Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

70 - de Harpe & Harpyis

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE  AVIBUS,  QUAMRUM  NOMINA  H.  LITERA  INCHOAT.

DE HARPE.

HARPE avis rapacis nomen est inconstans. nam alii milvum, alii milvo similem avem, alii aliam quandam faciunt. Arba avis est, quae in lingua nostra vocatur arpa, similis milvo, sed utcunque maior, Sylvaticus. Harpe (inquit Eustathius in Iliad. [GR]) vel milvus est, vel alias avis aquilae similis, quae e sublimi facile in quem voluerit locum cum impetu se demittit. alii avem marinam laro inimicam faciunt: quae cibum (inquiunt) colligere solet et custodire in stipulis ([GR]) ut pullis suis suppedites. Harpe avis, quam aliqui milvum vocant, alii ossifragam, Scholiastes in Iliad. [GR] Io. Tzetzes etiam harpam cum milvo confundit, Aristoteles manifeste distinguit. Cretenses milvum [GR] vocant, Hesychius.

Harpae (inquit Oppianus) conspectui raro se offerunt, rupium asperrimarum incolae. Nidos enim pullis struunt in altis montium hiatibus. Praecipitiis, ut reliquae volucres truncis ac ramis, insidunt. Pullos amore miro prosequuntur, adeo ut si quis rusticus pullum harpae latenter suffuratus fuerit, illa nidum deinceps, cibo neglecto, non relinquat, et locum omnem gemitu plorantis instar mulieris impleat, et lachrymarum defluxu genas madefaciat. Vestiuntur autem eis maxillae et mentum tam frequentibus plumis, ut barbae quandam speciem ad collum demissam repraesentent, (Plinius ossifragam quoque barbatam dici scribit: et e Graecis Grammaticis quidam, harpen interpretantur phenen, id est ossifragam: et idem in pullos amor proque illis amissis luctus utrique avi tribuitur: remedia etiam fere eadem) et haec eis inter omnes aves nota peculiaris est. Lapidibus vescuntur, et pridem mortuorum animalium ossibus. Quod si deglutire possint, avide, quod obtigerit, ingerunt: maiora vero unguibus apprehensa, in sublime volantes, per saxa deiiciunt toties, donec frangantur edendoque sint. Morbos hedera nigra sanant aut praeveniunt, Oppianus lib. 1. de Aucupio. Harpae

hederam nidis imponunt ad custodiam pullorum, (vel ut abigantur blattae, Zoroastres in Geoponicis) Aelianus.

Harpa cum gavia (laro) brentho (Gaza anatem vertit, ex Plinio ut videtur) dissidet. quoniam omnes cibum a mari petunt, Aristot. Harpae inimica phoix est. victus enim earum est similis, Idem. Et rursus, Harpa, pifex et milvus amici sunt. ubi Albertus corrupte habet, Archy et archytynos (pro harpe et ictinos) amicitiam colunt. Harpae et milvo communes inimicitiae contra triorchin sunt, Plinius. Et rursus, Dissident invicem, aquaticae, anates et gaviae: harpae et triorches accipiter. Sed Aristoteles sic scripserat: Dissident etiam inter se qui e mari vivunt, ut brenthus et larus et harpe: item triorches, rubeta et serpens. Harpa et erodius inimici sunt, Aelianus. Harpa avis montana impetens oculos effodit, Plinius: sed perperam (ut video) cum Aristot. de hist. anim. 9. 18. phoici (cui inimica harpe sit) peculiare prae caeteris esse scribat, ut oculos potissimum appetat. nec montanam esse harpen, sed alibi ex mari eam vivere ait.

Harpe Oppiani videtur mihi genus vulturis illud, quod nostri a partis pronae colore ruffo vocant [GO], id est aureum vulturem, cuius figuram cum vulturis historia ponam. nam et in altissimorum montium petris similiter agit: et sub mento (ut ita nominem) plumas barbae instar demissas habet. Aristotelis vero harpe cum victum ex aqua (mari) petat, et propter eundem anati laroque infesta sit, ea aut maxime congener videri potest, quae Germanice [GO], id est milvus palustris nominatur, quod e paludibus et lacubus anates et aves aquaticas rapiat, recto (ni fallor) deorsum impetu in eas delata.

Zaucos vel zeuocos, quidam zingion, alii harpen dicunt, species est vulturis alba, devorantis cadavera, Kiranides 1. 6. Et rursus libro 3. Harpe (inquit) avis est rapax, similis vulturi, sed minor er rubicundior. Facultates quidem quas eo in loco ei attribuit, phenae, id est ossifragae ab aliis adscriptae videntur: et Homeri quoque Scholiastes, ut supra recitavi, harpen secundum quosdam phenen interpretatur. iam quod harpen vulture minorem et rubicundiorem esse scribit, vulturi aureo nostro (quem paulo ante harpen Oppiani esse conieci) convenit.

