Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

45 - de Coturnice 

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE  COTURNICE.

A.

COTURNICEM eam esse avem, cuius hic figura cernitur, ut homines docti nostra aetate omnes consentiunt, et copiose in epistolis suis Aloisius Mundella medicus approbavit: ita literatores quidam repugnant, eam quae hodieque vulgo coturnix apud Italos dicatur veterum quoque coturnicem esse putantes. sed horum error crassior est, quam ut nos in eo refellendo tempus collocare conveniat, et iam a doctissimo viro Mundella satis est reprehensus. Nos hoc in loco de coturnice veterum agemus, de altera, quam Itali vulgo sic vocant, post perdicem. Schelau, [HE], apud Hebraeos coturnix est, unde pluralis numerus schaluim. David Kimhi interpretatur avem praepinguem, quae dicatur vulgo [HE], qualea: et similiter R. Salomon. adstipulantur Iosephus et Hieronimus. Septuagtinta ortygometram, id est coturnicum matricem verterunt. Exodi 16. Chaldaeus interpres habet [HE], selau: Arabs [HE], salui: Persa, [HE], moreg zah. et Numeri 11. Arabs similiter, Chaldaeus [HE], schaliu: Persa, [HE], moreg zeha. Psalmo 105. Chaldaeus [HE], elschalui cum articulo el. Munsterus in Lexico trilingui

pro coturnice habet [HE], schalau: [HE], schiluah: [HE], salua: et [HE], kakli. Bellunensis apud Avicennam lib. 2. seman coturnicem vel qualeam interpretatur: altedarugi vero (alias altaiugi) phasianum, vel perdicem, vel avem coturnici similem. Dorache, id est coturnices, Interpres Avicennae ex Aristotele de hist. anim. 8. 12. Coturnicem Graeci ortyga vocant, Isidorus. a recto [GR]. hodie vulgo [GR], vel [GR]. Itali quaglia, ut Alunnus et Scoppa scribunt: vel quallia, unde et barbari quidam authores qualeam ceu Latinam vocem scribunt. Coturnices vulgo quaquilae dicuntur vel qualeae, Ant. Gazius. Quiscula, id est coturnix, nomen a sono fictum Arnoldus Villanov. Calepinus querquedulam quoque (ea anas fera est, parva) qualiam vulgo a voce dici meminit, Hispani cuaderuiz. Galli caille. Germani [GO]: Flandri [GO]. hinc forte Albertus, Coturnix (inquit) avis, quam vulgo quisculam vocamus. Angli quayll. Illyrii krziepelka, vel krzepelka. Coturnicem vulgo currelium dicimus, a currendo, Comestor. hinc et Ortygiam dictam putant, quod harum avium greges e mari in eam provolent, Athenaeus.

B.

In Delo primum visae coturnices, Solinus. In sinu Arabico praecipue nutriuntur, Comestor. In convallibus alpium Helveticarum apud Rhaetos, Sedunos et Leopontios, non pauciores quam alibi capiuntur, alioqui copiosae per Helvetiam praesertim circa Aventicum, ubi canes ad earum aucupium egregie institutos alunt, Stumpfius. Perdicibus similes sunt, sed multis partibus minores, Turnerus. Theophrastus forte illas perdices nanas dicet. sic enim per omnia perdicem imitantur, ut praeter exiguitatem et pressitudinem corporis plane nihil distent, Longolius. Coturnix parva avis est, Plinius. Color [GR], id est testaceus, communis est fere pulveratricibus, ut alaudae, coturnici, perdici, etc. Longolius. Coturnix aliquando alba visa est, Aristoteles in libro de coloribus. nam [GR] illic pro [GR] non recte legitur, vide in Cervo B. Coturnicibus et gallinaceis pennae sunt durae, Aristoteles in Physiognomon. Coturnicum ossa difficulter afficiuntur ave patiuntur quicquam ([GR] sunt, dura nimirum ac solidiora,) Orus. Coturnici proprium est prae caeteris avibus, ut et ingluviem, et gulam infra prope ventriculum amplam et latam habeat, Aristot. Et alibi, Gula eis amplior est infra. Coturnicibus aliis ventri, aliis intestino fel iungitur, Aristot. Plinius aliter, Fel (inquit) renibus, et parte tantum altera iungitur intestino in corvis, coturnicibus, phasianis. Pedibus fissis sunt, Athenaeus ex Aristotele. Alexander Myndius apud Athenaeum, coturnicem inquit foeminam graciliore collo quam marem esse, neque nigras partes sub mentum subiectas possidere. ingluviem ([GR], lego [GR] cum Gillio) in ave dissecta non magnam spectari: cor magnum et tricuspidatum, ([GR].) Iecur etiam habere, et fel intestinis adnexum: splenem parvum et qui vix conspiciatur: testes sub iecinore contineri ut in gallinaceis.

C.

Coturnix appellatur a sono vocis, Festus. Blondus etiam a recentioribus qualeam a voce dictam scribit. Si iteratim sones co tur nix, ita singulas syllabas toni tractu pronuncies, avis vocem te liquido imitatum cognoscas, Gyb. Longolius. Coturnicibus maribus tantum cantus datus est, Aristot. et Albertus. Coturnix vox est in pugna, Aristot. Aliis in pugna vox, ut coturnicibus: aliis ante pugnam, ut perdicibus, etc. Plinius. Coturnix humi nidulatur. nec unquam in arbore consistit, sed humi, Aristot. Cum ad nos venit, terrestris potius quam sublimis est, Plinius. Pulveratrices sunt, Gyb. Longolius. Coturnicem vulgo currelium dicimus a currendo, Comestor. Currit satis velociter, Albert.

