Geoponica

traduzione di Janus Cornarius - 1543

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Gli autori sono stati emendati in base a
Geoponica sive Cassiani Bassi Scholastici De Re Rustica Eclogae
recensuit Henricus Beckh - Teubner Stoccarda e Lipsia 1994

Liber XVII

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

CASSII DIONYSII UTICENSIS
DE AGRICULTURA LIB. XVII.

HAEC insunt in hoc libro; qui decimusseptimus est selectarum de agricultura praeceptionum, et continet descriptionem admissionis boum, et generationis eorundem, itemque educationis atque omnigenae curationis.

Cap. I.
De bobus.
Florentini.

VACCAS triginta diebus antequam saliantur, cibo impleri non est permittendum, quanto enim magis gracilescent, tanto facilius semen concipient.

Cap. II.
De bobus foeminis sive vaccis.
Eiusdem.

VACCAE eligendae sunt bene compactae, corporibus oblongae, istae magnitudinis, probe cornutae, latae frontis, nigris oculis, maxillis contractis, simas, non gibbosas, explicatas nares habentes, cervicem longam et crassam, pectorosae, labris nigris, profundis lateribus, ac bene costatis, lato tergo, habentes umbilicum magnum, caudam praelongam et ad calcanea pertingentem, multum pilosam, brachiis

crassis, cruribus rectis, solidis, crassis magis quam longis, quae non mutuo affrictu atteruntur, pedibus qui inter eundum non nimium dilatantur, ungulis non valde disparatis unguibus perfectis et aequalibus, pelle ad tactum leni, et non ut lignum indurata. Probant a colore optimae, eas quae sunt flavescentes, eas quoque quae nigra crura habent, ut generosas probant. Bonum igitur est ut his omnibus a natura sit vacca ornata, sin minus, quam plurimis. At vero boves etiam vocem bubulci agnoscunt, et vocati nominibus impositis intelligunt, divertunt quoque eo quo iubentur, iussaque faciunt pro arbitrio sui praefecti.

Cap. III.
De tauris.
Didymi.

TAURI duobus ante admissuram mensibus, non sunt dimittendi ad communia pascua cum vaccis, verum imprendi sunt herba ac foeno, et si pabulum hoc non sufficiat, cicere aut ervo, aut ordeo macerato. Minores annis duo{o}bus non sunt idonei admissurae, sed neque seniores duodecim. Idem etiam vaccis intelligendum est. Secernendi autem sunt a foeminis per duorum mensium spatium, inducendique in greges armentorum, ut ipsorum alacritatem non impediamus.

Cap. IIII.
Ut boves non fiant debiles.
Democriti.

ERVUM maceratum tritum singulis mensibus in potu exhibe. Plagam boum curabis, malva sylvestri trita ac illita.

Cap. V.
De ammissura.
Quintiliorum.

TEMPUS admissurae idoneum est ver medium. Si vero vaccae tauros non admittunt, scillae medullam sive corculum,

hoc est tenerrimas ipsius partes, et si ita dicere licet adipem, cum aqua terere oportet, et oblinere inde naturam vaccarum. Si vero tauri ad venerem sint seniores, cervi caudam urito et terito, ulnoque subactam pudendo ac testibus tauri illinito, et statim stimulabitur. Hoc non solum in tauris, sed etiam in aliis animalibus, et in hominibus eveniet. Stimulum autem libidinis dissolvet oleum illitum. Herba quoque polyspermos et polygonos appellata, animalia faciet foecundiora.

Cap. VI.
De cognitione partus bovis qui nascetur.
Africani.

QUI praenosse volunt an marem aut foeminam paritura sit bucula inita, hac observatione utantur, Si quidem enim in dextram partem taurus descenderit, partus masculus erit. Si in sinistram, foemina. Quod si tibi marem generari velis, tempore admissurae sinistrum testiculum admissario obligabis, Si foeminam, dextrum. Quidam vero naturale auxilium ad hanc rem moliuntur. Et si quidem marem sibi progenerari velint, borealis aeris constitutione existente initum appetere praeparant, Si contra foeminam, spirante austro.

Cap. VII.
De Oestro, quod Myopa Graeci,
Latini Tabanus appellant.
Sotionis.

QUOD Myopes pungentes boves, ipsos ad insaniam adigunt, notum est. At vero non appropinquabunt ipsis, si quis lauri baccas tundat et in aqua coquat, conspergatque inde locum in quo {pascuntnr}<pascuntur>. Fugient enim Myopes ob naturalem quandam contrarietatem. Si vero iam percussi sint ab oestro boves, cerussam ex aqua ipsis oblinunt.

Cap. VIII.
De vitulorum nutritione.
Didymi.

LACTANTES boves cytiso aut medica nutriemus. Sic enim connutritae plus lactis habebunt. Caeterum vituli ipsi duorum annorum castrandi sunt. Nam serius castrari non est commodum. Vulnera ipsa cinere et argenti spuma inspergantur. Post triduum vero pice liquida et cinere modico oleo ammixto integantur.