G.

Harpe species est vulturis alba, devorantis cadavera. huius intestinum si cui in cibo dederis, rumpetur ingurgitatione. erit enim insaturabilis. Colenteron, id est maius intestinum eius si tritum alicui dederis in potu, aut assum in cibo, colicum perfecte curabit, Kiranides 1. 6. Adeps harpae cum unguento olei inunctus, quartanas expellit. Fimus lepras sedat cum aceto illitus. Iecur eius utcunque modice datum, interiora omnia corrumpit, Ibidem. addit et phylacterium in quo harpe avis sculpitur, indignum relatu. Rursus idem libro tertio: Harpe (inquit) avis est rapax, similis vulturi, sed minor et rubicundior. Huius venter aridus tritus et cum polenta vel farina sumptus dysuriam sanat, et lapides vesicae frangit: ileon sive condason (forte, chordapson) lumborum sanat. Venter eius gestatus concotionem summam promovet. Eadem fere aut similia remedia ossifragae etiam avi a veteribus adscribuntur: diximus autem supra, harpen aliquos non aliam quam ossifragam avem facere.

H.

Harpe ([GR]) avem et falcem quoque significat, Scholiastes Homeri. [GR], Hesiodus. hinc harpedophorus (Suidas habet [GR]) dicitur falcifer. [GR], Varinus. [GR] falcem et ventum significat, Hesychius. sed pro vento harpyia scribendum videtur. Harpe Graeca dictio (ut annotant Grammatici) ensem falcatum significat quo utitur Mercurius. Et subitus praepes Cyllenida sustulit harpen, Lucanus lib. 9. hoc est incurvum Mercurii gladium. Vertit in hunc harpen madefactam caede Medusae, Ovidius 5. Metam. [GR], Lycophron de Phaeacia insula, id est Corcyra: in qua sub terra latebat falx, qua Iupiter Saturnum castravit. vel quoniam in illa Ceres harpen, id est falcem a Vulcano accepit, messibus idoneam: et eam ob causam Corcyra drepanon, id est falx nominatur. est et in Sicilia locus Drepanon dictus, quod in eo abscondita falx sit qua castratum fabulantur Saturnum, Varinus. Harpides [GR]) calciamenta sunt, quae item crepitans vocant, etc. Harpys, [GR] vero amorem significat, Caelius. [GR], Homerus Iliad. [GR] de Minerva. [GR] magnas vel longas alas habentem interpretantur. Caeterum acutus clangoris sonus aquilarum generi (Eustathio teste) proprius est. Harpam Minervae attribuunt, Gillius.

Emblema Alciati, cui lemma, Aemulatio impar.

Altivolam milvus comitatur degener harpam,  Et predae partem saepe cadentis habet, etc.

DE HARPYIS.

EQUIDEM quae de harpys traduntur ficta esse arbitror, Perottus. Harpyiae dicuntur aves quaedam rapaces, Varinus. Harpyias aliqui fabulantur in Thracia fuisse, corporibus vulturum, auribus ursorum, faciebus virgineis: Isacius Tzetzes, et Varinus in Scylla, ubi pro [GR] legendum est [GR] ex Tzetze. Sophocles in Phineo harpyias nominat catarrhactas, Varinus et Hesychius:

quod vehementi scilicet ac praecipiti ad rapiendum aliquid in terra volatu ferrentur. Harpyias malas pro nequissimis mulieribus veluti ex adagio usurpasse videtur Apuleius, Caelius. [GR], etc. nihil aliud quam scorta fuerunt, ut Athenaeus lib. 13 Anaxilae versibus recitat. Qui harpyiarum fabulam historice  interpretantur, mulieres fuisse aiunt [GR], (si recte scribitur,) Eustathius. id est in luxum prodigas ac sumptuosas. Sidonius Apollinaris pro cruentis sanguinariisque raptoribus, qui pecuniae vel immoriantur, harpyias usurpasse videtur: In foro (inquit) Scythae, in cubiculo viperae, in exactionibus harpyiae, etc. ut citat Caelius.

