apim perdunt Nam et mel vitiosum ex his faciunt ac transsumunt. Similiter etiam insidiantia apibus animalia disperdes, fucos nimirum et caprimulgos, ac lacertas, et omnia apes corrumpentia, fugabis et enecabis. Quum vero omnes homines accedentes moleste ferant, ipsosque impetant, his qui vinum et unguentum olent saeviores irruunt, et mulieres item invadunt, maxime quae rei venereae operam dederunt. At vero vasa et alveos in quibus sunt apes, thymi aut populi albae floribus diligenter oblinantur, praesertim ut domicilia sua dirigant, et in ipsis maneant: qua gratia etiam nardi herbae et myrrhae pares portiones teres, quadruplo mellis ammixto, indeque vasa oblines. Iubas rex Libyorum facere apes in arca lignea iubet. Democritus et Varro in Romana lingua, in domo faciendas esse tradunt, quod <e>tiam melius existit. Modus autem hic est. Domus sit tib<i> alta decem cubitorum, latitudinis itidem cubitorum decem, et reliquis lateribus comparibus, Ingressus in ipsam formetur unus, fenestrae quatuor, ab unoquoque latere una.

In hanc inducas bovem triginta mensium, carnosum valde pinguem, faciasque adstare ipsi iuvenes multos, qui ipsum fortiter verberent, et fustibus caelum occidant, simul cum

carnibus ipsa etiam ossa comminuentes, diligentem autem animadversionem habeant, ne quid bovis cruentent. Non enim ex sanguine apis generatur, et circa primas plagas non violenter in ipsum irruant. Statim vero obturetur omnis bovis meatus, linteolis puris ac tenuibus pice tinctis, veluti sunt oculi, nares, et os, et quae a natura productae sunt partes, ad evacuatione necessariam. Deinde thymo substrato multo, bove supino super ipsum reclinato, domum egrediantur, et statim ianuam et fenestras luto denso oblinat, ut neque aeri, neque vento ullus aliquis ingressus aut perspiratio pateat. Tertia autem hebdomade undique domum adaperire oportet, et lumen aeremque purum admittere, praeterquam ex ea parte unde vehement ventus procedit. Si enim sic contigerit, ingressum qui secundum ventum situs est, clausum relinquere oportet. Postquam autem videbuntur materiae perfrigeratae, et ventum sufficientem attraxisse, rursus concludere oportet, et luto velut prius oblinere. Undecima deinde post hanc diem ubi aperueris, invenies plenam apibus, racematim inter se coagmentatis, et ex bove reliqua cornua, et ossa ac pilos et praeterea nihil. Aiunt ex cerebro gigni reges, ex carnibus vero alias apes, Nascitur autem et ex medulla spinalis rex: praestare tamen ex crebro natos, et magnitudine, et pulchritudine, et robore omnibus aliis traditur. Primam porro mutationem et transformationem carnium in animalia, et velut conceptum quendam ac generationem inde cognosces. Adaperta enim domo parva et alba specie, inter seque similia, et non perfecta, neque iam omnino animalia, circa vitulum moltiplicata videbis,

immobilia quidem omnia, paulatim vero augescentia. Videbis etiam alarum excretionem, iam exarticulatam, videbisque proprium colorem accipientes apes circumsedentesque regem et advolantes. Verum brevius et subtrementibus alis, propter insuetudinem volandi, et membrorum debilitatem. Assident autem fenestras impetuose impellentes, et violantes se mutuo, ob desiderium lucis. Praestat tamen apertiones et obturationes fenestrarum velut dictum est, alterius diebus facere. Timor est enim ne aut apum naturam transmutent, aut ob longiorem stabuli conclusionem aere privatae velut suffucatione pereant. Caeterum prope domum sit apiarium, et quum evolarint fenestris apertis, thymum et cneorum suffumigabis. Odore enim trahes ipsas in apiarium curatum odoribus florum et suffitionum. Non autem invitas impelles. Gaudent enim apes odoris fragrantia et floribus, ut merito mellis opifices existant.