Coturnix est avis miliaris, hoc est milio ut plurimum vescitur, Aloisius Mundella. Coturnices milio et tritico, et praeterea pura aqua pinguescunt, Dydimus in Geoponicis. Coturnicibus veratri (alias, veneni) semen gratissimus cibus, Plinius. Et rursus, Venenis capreae et coturnices (ut diximus) pinguescunt, placidissima animalia. Quod aliis cibus est, aliis est acre venenum, Lucretius. Et mox, Praeterea nobis veratrum est acre venenum, At capris, (capreis, ex Plinio) adipes et coturnicibus auget. Cicuta sturnos nutrit, nos vero interimit: et elleborus coturnici pro cibo est, homini venenum, Galenus ad Pisonem. Elleborus homini venenum est, alimentum coturnicibus, Aristot. lib. 1. de plantis, et Aphrodisiensis in Problematis. Orobus coturnicum apud Arnoldum Villanov. in libro de venenis, Avicennae napellus est: Vide in Lupo a.

Coturnices cum ceciderint ([GR], malim [GR]: quod verbum in sequentibus etiam bis ponitur: id est cum volaverint) si serenum sit aut aquilonium tempus, sociantur, et prospere degunt, ([GR], id est quiete agunt. Gaza videtur legisse [GR]:) sed si austrinum, moleste, propterea quod parum volant, humidus enim gravisque auster est. Quam ob rem qui aucupantur, austrum, non aquilonem observant. omnino aegre propter sui corporis pondus volant. sunt enim corpore grandiore, quam suis pennis deferri possint, vociferantesque ob eam rem volant. laborant enim quasi oppressae onere. cum haec adeunt loca, sine ducibus pergunt. at cum hinc abeunt, ducibus lingulaca, oto, otide Plinius et matrice (ortygometra) proficiscuntur, atque etiam cynchramo, a quo etiam revocantur noctu, cuius vocem cum senserint aucupes, intelligunt parari discessum, Aristot. Advolant coturnices non sine periculo navigantium, cum appropinquavere terris, Quippe velis saepe insidunt, et hoc semper noctu, merguntque navigia, Plinius. Blondus ex Plinio legit, velis incidunt,

non insidunt: quam lectionem Solinus quoque secutus est, et ex Oppiano eadem approbari potest. est his per hospitia certa. austro non volant, humido scilicet et graviore vento. Aura tamen velii volunt, propter pondus corporum viresque parvas. Hinc volantium illa conquestio labore expressa. Aquilone ergo maxime volant, ortygometra duce. Primam earum terrae appropinquantem accipiter rapit. Semper hinc remeantes comitatum sollicitant, abeuntque una persuasae glottis et otis (alias otus, ut et Aristoteles habet) [et] cenchramus (alias cynchramus.) Quod si ventus agmen adverso flatu coeperit inhibere, pondusculis lapidum apprehensis, aut gutture harena repleto, stabilitae volant, (vide in D.) Plinius. Eadem fere Solinus, cuius tamen verba non omittam, ne quid ad maiorem claritatem desiderari possit: Adveniendi (inquit) habent tempora aestate depulsa. Cum maria tranant, impetus differunt, et metu spatii longioris vires suas nutriunt tarditate. Ubi terram persentiscunt, coeunt catervatim: deinde globatae vehementius properant: quae festinatio plerunque exitium portat navigantibus. Accidit enim plerunque noctibus ut vela incidant, et praeponderatis sinibus alveos invertant. Austro nunquam exeunt. nam metuunt vim flatus tumidioris. plurimum se aquilonibus credunt, ut corpora pinguiuscula atque eo tarda facilius provehat siccior et vehementior spiritus. Ortygometra dicitur quae gregem ductitat. eandem (primam, scilicet ex coturnicibus, non ortygometram, Plinius) terrae proximantem accipiter speculatus rapit. ac propterea opera est universis, ut solicitent ducem generis externi, per quem frustrentur prima discrimina, Haec ille. Coturnices pascuis prioribus relictis gregatim volitant, et maris spacium volatu non intermisso, (sunt qui in Delum insulam e mari eas deferri scribant, ut non uno continuo volatu mare traiiciant,) ceu avium celerrimae, superant: tam timidae interim, ut maris aspectum exhorreant, et oculis conniveant: unde aliquando velis illisae navium a nautis capiuntur, Oppianus in Ixeuticis. Redeunt sine ducibus, Eberus et Peucerus. Coturnices quoque discedunt, nisi paucae locis apricis remanserint: quod et turtures faciunt, Aristot. Semper ante adveniunt quam grues, Plinius. Prius abeunt quam grues. hi enim Septembri mense, illae Augusto incipiunt Aristot. Ciconiae prius recedunt quam hirundines, et hae quam coturnices, Albertus. Coturnices ad nos, ut audio, medio fere Aprili veniunt, et abeunt cum pruina ingruit: ita ut si pridie plurimae apparuerint, et postridie pruina subsequatur, ne una quidem amplius reliqua conspiciatur. Coturnicum multitudo ex Italia volantium, in Capreis insulis prope Neapolim capiebatur principio autumni. Ad maritimam regionem circa Pisaurum ingens coturnicum copia adventare consuevit et mille insidiis capi: sed potissimum sub extremum verni temporis illarum adventu observato, Aloisius Mundella. Turdi quotannis trans mare in Italiam advolant, circiter aequinoctium autumnale, et eodem revolant ad aequinoctium vernum, et alio tempore turtures ac coturnices immani numero. Hoc ita fieri apparet in insulis propinquis Pontia, Palmaria, Pandataria. Ibi enim in prima volatura cum veniunt, morantur dies paucos requiescendi causa. idemque faciunt cum ex Italia trans mare remeant, Varro. Coturnicem multi credunt trans mare avolare, quod falsum esse convincitur. quoniam trans mare per hyemem non invenitur. latet ergo, sicut aves caeterae quibus superflui lentique humores concoquendi sunt, Albertus. Cum e Rhodo Alexandriam Aegypti navigaremus, plurimae coturnices a Septentrione meridiem versus, in navi nostra captae sunt. unde certo persuasus sum coturnices coelum mutare. nam prius etiam cum e Zacyntho insula in Moream seu Nigropontum navigarem verno tempore, coturnices contraria profectione a meridie ad Septentrionem volantes observaram, ut illic per totam aestatem degerent: quo tempore etiam permultae in navi nostra captae sunt, cum diversis aliis migrantium avium generibus, Petrus Bellonius.

