Geoponica

traduzione di Janus Cornarius - 1543

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Gli autori sono stati emendati in base a
Geoponica sive Cassiani Bassi Scholastici De Re Rustica Eclogae
recensuit Henricus Beckh - Teubner Stoccarda e Lipsia 1994

Liber XVIII

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

CASSII DIONYSII UTICENSIS
DE AGRICULTURA LIB. XVIII.

HAEC insunt in hoc libro; qui decimus octavus est selectarum de agricultura praeceptionum, et continet descriptionem de eligendis ovibus et probandis, deque ineundis iisdem et earum partu, insuper etiam omnigenam curam ac diligentiam circa oves adhibendam.

Cap. I.
De ovium electione ac probatione,
tum marium, tum foeminarum.
Florentini.

OPTIMAE sunt matrices, quae lanas gerunt multas et molles, velleraque profunda condensata per universum corpus, maxime vero circa col<l>um et cervicem, et quae habent alvum quoque totam lanis densam, et copia, et mollicie, et eodem colore praestantibus. Esse autem oportet ipsas oculis magnis, cruribus longis, et longa cauda. Tales enim optimae sunt, ad agnorum educationem. At vero arietes bene compactas esse oportet, pulchro adspectu, oculis ravis et gratiosis, densa lanis fronte, probe cornutos, modicis cornibus, auribus densitate lanarum contectis, lato tergo, magnos testes habentes, et nihil diversi coloris in toto corpore. Aetas probatur tum in arietibus, tum in matricibus trium annorum. Sufficit autem unus aries quinquaginta matricibus faciendas. Satisque erit unus vir viginti avibus curandis, si puerum habeat auxiliarium. Praegnans est ovis mensibus quinque. Optimae sunt oves habentes lanas explanatas, crispas lanas habentes debiles

natura esse affirmavi.

Cap, II.
De cura et mansione ovium.
Eiusdem.

MANDRAS plures et magis capaces ac amplam esse oportet, calidaeque ac siccae construantur: pavimenta quoque ipsarum proclivia sint, lapidibusque instratis exequentur. Praesepia autem iuxta altitudinem pavimenti disponantur, perticaeque super ipsa eminentes infigantur, ut oves pabulum capientes prohibeantur ne transiliant. Aestate equidem etiam sub dio nutriuntur, ac foris permanent ac stabulantur. Verum quum sol est acutissimus, sub umbram pellantur, non tamen econtra, Valde enim a frigore laeduntur. Ut vero non adrepant bestiae quae eas devastare solent, pili mulierum in ipsis mandris suffumigentur, aut galbanum, aut cornu cervi, aut caprarum ungulae sive pilli, aut bitumen, aut cassia, aut conyza, aut aliud quippiam grave olens, singula per se, aut etiam plura ex his, aut simul omnia. Ad stratum ovilium utendum calamintha, aut asphodelo, aut pulegio, aut polio, aut conyza, aut abrotono. Huiusmodi enim bestias reptiles fugant. Pabulum obiiciatur cytisus, medica, foenograecum, avena, leguminumque ac hordei paleae, quae praestantiores fiunt, si area per muriam irrorentur. Quin et ficuum olynthi immaturi elapsa, foliaque feci assiccata, avibus commodum alimentum praebent. Caeterum ad pascua educendae sunt, aestate quidem ante solis exortum, rore nondum dissoluto. Semper autem prospiciendum est, ut solem in coelo habeant. Numerus gregis semper sit impar, ut qui naturalem quandam vim habet, ad gregis ipsius salutem ac

durabilitatem permansuram.

Cap. III.
De admissura et partu.
Didymi.