[GR], subita rapina, [GR], Hesychius. [GR], Homerus Odysseae [GR] Grammatici (ut Scholiastes Homeri, Suidas, Varinus, Hesychius) harpyias interpretantur rapaces deas vel daemones, alii daemones alatas foeminas, alii ventos rapidos, alii canes rapaces. Harpyiae per allegoriam venti intelliguntur, Varinus. [GR], Hesychius. [GR], Eustathius. Harpyias Scholiastes quidam Hesiodi flatus rapaces interpretatur, qui ex aquae exhalatione nascantur. unde nimirum Hesiodus ex Electra Oceani filia ipsas natas fingit. quemadmodum et iris in nubibus ab exhalatione ortis apparet, cuius quidem conspectum nemo non admiratur, ut merito Thaumantis filia fingatur, quemadmodum et venti omnia scribi debet. Electra Oceani filia ex Thaumante peperint Irin, [GR], ([GR vero coelum vocabant, ut sensus sit, Coeli enim motum et cursum sequebantur,) Hesiodus in Theogonia. Harpyiae dicuntur Ponti (Neptuni secundum alios) et Terrae filiae, ut ait Servius, (ut quidam citant:) unde in insulis habitant, partem terrarum, partem maris tenentes. Fabulae referunt etiam Phinei filias Eraseian et Harpyreian aves fuisse, quae cibum ab ore senis diripuerint, Varinus. Strophades Graio stant nomine dictae Insulae Ionio in magno, quas dira Celaeno Harpyiaeque colunt aliae, Phineia postquam Clausa domus, mensasque metu liquere priores. Tristius haud illis monstrum, nec saevior ulla Pestis, et ira deum Stygiis sese extulit undis. Virginei volucrum vultus, foedissima ventris Proluvies, uncaeque manus, (id est ungues unci) et pallida semper Ora fame, Vergilius 3. Aeneid. Ubi Servius, Phineus (inquit) rex fuit Arcadiae: hic suis liberis superinduxit novercam, cuius instinctu eos caecavit. Ob quam rem irati dii ei oculos sustulerunt, et adhibuerunt harpyias. quae quum ei diu cibos abriperent, hic Iasonem cum Argonautis propter vellus aureum Colchos petentem suscepit hospitio, cui etiam ductorem dedit. Hoc ergo beneficio illecti Argonautae, Zeten et Calaim filios Boreae et Orithyae, alatos iuvenes ad pellendas harpyias miserunt. Quas quum strictis gladiis persequerentur, pulsae de Arcadia pervenerunt ad insulas, quae appellabantur Plotae. et quum ulterius vellent iuvenes tendere, ab Iride admoniti, ut abstinerent a Iovis canibus, suos converterunt volatus. Quorum conversio, id est [GR], nomen insulis dedit, quod Apollonius exequitur plenissime. Ut autem canes Iovis dicerentur, haec ratio est: quia ipsae furiae esse dicuntur, unde etiam epulas dicuntur abripere, quod est furiarum. ut, Et manibus prohibet contingere mensas. Unde et avari finguntur furias pati, qui abstinent partis. Item ipsas furias esse paulo post idem testatur, dicens: Vobis furiarum ego maxima pando. Furias autem canes dici et Lucanus testatur: ut, Stygiasque canes in luce superna Destituunt, et in sexto Vergilius, Visaeque canes ululare per umbram Adventante dea. Sane apud inferos Furiae dicuntur et canes, apud superos Dirae et aves, ut ipse in duodecimo ostendit. In medio vero Harpyiae dicuntur: unde duplex in his effigies. Has Vergilius tres dicit, Aello, Ocypete, et Celaeno: Apollonius duas, quem in 12. Vergilius sequitur: ut, Sunt geminae pestes, Haec Servius. Harpyiarum venter (inquit Donatus eundem Vergilii locum enarrans) non retinebat cibum, sed statim effundebat quicquid victus causa recepisset. unde non tantum non satiabantur, sed semper patiebantur famem, atque ex ea pallor succedebat. Tunc littore curvo (inquit Aeneas libro 3. Aeneid.) Extruimusque toros, dapibusque epulamur opimis. At subitae horrifico lapsu de montibus adsunt Harpyiae: et magnis quatiunt clangoribus alas, Diripiuntque dapes contactuque omnia foedant Immundo: tum vox tetrum dira inter odorem. Rursum in secessu longo sub rupe cavata Arboribus clausi circum, atque horrentibus umbris Instruimus mensas: arisque reponimus ignem. Rursum ex diverso coeli, caecisque latebris Turba sonans praedam pedibus circumvolat uncis, Polluit ore dapes, etc. Sunt qui putent tribus Harpyis addi ab Homero quartam nomine Thyellam. Apollonii vero interpres in illis poetae verbis ex Argonauticon primo, [GR]. id est, At thyellae adversae raptim retro ferebant, ita scribit: Thyellae hyberni flatus et procellae. unde Homerus per synonymiam thyellas posuit, et harpyias, hoc est procellosos flatus. [GR]. Apollonius vero operis eiusdem libro secundo, Iovis magni canes harpyias dixit illis versibus: [GR]. Et mox subiungit, fugatas a Zete et Calai coniecisse se in specu, quod in Creta visebatur sub Arginunte. Sunt ex Graecis qui irin harpyiarum sororem prodiderint, Caelius. Sunt qui Harpyiarum nomine Furias intelligant. unde etiam epulas abripere dicuntur, quod est furiarum. Hinc eleganter Horatius gulam dixit rapacibus