Usque adeo tum perdices, tum etiam coturnices copia libidinis gaudent, ut in aucupantes corruant, et saepenumero capitibus eorum residant, Aristot. et Athenaeus ex Alexandro Myndio, ubi pro [GR], legendum est ex Aristotele, [GR]. Clearchus scribit perdices, passeres, coturnices et gallos gallinaceos, non modo cum vident foeminas semen emittere, sed etiam cum earum vocem audiunt: causam esse in animo impressionem, quod ipsum coitus tempore cognosces, si contra eos speculum posueris, et ante hoc ipsum tendicularum insidias. nam ad imaginem suam quae inaniter in speculo repraesentatur accurrentes, capiuntur, et semen emittunt: gallinaceis exceptis, quos imago conspecta ad pugnam tantum excitat, Athenaeus et Eustathius. Proprium hoc coturnicum generi, ut rara inter eas foemina sit, et mares multi foeminam unam quaerant, Albertus. Aristoteles cum perdicum pugnam pro foeminis descripsisset, et marium in hoc genere salacitatem: et quod cum foemina ad incubandum aliquo diffugientes clam pariunt, ne ova a maribus propter salacitatem frangantur, mares interim coelibes inter se pugnent, victusque victoris venerem patiatur, nec ab alio nisi suo victore subigatur: idque non semper, sed certo tempore anni fieri, demum subdit: Hoc idem a coturnicibus quoque agi animadvertimus. Idem fere Plinius scribit, ex Aristotele (ut apparet,) mutuatus. Coturnicibus vox est in pugna, Aristot. et Plinius. Testudines montanae vento implentur quemadmodum coturnices, Scholiastes Nicandri. Athenaeus refert ex Phanodemo Delum insulam ab Achaeis Ortygiam dictam, quod observati sint coturnicum greges e mari volantes ([GR], quasi in mari etiam generentur. Phanodemum enim haec de generatione coturnicum referre scribit) in hanc insulam considere, eo quod portus habeat commodos. Cum hyemes (tempestates) fiunt magnae in partibus desertae Libyae, mare magnos

producit thynnos in littore (proiicit in littus:) ex quibus putrescentibus vermes enascuntur intra dies quatuordecim, primum muscarum instar, deinde locustarum magnitudine, donec paulatim coturnicum magnitudinem acquirant. Demum noto, id est austro flante, vel libonoto, auctae adultaeque maria transeunt in Pamphyliam vel Ciliciam et Hyberniam: et consequenter borea flante pergunt ad maritima loca et reliqua Melanitidis terrae. Caeterum indocti sophistae ignorantes earum naturam, pudicas (castas, cum ex putredine non ex coitu nascantur,) esse dicunt, Kiranides lib. 1.

Aves graviores nidos sibi non faciunt, ut coturnices, ut perdices, et reliquae generis eiusdem, quibus enim volandi facultas deest, iis nidus non prodest, sed facta in aprico area (alibi enim nusquam pariunt) atque materia, ut vepribus quibusdam congestis, quoad accipitrum et aquilarum iniuriam devitare possint, ova aedunt, et incubant. Mox cum excluserint, protinus pullos educunt, propterea quod nequeunt suo volatu iis cibum administrare, Aristoteles. Et rursus, Coturnix non nido, sed condenso frutice prolem munit. minus enim volat. Nidulantur humi, ut dixi, coturnices, quae etiam nunquam in arbore consistunt, sed humi, Idem. [GR], Athenaeus ex Aristotele. Refovent suos pullos sub se ipsae ducendo more gallinarum et coturnices et perdices. nec eodem in loco et pariunt et incubant, ne quis locum percipiat longioris temporis mora, Aristot. Coturnicum pulli mox ut exclusi sunt, per se comedunt, Albertus: ut et perdicum et omnium pulveratricum ni fallor. Coturnicibus veratri (alias, veneni) semen gratissimus cibus. quam ob causam eas damnavere mensae, simulque comitialem propter morbum despui suetum, quem solae animalium sentiunt praeter hominem, Plinius et Solinus. Coturnices comitiali morbo corripi non pauci nostro tempore observarunt. Sed quanquam Plinius solas illas praeter hominem hunc morbum sentire scribat, constat tamen alia quoque animalia eodem malo affici, ut cattos, quod nos saepe vidimus: et, ut ab aliis accepimus, capos gallinaceos, alaudas, equos, picas. Dici tamen potest ad defendendum Plinium, non solas quidem coturnices post hominem, sed illas potissimum huic morbo obnoxias esse, Aloisius Mundella.

D.

Aves quibus durae sunt pennae, fortes (et pugnaces) habentur, ut coturnices et gallinacei, Aristot. in Physiognom. Pugnant inter se pro foeminis, et inter coelibes etiam mas victus victoris venerem sustinet, ut in C. scriptum est: et mansueti inter se spectaculi gratia certaturae committuntur, ut referemus in E. Cum mare transvolant, ut intelligant superatumne iam ipsis mare sit, nec ne, singulae ternos ore lapillos ferunt, quorum singulos per intervalla demittunt: et diligenter observant, utrum in mare lapillus quisque deciderit, ulteriusque volandum sit: an in terram, et tempus iam adsit quiescendi, Oppianus in Ixeut. Si ventus agmen (traiicientium mare) adverso flatu coeperit inhibere, pondusculis lapidum apprehensis, aut gutture harena repleto, stabilitae volant, Plin. Hoc et grues similiter factitare aliqui prodiderunt. Ex coturnicum grege (postquam mare traiecit) primam terrae proximantem accipiter speculatus rapit. ac propterea opera est universis ut solicitent ducem generis externi, per quem frustrentur prima discrimina, Solinus. Author libri de nat. rerum sic legit, Idcirco cura est universis, ut externi generis ducem solicitent, scilicet cornicem, per quam prima discrimina caveant. Sed dicendum potius ortygometram, aut cenchramum, aut aliam ex illis quas Aristoteles et Plinius memorant, duces coturnicum esse. Pelecanus de coturnicis exitio acerbe et crudeliter cogitat: rursus coturnix ab ea vehementer dissentit, Aelianus et Philes. Astures capiunt coturnices, etc. Crescentiensis.

E.