ARIETES duobus mensibus ante admissuram separandi sunt, eisque largius pabulum exhibendum. Ubi vero vires et facultatem sufficientem collegerit, ad foeminas dimittendi. Aetas arietum utilis ad initum, ab annis duobus usque ad octo. Similiter et in foeminis. Nosse autem operaeprecium est, quod arietes magis oves veteres persequuntur, ut quae facilius citiusque ineantur, deinde etiam novellas. At vero quo per omnem fere annum agnos ac lac habeant, tempus admissurae diversimode in singula anni tempora disponunt. Validi autem ad initum fiunt arietes, si saepe ipsis in pabulo ammisceatur, et multifera herba polygonos appellata, unde etiam reliqua pecora ad coitum excitatur. Iisdem aquis et non peregrinis est utendum. Quod si quis mares sibi plures gigni velit, contra septentrionales ventos pascente grege, die serena, arietes admittat. Si foeminas, austro a tergo adspirante. Hoc ipsum et in his, et in omnibus animalibus convenire videtur. Et si dexter testis obligetur, velut in bobus dictum est, foemina gignentur, Mas contra, si sinistre. Recens natae oviculae ubi lacte impletam sunt seorsim habendae sunt. Si enim simul cum matricibus stabulentur, conculcantur. lac usque ad duos menses non emulgeatur, quanquam praestiterit id nunquam emulgeri. habitiores enim agni evadent. Oviculas ex primiparis natas ab alienare oportet, velut ineptas ad diuturnitatem.

Cap. IIII.
Ut oves sequatur.
<Africani.>

LANA aures ipsarum obturato.

Cap. V.
Ut aries non incurrat nec impetat.
<Eiusdem.>

CORNUA ipsius prope auriculas eius perforato.

Cap. VI.
Ut pregnante ove cognoscatur
qualem colorem habeat foetus.
<Democriti.>

APERITO praegnantis os, et si quidem inveneris linguam ipsius nigram, nigrum agnum pariet. Si vero albam, album. Si autem variam, varius erit et partus.

Cap. VII.
Ut agni non aegrotent.

HEDERAM ad dies septem edendam exhibe, et non aegrotabunt.

Cap. VIII.
Quando et quomodo oves tondendae sint.
<Didymi.>

NEQUE frigore adhuc existente, neque aestatis tempore, sed medio vere, oves tondere oportet. Vulnera quae inter tondendum contingunt, pice liquida illinantur. Reliquum corpus ex vino et oleo aut succo lupinorum amarorum decoctorum. Praestat tamen vinum pari amurca mixtum, aut oleum et vinum album, cera et adipe ammixtis illini. Hoc enim et lanae nocumentum non affert, et scabiem fieri non permittit, et ulcerationem fieri prohibet. Observare autem oportet ut probe detersae, post primam diei horam resiccato rore per noctem in lanas illapso, tondeantur, magis utique in sole. Exudante enim dum tondetur ovicula sudor lanis excipitur, lanaque coloratior et mollior redditur.

Cap. IX.
De capris et hircis.
Florentini.

CAPRAE montanis locis gaudent. Estque hoc animal in

multis simile ovi, salitur iisdem temporibus. gestat in utero mensibus, veluti omnes, quinque: parit fere gemellos, et natos nutrit, et reditus non modicos affert, de lacte et caseo ac carne. Insuperque a pilo. Pilus ipse necessarius ad funes ac saccos, et his similia, et ad nautica ministeria: quae enim unde facta sunt, neque facile {inciduntnr}<inciduntur> neque computrescunt naturaliter, nisi valde neglectim habeantur. Ex matricibus eligere oportet bene compactas, magnasque ac plenas, et quae corpus leve habent, pilosque densos, et ubera magna ac tumentia. Tales enim et durabilitate meliores sunt. A natura enim animal est aegre frigus ferens, denique naturaliter semper febricitat. Et si quando defecerit febris, intereunt. Ex hircis praeferunt magnos, bonis lateribus praeditos, et coxendicibus magnis, densoque ac longo et albo pilo, et qui cervicem brevem, itemque collum breve et crassum habent, guttur vero longius. Optimum autem tempus admissurae est ante solstitium hyemale. Hircus porro non aufugiet, si barbam eius praecideris.

Cap. X.
Ut caprae multum lac praebeant.
Eiusdem.

HERBAM quinquefolium pentedactylon Graecis dictam ante quam bibant, ad dies quinque edendam praebe. Caprae multum lac faciunt, si dictamnum circum ventres ipsarum alligaveris.

Cap. XI.
Ne oves et caprae pestilentia laborent.
Quintiliorum.

SI ciconiae ventriculum aqua contritum, cochliarii unius mensura singulis infuderis, pestilentia non tentabuntur.

Cap. XII.
De lacte, et ut pecora multum lac faciant.
Africani.