Cap. IX.
Ut boves laborantes non lassentur.
{Democreti}<Democriti>.

OLEO et terebinthina coctis cornua illinito.

Cap. X.
A qua aetate incipienda admissura boum.
Varronis.

INIRE oportet non minorem duobus annis, ut triennes pariant. Melius autem pariunt quadrimae. Parit vacca ut plurimum ad annos usque decem. Tauri vero a trimatu vigorosi sunt tempus admissurae quadrupedum a delphini exortu, hoc est circa Iunii mensis principium, usque ad dies X:L: Gestat in utero vacca mensibus decem. Caeterum steriles et imbecilles, et aetate provectiores, ex armentorum grege eliciendae sunt. Inutilis est enim diligentia quae circa inutilia adhibetur.

Cap. XI:
Ut boves a muscis non infestentur.
Africani.

LAURI fructum tenuissime tritum et ex oleo coctum, bobus illinito, aut ex saliva propria ipsorum boum eos inungito. Tauri illito naribus rosaceo, tenebris offusis vertiginosi fiunt.

Cap. {VII} <XII.>.
Ut boves pingues facias.

BO{O}VES pingues facies, si redeuntibus a pascuis prima die brassicam concisam, et acri aceto maceratam obieceris

deinde paleis excussas, et furfuribus triticeis mixtas, ad dies quinque. Sexta autem ordei moliti heminas quatuor, et sex sequentibus diebus paulatim, alimentum auxeris. Et hyeme quidem circa gallicinii horam nutries, deinde circa diluculum, quando et potum dabis. Reliquum alimenti circa vesperam, Aestate autem primum pabulum sub diluculum, secundum ad meridiem offerse, deinde potum exhibebis, et sic tertium pabulum circa horam nonam dabis, et rursus {potun} <potum> hyeme quidem aquam calidiorem, aestate autem tepidam. At vero ora ipsorum urina colluunt incumbentes pituitam extrahentes, et linguam a vermibus purgantes volsella exemptis. Pascuntur enim vermes in linguis ipsorum, quas deinde sale confricant. Sed et stramenti ipsorum curam habere oportet.

Cap. XIII.
De medela boum, et ut ne ossa devorent.
Paxami.

AD praesepia neque gallinae, neque sues accedant. {Utrorunque} <utrorumque> enim fimus si edatur, animal laedit. Non devorabit ossiculum bos, si lupi caudam in presepe suspenderis.

Cap. XIIII.
De ignoto morbo.
Democriti.

ANIMALIUM affectus et morbi fere omnes obscuri sunt. Quomodo enim quis discat? aut a quo percunctetur affectum qui est intra animal? Si igitur silphium tusum cum vino meraco nigro in nares infuderis, omnem ignotum morbum curabis. Democritus consulti incipiente vere, in potum boum ad quatuor et decem dies, scillae et rhamni radices iniicere. Si vero manifestum morbum aegrotet bos, sic medeberi. Salviam

ex montana regione, et marrubium, in potu quem hausturi sunt macerato pari dierum numero, eoque exhibito curabuntur. Hoc autem non bobus solum, sed et alio pecori prodest. Quin et sal pabulo ammixtus valde iuvat. Optima vero et saluberrima est amurca cum aqu paulatim exhibita, prodest et medica herba.

Cap. XV.
De capitis dolore.

DOLOREM capitis bovis prius conoscere oportet. Quando igitur dimissis auribus non comedit, capitis dolor adest. Lingua igitur ipsorum thymo trito cum vino, et alio, et sale tenui confricentur. Ptisana etiam cruda vino diluta prodest. Quin et lauri foliis manus plenae mensura acceptis, et in os immissis, aut mali punici putaminibus medeberis. Et myrrha magnitudine fabae in duabus vini heminis diluta, et per nares infusa curabis.

Cap. XVI.
De profluvio alvi.

RHAMNI folia contusa, et bitumine intecta, edere dato. Alii mali punicae folia tusa, et polenta obducta, in cibo exhibent. Alii farinae frumenti sive tritici torrefacti heminas duas, cum aquae mensura dimidia subactas exhibent.

Cap. XVII.
De cura cruditatis.

CRUDITAS bovis cognoscitur ex eo quod non edit, et frequenter eructat, membraque cum quadam torsione et spiritus impressione movet. Curabimus igitur ipsum calidae aquae potu, et brassicae in aceto maceratae fasciculo ad edendum oblato. Alii brassicae partes teneriores fervefaciunt ac terunt cum {olao} <oleo>, et per cornu in os infundunt, et aviculis instratum calfacientes ad deambulationem {deducuut} <deducunt>. Hoc non bobus tantum, sed etiam omni alio pecori auxiliatur.