Qui coturnices aucupantur, austrum non aquilonem observant: causam retuli in C. ex Aristotele. Capiuntur imitatione voci foeminae, Albertus. Instituuntur ad aucupium earum canes apud nos vulgo, qui privatim etiam a coturnicibus denominantur. Reti quod expegatorium vulgo vocatur, satis magno, capiuntur perdices, coturnices et phasiani, et aliae quaedam aves cum auxilio catuli ad hoc instructi, qui aves inquirit, quas cum viderit, subsistit, nec ad eas progreditur ne depellat. sed ad aucupem dominum suum respiciens retro caudam movet, unde auceps cognoscit aves esse prope canem: et tunc ipse ac socius rete trahunt, quo aves una cum catulo operiunt. Est et aliud parvum rete in capite perticae praeparatum, ut apertum existat, quo unus solus utitur auceps, et ad coturnices solum cum quasilatorio (instrumento) cuius sonus est per omnia similis voci coturnicis foeminae, ad quem mares ardenter accedunt, et sic irretiuntur, Crescentiensis lib. 10. cap. 25. Et rursus cap. 26. Item fiunt laquiei multi de pilis caudae equinae, in funiculo eiusdem materiae texti, qui tenduntur in sulcis frumenti, funiculo a terra elevato ultra altitudinem avis, parum declivis laqueis et apertis, ut avis transiens capite immisso capiatur collo: et hoc modo capiuntur perdices in agris, et coturnices ac phasiani in semitis nemorum per quas transeunt. Coturnices (inquit Oppianus in Ixeuticis lib. 3.) noctu retibus, quae nubes vocant, capiuntur, clamantibus aliis natu maioribus, ([GR], iam olim captis, unde forsan verbum [GR] factum:) ad quarum vocem dum accurrunt, in sagenas incidunt. Interdiu etiam in terra hoc modo capiuntur: Reti extenso aliquis tunicam supra caput erectam calamis utrinque sustinens movet, paulatim progrediens: metuunt illae sibi, et duni vestis huc illuc nutantis umbram fugiunt, retium laqueis involvuntur. Capiuntur ab avibus rapacibus, asture et accipitre, (et nisis praecipue rubris, ut quidam scribit,) Crescentiensis. Circa Neptunium

Italiae oppidum (inquit Blondus in Latinis) aucupium est coturnicum. Nam quum ad prima veris signa hirundines et simul cum ipsis coturnices, transmisso mari infero in Italiam redeunt, omnia Antiatum quondam littorum supercilia passus quinque milia Neptunienses contiguis retibus complent, sedensque unusquisque in fundi proprii et magno pretio comparati loco, ad particulam retium propriam venientes noctu coturnice fistula illectat, et quum turmatim illae retibus intricentur, si aliqua de longissimo volatu fessa extra rete in sabulum ceciderit, eam auceps manu percipit, fuisseque audivimus intra mensem unum, quo id continuatur aucupium dies aliquot, in quorum singulo centies huiusmodi avicularum mille sit captum, Haec ille. Coturnices, perdices et passeres, quomodo coitus tempore speculo proposito capiantur, recitavi in Coturnice C. ex Athenaeo.

Quidam in ornithone praeter turdos ac merulas alias quoque includunt, quae pingues vaeneunt care, ut miliariae ac coturnices, Varro. Petrus Crescentiensis lib. 9. cap. 93. quomodo coturnices et aliae aves inclusae pinguescant praescribit. Vide infra in Turdis.

Pergami et Athenis fuit pugna gallinaceorum et coturnicum, tanti decoris, ut ad illud tanquam gladiatorum munus effusissimo studio omnes convenirent, Alexander ab Alexandro. Ludus quidam est in quo coturnices in gyrum ([GR] Pollux simpliciter [GR] dicit hunc ludum describens. alioqui gyros Graecis scrobem significat) collocant, quas feriunt in caput. et is qui coturnicem in gyro comprehenderit, lucratur sibi deinceps quotquot potest. sin frustretur, alteri coturnices ferire permittit, idque alternis fit. Meminit Plato in Alcibiade. item in Phaedone: non (inquit) cum hominibus abiectae fortis nobis certamen est, sed cum praestantissimis. quare non negligenda nobis res est, neque tanquam feriendis coturnicibus ludamus agendum, Suidas. Qui ita ludunt [GR] dicuntur. Plato etiam verbum [GR] usurpat. Pergami certamen gallorum omnibus annis publice aedi solitum, Plinius scribit. id et Athenis factitari coeptum, auctor Aelianus est, a Themistocle superatis Persis. Adiicit et in sermone qui Anacharsis seu de gymnasiis inscribitur Lucianus, coturnicum magno studio, non gallorum modo certamina ibidem spectari consuevisse. Severi quoque filios Herodianus scribit, dissidere solitos puerili primum certamine, aedendis coturnicum pugnis, gallinaceorumque conflictibus, Caelius Rhodiginus. Aristophanes Carcini poetae filios, quod domi inter se contentiosi essent, [GR] vocabat, quasi dicas domigenitas et altiles coturnices. scimus enim quod huiusmodi genus avium inter se certantium, passim ludo hoc tempore habetur, et ab antiquis etiam habebatur: id quod ex Polluce, Luciano, Herodiano, Plutarcho et Ovidio aliisque in Observatis meis ostendi, Gyraldus. In praescripto circulo coturnicem statuebant, tum alter digito percutiebat: alter in adversum nitebatur illam intra circulum continere. quod ni fecisset, coturnicis dominus succumbebat, Caelius Calcagninus ex Polluce ut apparet. Sed Pollux simplicius sic scribit, ut nos vertimus: Coturnicem in circulo circunscripto positam aliquis digito feriebat. quod si illa ictui cedens extra circulum se reciperet, ([GR],) iam victus erat coturnicis dominus. Haec Pollux: qui etiam haec Eupolidis verba citat, [GR], libro nono, capite de ludis. ubi etiam paulo post vocabula aliquot ad hoc certamen pertinentia recenset, ut sunt, [GR] qui et [GR] dicebantur, (vide plura infra in H. a.) [GR]. Et haec inquit vocabula sunt [GR]. Et rursus ibidem, Circulum (inquit) describebant in arca aliqua ([GR],) qualis pistorum est vel eorum qui panes vendunt, in quo coturnices (duas pariter) sistebant inter se certaturas. quod si altera e circulo excederet retro conversa, vincebatur et ipsa et dominus ipsius. praemium victori erat pro quo certabant, alias ipsa coturnix, alias argentum. Interdum vero alter (hominum sic certantium) coturnicem sistebat: alter digito indice feriebat, et plumas e capite vellebat ([GR]. lego [GR]. nam et paulo post sequitur [GR]) quod si coturnix sustineret, victoria penes illum stabat cuius erat alumna: sin cederet et refugeret, penes ferientem aut vellentem. Sic victis coturnicibus remedium adhibebant, inclamando in aurem, quod [GR] vel [GR] nominabant, (vide ne [GR] legendum sit per ?.et [GR]. a verbo [GR]. nam et Varinus [GR] fortassis ab eo verbo primitivo derivatum suspicatur) ut coturnicis quae victrix extiterat vox quam citissime e memoria eius tolleretur, Hucusque Pollux. unde apparet non recte scripsisse Calcagninum, alterum ex iis qui concertabant feriisse coturnicem, alterum vero in adversum intra circulum eam continere conatum. neque enim alter alterius conatus impediebat: sed coturnix icta sibi permittebatur, ut vel maneret intra circulum, vel excederet. Adiantum facit gallos coturnicesque (perdices, Plinius non coturnices) pugnaciores, cibariis eorum admixtum, Dioscorides et Avicenna. [GR] verbum probare et experiri significat, ducta translatione vel a vasis figlinis, quae sono experimur an integra sint: vel a tintinabulis (Graeci codonas vocant) quae agitata si argutius sonant probantur: Vel ab equis aut avibus quibusdam, ut coturnicibus. solent enim equi et coturnices, si parum fortes sint, sonitu tintinabulorum terreri: animosiores vero facile ferunt, Varinus. Vide plura super hoc verbo in Equo H. b.