OMNIA pecora immensum lac dabunt, unaque foetum enutrient, si cytisum comederint, aut dictamnum ventribus ipsarum alligaveris. Lac ad ignem si tepefiat et fici ramulo moveatur, coagulatur. Verum lac acetosum oxygala Graecis dictum immissum in oleum, aut in terebinthi folia compositum tenerum permanet.

Cap. XIII.
De< >medela ovium.
Leontii.

PROVIDERE oportet ut oves primum pestilentem morbum non incidant. Vere itaque incipiente salvia montan, et marrhubium herba, simul tusa in potum misceantur, ad XIIII. dies. Idem et autumno totidem diebus faciendum est. Si vero eas corripiat morbus, iisdem remediis utendum. Cytisi quoque foenum prodest in pabulo sumptum, et harundinis durissimae radices tenerrimae in potu maceratae. Aegrotantes insuper in aliam regionem transferendae sunt, ut neque sanae ipsis permisceantur, et ipsae aqua et aere alio participantes convalescant ac corroborentur.

Cap. XIIII.
Luporum captura.
<Diophanis.>

LUPOS venaberis hoc modo, Blemmi pisces sunt parvi marini, quos aliqui lupos appellant. hi venationem terrestrium luporum perficiunt hoc modo: Vivos ipsos quam plurimos piscaberis, et conteres in mortario aut pila et prunam plurimam excitabis in monte, in quo lupi versantur, vento videlicet spirante, accipiesque ex his piscibus, et in ignem mittes. Cruorem deinde et carnes agninas tenuiter concisas probe permiscebis, et ad contusos pisces adiicies, secedesque ex illis locis. Postquam enim rogus graviter

olere coeperit, lupi eius regionis omnes congregabuntur. Ubi autem participaverint carnibus aut odore, tenebris offusis vertiginosi redditi soporabuntur. Itaque velut torpentes ipsos reperiens mactabis.

Cap. XV.
De scabie.
Didymi.

SCABIES ne ab initio quidem accesserit, si quis post tonsuram oves ex his quae diximus, illinat. Si vero ex negligentia tua contingat, curabis ipsam hoc modo. Amurca insulsa excolatur, et aqua in qua lupini amari macerati sunt, ex fex vini albi, singula pari copia mixta in vasculo calefiunt, et ex his illita ovis ad biduum permanet. Tertia deinde ex aqua marina, aut muria calida lavatur, et postea etiam ex aqua potabili. Alii cupressi pilulas simul cum aqua affundunt. Alii sulphur et cyperum, cum cerussa et butyro tusa illinunt. Quidam mingente asino in via, id quod consistit lutosum illinunt. Quidam adhuc diligentiores melius faciunt, et non prius quicquam praedictorum remediorum scabiosae adhibent, quam pars affecta sit detonsa, et urina vetere confricta. In Arabia tamen cedriae illitione contenti sunt, quemadmodum etiam in camelis ac elephantis. Scabiem porro ovium curabis etiam urina lavando, et sulphur cum oleo illinendo.

Cap. XVI.
De pediculari morbo.
Eiusdem.

SI pedunculos aut ricinos habeant oves, aceris radices contundantur, et aqua addita coquantur, et postquam a capite usque ad spinam, lanam ac vellus divulseris, haec aqua tepida infundatur, donec per otum corpus progrediatur. Quidam et hic cedri sola utuntur. Alii mandragorae radice consimiliter utuntur. Cavendum autem

ne gustent inde, periculum enim inducit. Alii cyperi radicem decoquunt, et cum decocto lavant.

Cap. XVII.
De diversis morbis.
Anatolii.

SI solis ardor oves laeserit, caduntque assidue, et non edunt, betae sylvestris succus exprimatur et infundatur. Coganturque etiam ipsas betas edere. Si difficilem habeant spirationem, aures ferro incidantur, et in alios locos transferantur. Si tussis vexet, amygdalae purgatae et tusae, vini cyathis tribus mixtae, per nares infundantur. Si ex nocentiore pabulo venter intumescat, sanguinis detractione curabis ipsas, lancinatis et apertis supra labra venis, et his quae sub cauda sunt, iuxta sedem, sed et hominis urinam sesquiheminae mensura infundere oportet. Si vermes cum herb comederit, idem faciendum est. Si hirudinem glutiverit, acetum acre calidum aut oleum infundatur. Si abscessum in superficie habeat, dividatur, et in vulnus sal tenuis torrefactus cum pice liquida imponatur. Si a reptili quopiam morsa sit aut percussa, melanthium cum vino praebeatur, fiantque et obiiciantur ea quae in bobus, et reliquis praediximus. Lupi in pecora non facient incursum, si scillam ei qui dux gregis appellatur, alligaveris.