Cap. III.
De apibus.
Didymi.

APIS omnium aliorum animalium sapientissima est et artificiosissima, et intelligentia ad hominem prope accedit, opif{f}iciumque eius vere divinum est et hominibus utilissimum. Politia quoque huius animalis assimilis est reipublicae urbium optime instituatur. Nam et egressus pro ducis arbitrio et iuxta praeceptum facit. Et a floribus et arboribus lacrymas glutinosissimas ferentes, ex his velut unguine quopiam pavimentum illinunt, itemque ingressus. Aliae ad mel {praeparaut} <praeparant>, aliae aliud cooperantur. Est praeterea purum excellenter hoc animal, nulli graveolenti ac immundae rei incidens, et neque ad lucernam, neque ad carnes, neque sanguinem, neque ullam aliquam pinguedinem advolans,

sed solum his quae dulcem succum habent. Neque vero aliorum labores destriere aggrediuntur. Quum autem sibi conscia sit suae imbecillitatis, angustos facit et non in rectum dispositos ingressus in domunculam suam. Si quod igitur animal per hos ingressum fuerit, ut ipsis damnum inferat, plures ipsum {circunstantes} <circumstantes> facile occidunt. Modulatur insuper hoc animal et optimum ac suavissimum cantum. Unde sane pastores apum ipsas dispersas, cymbalis pulsatis, aut alias manuum concinno plausu congregant. Solum autem hoc animal ducem quaerit qui omnium curam agat. Quapropter semper colit regem, concomitaturque alacriter, in quemcunque tandem ordinem docetur et aegrotantem ipsum sustinet, et non potentem volare gestat et conservat. Maxime vero segnes odit, quapropter desides et ocio deditas, consumentesque elaboratum, communiter insurgentes occidunt. Caeterum artificium eius prope ad humanam intelligentiam accedere videtur, ex eo quod cellas sexangulares facit.

Cap. IIII.
Ut ne fugia<n>t apes.
Eiusdem.

APES non fugient, si vituli recens nati stercus loculorum osculis obleveris. Fixo autem et inhabitante adhuc examine, regem leniter alis prehendito, eiusque extrema infrigito. Ipso enim intus manente non discedent. Non fugient apes, si sylvestris et sativae oleae folia simul trita alvearibus ad vesperam illeveris, aut aqua mulsa parietes et alvearia obleveris. Recens porro editis, cibum in pelvibus apponere oportet, vinum mulsum in quo sunt thymi et tymbrae multum floridae, ut ne suffocentur. Alii

uvis passis contusis, et modica thymbra ammixta, massas faciunt, ex eisque examina optime enutriunt, quum propter hyemem aut festum domi manentes famelicae sunt. Praetergressis autem decem diebus vernis, fimi bubuli aridi fumo ipsas ad pascua expelles, et purgabis atque everres ipsa vasa. Stercoris enim foetor segniciem eis inducit, et aranearum casses ipsas impediunt. Si vero multae favorem structurae in vasis fuerint deteriores eximere oportet, ne ob loci angustiam aegrotent. Favos autem ex uno vase plures quam duos auferre non oportet. Macilentae enim et debiles erunt.

Cap. V.
Quando apes vindemiare oportet.
Eiusdem.

OPTIMUM tempus vindemiae mellis et favorem est pleiadum ortus. Secundum Romanos vero mensis Maii principium. Seconda vindemia est incipiente autumno. Tertia pleiadibus occidentibus circa octobri mensem. Non tamen definitis ac certis diebus, sed iuxta favorem perfectione. Si enim antequam perfecte contexti sunt favi, mella eximantur, aegre ferunt et cessant prae siti. Idem faciunt etiam si avarior omnem fructum ademeris, et alvearia penitus evacuarsi. Oportet enim decimam partem ipsis relinquere tum vere, tum aestate: hyeme vero duabus relictis ipsis partibus, tertia tantum est auferenda. Sic enim neque animum prae tristitia despondebunt, et alimentum abunde suppetet. Caeterum bubuli fimi fumo ipsas espellere oportet aut malvae sylvestris masculae suffitu, quam dendromalachen Graeci appellant. Eiusdem succo vindemiatorem illini oportet, ob ipsarum morsus. Prodest et Melitteon quae et melitena

et melissophy<l>lon appellatur illita, et flos lentisci.