F.

Coturnix est avis regia, Comestor. In pretio sum nunc, olim damnata coturnix. Vox nomen, pretium dat sapor ipse mihi, Grapaldus. Autumno quam vere pinguior est, Aristot. Nostris

temporibus autumno in pretio est. vere cum redit insipida et mali alimenti habetur. in littore Antiaci captas edi. nihil insipidius, Platina. Pulli perdicum autumno conveniunt, quo quidem tempore etiam solum reperiuntur, sicut et pulli coturnicum (iuvenes coturnices) et turtures, Arnoldus Villanov. de conserva. sanit. Quandoquidem coturnices quae pascuntur elleboro, eos a quibus comestae fuerint, in tantum vitae discrimen agunt, ut distendantur, convellanturque ceu correpti vertigine, cum illis milium certe elixandum est. Quod si aliquis prius quam sic prospexerit sibi, ex eis comedens, tali corripiatur affectu, is milium decoctum hauriat. Idem etiam faciunt myrti baccae. Milium quidem naturali quadam facultate venenis resistit. nam si ex milio panem confectum prius comederit quispiam, a nullo deleterio laedetur, Dydimus in Geoponicis. Coturnicibus veratri (alias veneni) semen gratissimus cibus. quam ob causam eas damnavere mensae, simulque comitialem propter morbum despui suetum, quem solae animalium sentiunt praeter hominem, Plin. Vide plura supra in C. Ex coturnicum cibo timetur tetanus et spasmus, non quia comedant elleborum tantum, sed quia in substantia earum hosce producendi affectus facultas inest, Avicenna. Coturnices improbantur assae, quia siccae sunt: et maxime quae pastae fuerint elleboro, Elluchasem. Et rursus, Rufus avium tres ordines statuit: praecipue laudans calandrellas et sathur: inde sturnos (turdos) phasianos, perdices, etc. postremo coturnices et cuzardos.

Sint autumnales croceo tibi pabula lumbo,
Sive coturnices, sive vocas qualeas.
Sensibus haec mala sunt, tenebrisque replentia fuscis,
Ventri invisa, malis febribus exitium.
Si tamen ulla tuos circumvolitaverit orbes,
Coena tibi non sit, sed leve prandiolum,