Alii oleae sylvestris folia aut aliarum arborum ramos teneros tundunt, et aquam affusum percolant, atque ita heminas sex inde per biduum infundunt.

Cap. XVIII.
De bupresti.

Quidam oleum bobus in nares infundunt. Alii caprifici grossos aqua macerant, ac dissolvunt, et similiter in nares infundunt.

Cap. XIX.
De tormine.

QUI torminibus vexatur bos, in uno loco non persistit, neque cibum attingit, sed suspirat ac gemit. Modicum igitur alimentum ipsi obiiciendum est, et caro circa ungues perpurgenda, ut sanguis inde promanet. Quidam circa caudam aperiunt, ut sanguis effluat, et panniculo obligant. Alii cepas et salem simul puniunt: et coacta in sedem quam penitissime protrudunt, et ad cursum cogunt. Alii nitrum tusum per os ingerunt.

Cap. XX.
De febriente bove.
Didymi.

BOS febriens non admittit cibum, deorsum nutat, lacrymatur, sordes in oculis habet, circa oculos cavatur. Eum curant hoc modo. Ex opacis locis gramen capito, et lavato, eique edendum praebeto, aut vitis folia. In potu exhibeatur aqua quidem frigidissima, verum non sub dio, sed maxime loco umbroso, aures vero et nares spongia aqua imbuta detergeantur. Quidam cauterio faciem ipsius perurunt, et partes sub oculis itidem, easque spongia urina veteri calida imbuta bis per diem confricant, donec crustae excidant, et vulnera cicatricem recipiant. Lancinantur etiam aures ut sanguis effluat. Quidam pollentam ulno subigunt, et edendam praebent, alii muria dissolvunt, et

aviculis concalefaciunt. Alii cytisum praebent cum vino. Id quod non bobus tantum, sed et alio pecori auxiliare est.

Cap. XXI.
De tussiente.

ORDEUM melitum maceratum, et palearum tenerrimas partes repurgatas, et ervi moliti heminas tres, in tres partes divisas, singulatim edendas praebeto. Quidam artemisiam herbam tritam ac dilutae aqua exprimunt, et ante pabulum ad dies VII. infundunt.

Cap. XXII.
De suppuratis.

SI ulcus suppuratum collegerit bos, urina bovis veteri calida ipsum purgare ac eluere oportet, et lanis extergere. Deinde emplastro ex sale tenui ac pice liquida imponere.

Cap. XXIII.
De claudicatione.
Florentini.

SI ob praefrigeratam partem bos claudicet, pedem lavare oportet, et affectam partem scalpello aperire et urina vetere fovere, deinde salem inspergere, et spongia aut panniculo extergere, postea adipem caprinum aut bubulum, ad ferrum calidum affrictum dolenti parti instillare. Si ex calcata spina aut eiusmodi quopiam claudicaverit, alia quidem similiter facienda sunt, Verum cera cum oleo vetere, et melle, ervique farina colliquata, ad ficus aut mala punica tusa ammixta imponatur, et panniculo integatur, obligeturque diligenter, ut nihil temere subeat, donec stare potuerit. Sic enim sanus evadet. Tertia autem die resolve, eademque adhibe. Si vero ob influentis materiae impetum claudicarti, pars ipsa cum oleo et passo cocto calfiat, deinde cruda ordacea farina calida imponatur. Quum vero matura facta fuerit et mollis, dividatur, ac

eluatur, elotae autem parti divisae lilii folia aut scilla cum sale, aut polygonum aut marrubium tusum imponatur.

Cap. XXIIII.
De scabie.

SCABIEM et eruptiones urina bubula veteri et butyro quidam oblinentes: Alii resinam, aut picem liquidam, cum vino cataplasmatis modo imponunt, et sic ipsos sanant.

Cap. XXV.
De bile.

BOUM crura usque ad ungulam perurantur, et lavacro calido assidue calefiant, et aviculis instratis contegatur.

Cap. XXVI.
De perfrigeratione.

VINUM nigrum excolatum ipsis infundatur.

Cap. XXVII.
De vermibus.

Aqua frigida quidam irrorant ulcera, et sic enecant vermes.

Cap. XXVIII.
De appetente vitiosum pabulum.

PABULUM ex amurca sufficiente respergatur, et oleo ac rasina sive terebinthina, aequalibus portionibus permixtis, cornua ipsarum usque ad radicem illinito.

Cap. XXIX.
De pediculosi.

BOVEM supinum deiicere ac persternere oportet et capite sursum spectante, linguam contemplari an bullas habeat. Has aut ferramentis acutis et ignitis inurere oportet, deinde sylvestris oleae foliis contusis cum sale, ulcera illinere, aut sale tenui cum oleo, aut butyro cum sale. Aut cucumeris sylvestris arisi radix contusa, simul cum ficibus ad edendum praebeatur. Aut polentae heminae duae, et farina frumenti torrefacti tantundem, vino madefacta exhibeantur.

Liber XVII