Cap. VI.
Ut vindemiator mellis non pungatur.
Paxami.

AD farinam foenigraeci torrefacti malvae sylvestris sucum affundito cum oleo, factaque mellis spissitudine faciem et nudas corporis partes largiter illine. Indidem etiam sorbeto, et in alvearia ter aut quater insufflato. Fimum item bubulum aridum in ollula accendito, et admotus fenestellae alvearii fumum ad dimidiam horam irrumpere sinito, et postea elevatam ollam foris teneto, quo fumus foris redundet, atque sic vindemiam perfiice. Similiter autem et sucorum nidos ac cellas extirpabis, si ad bubulum fimum farinam fabaceam ammiscueris.

Cap. VII.
De melle et eius cura.
Diophanis.

OPTIMUM mel est Aticum, et Attici hymettion. Bonum est et quod in insulis fit. Siculi optimum est hyblaeum Cretici acramaumorion, Cyprii chytrium. Coicalymnium. Specie autem sit pellucidum et subflavuum, tactu leve, et si quis trahit ipsum diu sibiipsi coherens et continuum maneat, et sublatum in sublime sensim defluat non in tenuitatem abiens, ac lente removeri potens, ita ut agglutinatum auferatur, et odor eius remanens aduniatur. Quum autem omne mel multo tempore resiccetur, Atticum liquidam permanet, colore autem nigrescit. Quod igitur peioris notae est mel coques, melius enim evadet. Optimum vero crudum edas. Non solum enim in cibo acceptum iucundum est, sed etiam longaevus facit. Qui igitur in senecta melle cum pane nutriuntur, diutissime vivunt. Nam et sensus omnes sanos ac integros custodit ac conservat.

Democritus interrogatus quomodo homines incolumes manerent et longevi fierent, respondit, Si externas corporis partes oleo, internas melle illinerent. An vero adulteratum aut integrum sit mel, ipso accenso cognosces. Quod enim adulteratum non est, pure ardebit.

Cap. VIII.
Ut neque alucaria, neque agri, neque domicilia,
neque pecorum stabula, neque officinae,
ullo aliquo medicamento aut incantamento inficiatur.
<Leontini.>

ASINI nigri ungulam dextri humeri sub limine ingressus defodito, et resinam pini liquidam affundito: Haec vero fit in zacyntho ex stagno emergens, quemadmodum bitumen ex Apollonia circa Dyrrhachium ex stagno eiicitur: et salem, et origanum heracleoticum, et cardamomum, et cuminum, panis iuscula, scillas, coronam lanae albae aut puniceae, viticem, verbenacam, sulphur, tedas piceae, et amarantum subrutilum singulis mensibus deponito, et aggesta terra obruito, iniectisque omnis generis seminib. dimittito.

Cap. IX.
Ad tollendos fucos.
Democriti.

SI fucos tollere libeat, vespere incipiente opercula vasorum intrinsecus aqua irrorato, et circa diluculum vasa aperito, inveniensque fucos guttis operculorum incidentes. Semper enim melle repleti siticulosi sunt, et aquae appetentia insaziabili ab humore operculorum non discedunt. Quare possibile fuerit ipsos omnes disperdere, ita ut ne unus quidem aufugit. Sunt autem magni, aculeoque carentes et ignavi. Prodit Aristoteles a buxo mel fieri gravis odoris, ex quo si sani edant mente ipsos moveri. Si vero comitiali morbo prehensi eo vescantur, statim a malo liberari.

Cap. X.
Ut a vespis non impetaris.
Paxami.

MALVAE sylvestris succo adversus vesparum impetum illinaris.

Liber XV