Bapt. Fiera. Quiscula, id est coturnix, ab authore carminum Salernitanorum inter cibos laudabiles numeratur: ubi Arnoldus Villanovanus in commentariis, Huius avis (inquit) caro secundum aliquos est subtilis substantiae, et bonum chylum generat, utilissima sanis convalescentibus. Secundum Isaac tamen coturnices caeteris avibus deteriores sunt, nec nutrimento nec concoctione laudabiles: quod iis in cibo sumptis timeatur spasmus et tetanus, ut Avicenna etiam scripsit. Hinc est quod Galli comedunt coturnices cum molli et pingui caseo, et inde faciunt pastillos. Sed potest per coturnicem intelligi etiam alia avis quae Italis vulgo sic dicta est: cuius carnem Rasis tertio ad Almansorem avium omnium carnibus praefert post carnes starnae (perdicis minoris,) Haec Arnoldus. Sed Michael Savonarola ea quae Arnoldus de quiscula scribit, tanquam laudabilis alimenti ave, de coturnice vulgo Italis dicta tradit. de veterum vero coturnice, quam ipse qualeam vocat, eadem fere quae Baptista Fiera, his verbis: Caro qualearum calida est in fine primi gradus, aut potius usque ad secundum, ut videtur, excrementitia admodum (vel, ut ipse loquitur, multae humiditatis,) quare cito corrumpitur, et neque temperatis hominibus convenit, neque dyscratis, cibus difficilis concoctu, praeparans corpora ad febres, et iam factas augens. Avicenna recte mea sententia a coturnicis usu abstinendum suadet, veluti tetanum et spasmum inducentis, Amatus Lusitanus. Rasis in c. 420. libri 20. se vidisse scribit homines spasmum patientes propter has aves in cibo sumptas. Pro hecticis laudatur qualeae Septembri captae, mediae pinguedinis, Gaynerius. Alexander Benedictus in pestilenti constitutione coturnicem damnat. Coturnicis carnes non probo, non solum quoniam a maioribus nostris improbatas invenio, sed etiam quia veris et aestatis tempore siccae admodum sunt, et ad atram potius bilem quam bonum sanguinem gignendum idoneae, autumno et hyeme pinguedine nimia obesae, ut palato gratiores, ita ventriculo et concoctioni ineptissimae, exigui nutrimenti, nauseamque et fastidium pariunt, et quibusdam etiam in aquilonari ora extremam perniciem, ut a fide dignis intellexi, attulerunt, Manardus in epistolis 18. 1. Aristoteles (inquit Aloisius Mundella) de coturnicibus et perdicibus in eodem capite tradit, quasi utraeque natura inter se non multum differant. quamobrem cum eiusdem generis esse videantur, manifestum relinquitur coturnicem non ita ut vulgo fertur pravi succi esse, neque a mensis ablegandam, nisi pauperum fortasse, ut qui minoris impensae cibis vesci consueverint. Neque etiam quod morbo comitiali corripiatur, quodque veneno pascatur ab huius esu abstinendum esse censuerim. nonnulla enim novimus animalia quae licet venenis quandoque nutriantur, boni tamen succi sunt, quemadmodum sturni qui cicuta vescuntur. Quod si elleboro vescitur coturnix, quod nobis nondum constat, (milio quidem eam vesci, et in arvis milio consitis ut plurimum eam inveniri scimus,) eo cibo iuvari eam probabilius est quam laedi, (hoc quidem concedi potest Mundellae, sed non ideo hominem quoque coturnicis elleboro pastae cibo iuvari magis quam laedi probabile est: constat enim venenis pastas animantes homini etiam venenosas esse.) Quare coturnicis nutrimentum, quod non ingrati etiam saporis sit, laudandum potius quam damnandum censeo, nam et Averroes mirifice coturnicum carnem laudat, tanquam bonum generantem succum. Et licet veneno interdum vescantur, et interdum comitiali morbo vexentur, non tamen semper, nec omnes existimo, sed illas fortasse quae in aviariis captae reservantur, improbandi essent. Id quoque non praetermiserim Dominum Deum nostrum Israelis populum, quem ardentissime diligebat, dum per deserta illa transiret loca, ad satietatem usque coturnicibus non pasturum fuisse, nisi probati illae fuissent alimenti et salutaris. Ex methodis quidem a Galeno traditis, quibus facile quae sint alimenta bona et mala cognoscere possimus, satis manifestum fieri posse puto, coturnicem, praesertim assam, quod boni et grati odoris sit et saporis,

omisso etiam ipsius condimento: manducanti non displiceat, sed optime respondeat, atque oblectet, boni esse alimenti. Psellum quidem inter illa quae boni succi non sunt coturnicem connumerare non me latet, nullis tamen rationibus adhibitis. Sed esto quod non multum laudabilis succi sit coturnicis caro: at certe concedetur, non omnino eam a nostris mensis ablegandam, quoniam comedentes multum delectet ac iuvet. nam cibus qui cum voluptate sumitur, Galeno teste, quamvis paulo deterior, non modo non manet deterior, sed quandoque redditur melior, Haec ille. Coturnices aiunt vim concoquendi roborare, Rasis. Coturnices, id est qualeae, eiusdem temperamenti sunt cuius perdices, sed paulo siccioris. probe nutriunt. Nic. Massa. ego haec verius dici putarim de coturnice vulgo dicta Italis. Paulo post quidem de qualeis, Qualeae (inquit) vulgo dictae, et sturni et passeres non laudantur in cibo, quod vel nimis siccae sint et parum nutriant: vel nimis humidae et succum ad putredinem paratum generent.

De coturnicis coctura aliquid leges in Pavone. Phasiani et coturnices et perdices eduntur ut plurimum assae, et aliquando elixae aspersae aromatibus temperatis, Nic. Massa.

G.

Coturnicis ius ventrem emollit, ipsa in cibo sumpta renes curat, Kiranides. Ant. Gainerius adversus napellum pulverem coturnicis vel turdi utiliter dari posse suspicatur, deceptus (ut apparet) ab Arabibus quibusdam aut interpretibus eorum, qui coturnices napello pasci scripserunt. atqui Graeci coturnices elleboro, sturnos vero (non turdos) cicuta vesci tradiderunt. Arabes et avium et venenorum nomina confuderunt. Ad morbum comitialem remedium valde efficax: Coturnicum cerebrum ex unguento myrteo tritum stanneo vase reponito: et cum quempiam morbo comitiali prolapsum videris, eo faciem illinito. admiraberis enim huiusce naturalis auxilii efficaciam. nam statim aegrotus exurget, Galenus Paratu facilium 3. 155. Coturnicis oculi suspensi ophthalmiam sanant, et tertianam et quartanam, Kiranides. Io. Kuefnerus medicus adipem coturnicis cum pauco elleboro ad vim veneris excitandam membro pudendo inungit. Pessus ad conceptum promovendum apud Aetium lib. 16. cap. 34. Radicis althaeae expurgatae et lotae uncias iii. diligenter contusas in olei sextario torrefacito: deinde abiectis radicibus adipis coturnicis uncias sex, cerae uncias duas admisceto. ego vero uncias iiii. admisceo. Unguentum praeclarum ad tunicas vel cicatrices, ungues et diversa vitia oculorum, ex libro manuscripto: Mellis unciam, adipis coturnicis semunciam, myrrhae, chalcanthi (albi) utriusque drachmam, misce, cola, fiat unguentum: quo dormiturus bis singulo mense oculos illinat, et nunquam opus habebit alio remedio adversus varios oculorum affectus. Sunt qui equorum oculis adversus eadem vitia zinziber tritum cum adipe coturnicis subactum inungant, vel adipe per se inuncto oculos incolumes servari promittant. Ova coturnicis inuncta testibus voluptatem inducunt, et pota libidinem augent, (amorem faciunt,) Kiranides.