Cap. XVIII.
De caprarum gregibus.
Berytii.

CURAM caprarum eandem faciemus quam ovium, tum in nutricatu, tum in morbis. Quod vero proprium ipsis est, non videtur relinquendum: non enim velut oves simul pascuntur, sic etiam caprae gregatim pascua carpunt, sed maxime invicem discendentes, saltantesque ac lascivientes late pascua persequuntur, et praeruptis locis gaudent. Quod vero plus sensus et intellectus habeat capra

quam caetera animalia irrationabilia, vel ex eo maxime ostenditur, quod ubi oculos hebetes ac obtusos sibi esse percipit, in iuncos acutos, oxyschoenos Graecis vocatos ingreditur, et seipsam illorum stimulis perpungit.

Cap. XIX.
De caseo faciendo.
Eiusdem.

Plerique caseos conglutinant, quod primum aliqui succum, sive opon vocant, plurimi autem ex agricolis pithyan, id est, coagulum ipsum nominant. Praestat hoc ex hoedis. quanquam et sal torrefactus lac coagulet, et fici succus, et teneri ipsius ramuli aut folia, et pili qui in verticulis cinarae herbae enascuntur, qui alias inepti sunt ad cibum, et piper, et domesticae gallinae pellicula, quae intra ventriculum stercori destinata est, et echinus, hoc est erinaceus, ab aspritudine Graecis appellatur. E salicis cortice pasta pecora acerbum et praestantius lac reddunt, et multos magis a cytisi pabulo. Durat lac ad triduum, si pridie quam reponas in vas effusum ac fervefactum rursus in aliud transfuderis, et ferula aut {haruudine} <harundine> moveris, donec frigefiat, modicumque salem insperseris. Tener et mollis diutius manet caseus, cnici semine ex aqua trepida exceptus, aut eodem cum melle tepido adiecto. Perdurat integer, aqua potabili lotus, et in sole siccatus, si fictilibus componatur cum thymbra aut thymo, separatis invicem quantum fieri potest caseis qui sic componuntur, deinde aceto dulci aut aceto mulso affuso, donec liquor per omnes progressus superemineat. Quidam caseos in aquam marinam coniectos asservant. Albus manet caseus in muriam iniectus. Solidior vero et acrior super {sumum} <fumum> positus. Videtur autem omnis caseus si in legumen, et maxime cicerculam coniiciatur,

durabilior fieri. Si vero ob vetustatem durus aut amarus sit, in omelysi permadescat. Est autem omelysis farina ex hordeo non torrefacto facta, deinde in aquam caseus mittatur, et postea quod in superficie haeret adimatur.

Cap. XX.
De probatione lactis.
Eiusdem.

LAC probabis an aquam habeat, iunco acuto immisso et extracto, lacteque ad unguem instillato, si enim cito ab ipso defluxerit, aquam ammixtam habet. Si vero permanserit in ungue, {nitegrum} <integrum> existit.

Cap. XXI.
Melcae praeparatio compendiaria.
Paxami.

PRAEPARATIO Melcae extemporalis et praestantior fiet hoc modo. Nimirum si in fictilia vasa nova acetum acre immiseris, posuerisque ipsa in calidum cinerem, aut ad lentum ignem, id est ad prunas, et ubi paululum efferbuerit acetum, ut a vasis combinatur, vasa de prunis detraxerit, et in eadem vascula lac miseri, atque ipsa in arculam, aut cistam, aut ubi immota maneant, deposueris. Sequenti enim die meleas multo longe praestantiores habebis quam sunt quae multa arte parantur. Vascula tamen postquam semel aut iterum ipsis usus fueris, permutabis.

Liber XVIII