H.

a. Coturnix foem. generis meminit Plautus Capt. Primam producit, ut in hoc versu Lucretii, At capris (capreis, Plinius) adipes et coturnicibus auget. sed magis probo Iuvenalem qui corripuit Sat. 12. Verum haec nimia est impensa, coturnix, etc. Aut anates aut cothurnices (sic habet codex impressus per th.) dantur quiscum lusitent, Plautus in Capt. versus est trochaicus tetrameter. Videtur sane haec dictio a Graeca ortyx facta per metathesin, vel utraque potius per onomatopoeiam: ut et qualea apud recentiores, sicut Blondo videtur: cuius sententiae et ego potius accesserim, quam amici cuiusdam nostri qualeas appellari suspicantis a qualis, in quibus tanquam in vivariis captae mensis reserventur. Coturnices apud Albertum vocibus depravatis dicuntur antogos (pro ortyges) et hakalokyrim, et harcoyz. alii (inquit idem) guagias (forte, qualeas) vocant. Ortyga Attici dicunt media producta, ut et [GR], Athenaeus. sed aliquando propter carmen corripitur, Scholiastes Aristophanis et Eustath. [GR] (media correpta) [GR], Aristophanes in Pace. [GR], declinantur per [GR] nam nomina in ?. masculina simplicia bisyllaba, si consonantem aliquam immutabilem initio secundae syllabae habent, declinantur per [GR], ut [GR], excipe [GR]: reliqua per [GR] ut [GR], Athenaeus. [GR] nomen est diminutivum, Eustathius. ac si coturniculam dicas. Eupolis [GR] dixit. [GR] ([GR] [lego, [GR], legit Eustathius) [GR], Antiphanes, in timidum ut videtur, et pusillanimem. [GR], Galenus ad Pisonem. [GR], id est coturnix parva nominatur a Cleomene, qui scripsit [GR]. Hipparchus quoque [GR] dixit, [GR], Athenaeus. [GR] avicula quaedam quae apud Aegyptios sale asservari ([GR]) solebat, et genus piscis, Varinus et Hesych. Est et Chennis insula in Aegypto, alias Chemmis, etc. [GR], coturnix, Hesychius et Varinus. [GR], avis genus, aut coturnix, est et serpens, (iaculus nimirum, quasi acontilus,) Iidem. [GR], coturnix, Varinus.

Epitheta. Pia, peregrina, apud Textorem. [GR], apud Athenaeum.

Dic igitur me tuum passerculum, gallinam, coturnicem, Agnellum, hoedillum, Plautus in Asin. Carcinus poeta tragicus fuit, cuius filii tres memorantur a Scholiaste Aristophanis in Pace, ipsi etiam tragici poetae, a parvitate corporis ortyges cognominati, aut forte quod contentiosi et pugnaces essent, sicut coturnices mares sunt. Corpore minutuli perbrevesque ortyges dicuntur,

Caelius. [GR] (sic legendum, non [GR]) [GR], Aristoteles Problem. 10. 14. Gaza vertit, in caveolis. [GR] Aeschines dixit in Antiocho: unde nos etiam forte [GR] dicere poterimus, (eum fortassis qui circunferat coturnices ad ludos vel certamina, in quibus etiam gallinaceorum usus erat, vel ad vendendum.) nam [GR] usitatum non est. Potest et [GR] dici qui coturnices vendit. [GR] ([GR] lego) etiam Comici nominant (scilicet [GR.] Sunt et haec ortygocopica vocabula, [GR], ([GR],) [GR], (forte [GR], vide supra in E.) Pollux. Apud Aristophanem in Avibus Midas quidam Ortyx cognominatur, [GR] ([GR] pro [GR], ut Suidas interpretatur) [GR]. Ubi Scholiastes, Ammonius, inquit, Midiam putavit ortyga cognominatum esse, [GR] (forte [GR]) [GR]. Nam et alibi [GR] appellat: et alibi etiam gallinaceorum studiosum eum fuisse scribit. Traducitur alioqui tanquam vir improbus et fur pecuniae publicae, et [GR]. Habent autem plerique codices [GR], dictione obscura: quam aliqui interpretantur coturnicem pugnacem, [GR]: ficto nomine avis [GR]. Dionysius Zopyrus [GR] legit, et ?. literam (propter carmen, aut forte de industria, ut simul [GR], id est fastum, hominis notaret) insertam ait, Haec ille. Mihi quidem in mentem venit posse etiam [GR] legi apta significatione et hominis qui notatur moribus conveniente. sunt enim [GR] et [GR] vocabula synonyma quibus fastum et superbiam Graeci appellant. erat autem Midias homo fastosus et inde [GR] etiam cognominatus. Ut sensus sit, Midias vocabatur ortyx, eo quod prae nimio factu coturnicem capite ictam referret. Videntur enim coturnices in ludo ab hominibus, vel ipsae inter se certantes percussae, praesertim pugnaciores, ut et gallinacei, caput et cervicem magis erigere. Niphus accipitrem qualearium nominat qui coturnices capiat.

Plantaginem aliqui ortyga vocant, Plinius. [GR], herba quaedam, Hesych. et Varinus.

Coturnicis osse picto stabile ac tutum quippiam indicabant Aegyptii, quod difficile huius animalis os afficiatur ac patiatur quicquam, Orus in Hieroglyphicis 2. 11.

Propria. Ortyges, [GR], viri nomen apud Athenaeum lib. 6.

Delus olim Ortygia dicebatur, Strabo. Phanodemus scribit insulam Delum ab Achaeis idcirco Ortygiam nuncupatam, quod eiusmodi volucres gregatim ex mari proficiscantur in hanc insulam portuosam, ([GR],) Aelianus et Athenaeus. In Delo primum visae coturnices aves quas ortygas Graeci vocant, Solinus. hinc et Ortygiam hanc insulam dictam aiunt, Perottus. Lycophron Delum insulam [GR] dixit, propter Asteriam. haec enim (ut scribit Isacius Tzetzes Scholiastes) Iovis concubitum fugiens, mutavit seipsam in coturnicem, et in mare prosiliens facta est insula, quae ipsa Ortygia et Asteria dicta est. Lycophronis Scholiastae Delum Ortygiam dictam putant [GR]. (coturnicem illam intelligo, in quam mutata fertur Asterie,) vel a coturnicibus in eam advolantibus, Eustathius in Odysseam. Meminit Ortygiae Homerus Odyss. ?. Latona ex Iove in coturnicem mutato Dianam et Apollinem concepit, quos peperit in Delo quae prius inde Ortygia vocabatur. Scholiastes Pindari in argumento Pythiorum. Aliqui, ut Nicander, Delum sic dictam putant ab Ortygia oppido. Linquimus Ortygiae portum, Vergilius. Fuit et Ortygia alia circa Siciliam ex apposito Plemmyrii Siciliae amnis, quae ponte iungitur Syracusis, et fontem habet Aretusam, cuius meminit Vergilius Aen. 3. Ephesus etiam Ioniae urbs olim Ortygia dicta est, ut scribunt Eustathius et Stephanus.

b. Capreae insula ultra Surentum Campaniae, Tiberii principis arce quondam nobilis, nunc coturnicum multitudine, Perottus. Plura de hac insula in Caprea diximus. In Medera insula coturnices abundant, Aloisius Cadamustus. Lagopus altera a coturnicibus magnitudine tantum differt, Plinius. Chrysantheron avis magnitudine coturnicis, Kiranides. Otis est colore coturnicis, (secundum alios perdicis,) Athenaeus. Corydi, id est alaudae, aves sunt coturnicibus similes, Suidas et Varinus. Alchata est species columbarum, quae coturnices colore pennarum referunt, And. Bellunen. Quibus digiti pedum connexi sunt ([GR], arcte coniuncti) timidi iudicatur, [GR], Aristot. in Physiol. sed ortyx avis palustris non est. legendum coniicio [GR] non [GR]. sunt enim aves palustres multae digitis pedum angustius iunctis et timidae.

c. Pratinas coturnicem peculiariter [GR] vocat, [GR]. Athenaeus. Attagenes e Lydia allatae Pylas, aliquandiu coturnicis vocem aedebant, etc. Socrates in libro de igne lapidib. apud Athenaeum. Ecce coturnices inter sua praelia vivunt, Ovidius 2. Amorum.

e. Quasi patriciis pueris aut monedulae, Aut anates, aut coturnices dantur quibus cum lusitent, Plautus Capt. Potius ego mihi amicum probum optarim, quam optimam (strenuissimam) inter homines coturnicem aut gallinaceum, Plato in Lyside. Tarentinus in Geoponicis coturnicum carnem inveterantam, miscet ad escam porcorum piscium.

f. [GR], coturnices pingues edere, vel immodestius ridere, Suidas. Dominus Deus filiis Israel non mannam solum dedit, sed aliquando etiam coturnices abunde. sic enim legitur Exod. 16. Facto vespere ascendit coturnix, operuitque castra. Et Numeri 11. Et profectus ventus a Domino

coturnices de mari proiecit in castra, ut undique circa ea itinere diei omnia plena coturnicibus essent, duobus cubitis supra terram. Et surgens populus tota illa die nocteque et postridie etiam collegerunt coturnices. Coturnix vobis in signo fuit, castra et tutelam, 4. Esdrae 1.

g. Oculi coturnices cum radice oenotherae (alias altheae) alligati rigorem (typum) quotidianum et quartanum mitigant in diminutione Lunae, Kiranides.

h. Coturnix nulla unquam pro patre cadet, Iuvenalis Sat. 12. traducens eos, qui cum pro amicorum vel parentum aegrotantium salute ne minimum quidem sumptum facerent, pro divitibus orbis quorum haereditatem expectabant, magnifice impendebant. Iupiter in coturnicem mutatus cum Latona concubuit, Scholiastes in Pindarum in argumento Pythiorum. sed aliter Perottus, Iupiter (inquit) cum Latonam compressisset, sororem quoque eius nomine Asterien vitiare conatus est, quae deorum miseratione in avem conversa est, quam nos coturnicem vocamus. at Iupiter sese aquilam, ut eam raperet, vertit. Illa vero rursus deorum miseratione in lapidem transmutata est, qui diu sub aquis latuit. Tandem vero precibus Latonae a Iove in summas aquas deductus est. Vide supra in a. inter Propria. Coturnices in Latonae tutela existimant constitutas, Solinus. Persina boum greges et coturnicum etc. praemiserat, partim ut ex unoquoque genere sacrificare hecatomben, partim populo inde pararentur epulae, Heliodorus.

Proverbia. [GR] id est, Servavit Herculem coturnix strenuum. Senarius est Graecis proverbii vice celebratus: quem tamen Zenodotus negat apud ullum veterum scriptorum inveniri. caeterum dici solitum, de his qui in periculo servari essent ab his a quibus minime sperarant. Adagionis originem ad huiusmodi fabulam referunt: Coturnicem quandam Herculi in deliciis fuisse, cuius nidore cum viva incenderetur, ille mortuus sit in vitam restitutus. Meminit huius fabulae Athenaeus quoque libro 9. scribens, Herculem Iovis et Asteriae filium, in Libyam proficiscentem a Typhone fuisse interemptum: revocatum autem in vitam odore coturnicis, illi ab Iolao admotae, et ob eam causam Phoenices Herculi coturnice sacrificare, Erasmus. Athenaeus Eudoxum Cnidium huius fabulae authorem citat: Revixit (inquit) cum olfecisset coturnicem. nam ea ave etiam vivens delectabatur. Meminit et Eustathius. [GR] tanquam proverbiale verbum Erasmus in Adagiis coturnissare transtulit. cum cichla Graecis turdum non coturnicem significet. Vide in Turdo h. Alia voce psittacus, alia coturnix loquitur: proverbiali schemate dixit Martialis in clancularium quendam poetam, qui corniculam Aesopicam referens, suos ineptos versiculos nomine Martialis in vulgus spargebat, ratus futurum ut totulo decepti lectores, Martialis esse crederent. Credis hoc Prisce, Voce ut loquatur psittacus coturnicis. Conveniet in musicos aut poetas longe dispari stylo, longeque dissimili facultate, Erasmus.

45 - de Coturnice