dignam harpyis: intelligi volens, gulones dignos videri, quibus harpyiae furtim involantes edulia surriperent, in ipso edendi desiderio et epularum apparatu, sicuti Phincias diripuere dapes, Caelius.

Ex harpyis unam nomine Celaeno (quae seipsam apud Vergilium furiarum maximam vocat) Homerus Podargen nominat Iliad. [GR] et ex ea Zephyrum ventum Achillis equos, Balium videlicet et Xanthum genuisse dicit: [GR]. Ubi Scholiastes, Harpyiarum (inquit) nomina sunt [GR]. sunt qui Harpyiam hic armentalis equae nomen faciant, cui a pedum albedine epitheton [GR] factum sit. Podarge nomen proprium est Harpyiae, unde et Hectoris Podargos denominatur. Dicit autem haec poeta fabulose propter nimiam istorum equorum celeritatem, quos et [GR] cognominat. Naturalis quidem ratio haec est: Equae concepta genitalibus suis adversa Boreae aura (aut etiam Zephyri) pullos generosiores pariunt, quales nimirum et Achillis equi fuerunt. Sed nomen etiam et etymologia equi velocis, quem Graeci [GR] vocant, ex Podarge harpyia natum esse, pulchre colludunt, Eustathius. Et rursus alibi, Harpyia (inquit) genus venti est: fingitur autem secundum fabulas daemonium quoddam alatum equiforme ([GR]) ut et Pegasus secundum easdem equus alatus. Quoniam enim violenti quidam venti etiam gravia corpora inferne sublevant ac tollunt, confictae sunt harpyiae venti quidam crassi ([GR]) forma monstrosa, a quibus rapta dicuntur quaecunque quomodo evanuerint vel quo pervenerint ignoratur, ([GR]:) ut poeta etiam sentit, inquiens, [GR]. Etsi vero caeteris Harpyis fabulae manus attribuant ad raptum idoneas, ea tamen (Podarge) de qua Homerus hoc loco agit, manibus praedita videri non potest propter equinam speciem. Caeterum equi Achillis Xanthus et Balius aequales celeritate dicuntur flatibus (venti nimirum alicuius, ut Zephyri, aut harpyiarum ventorum, qui per allegoriam volare dicuntur,) et ungulis pares harpyis iuxta Harpinnam illam apud Lycophr. quod parabolicum est, et non simpliciter accipiendum. nimirum enim audacis et mendacis foret equos illos simpliciter Harpes (Harpyiae) et Zephyri sobolem esse asserere, Haec ille cum alibi tum in primum Odysseae. Sunt qui scribant, ideo virgines fingi, quod omnis rapina arida sit ac sterilis. ideo plumis circundatas, quod quicquid invaserit rapina, caelat. Volatiles autem, quod omnis rapina ad volandum sit celerrima. Dicitur enim aello, quasi [GR], id est alienum tollens, (etymologia est absurda:) ocypete, citius auferens. Caelanum vero Graeci nigrum vocant. Unde et Homerus prima Iliados Rhapsodia, [GR]. Quae omnia id demum significare agnoscimus, quod aliena concupiscimus primo, mox expetita invadimus, postremo inuncata semel abscondimus illatebramusque. Sed et ipsum Harpyiarum nomen inditum a rapacitate videtur, siquidem eo nomine indicatur Graecis rapina. Vide plura apud Caelium 29. 27. [GR]: id est, Harpyiae putidum et foetidum odorem emittebant, Varinus: coniicio autem carmen esse Apollonii. Sirenas (Varinus corrupte habet Harpyias) Lycophron [GR] vocat, [GR]. erant enim alatae, et partes inferiores sicut aves habebant, (superiores virgineas, quod et Harpyis tribuitur. Utrasque sane pro meretricibus merito per allegoriam interpreteris,) Isacius Tzetzes. [GR], Calaber lib. 4. Exterruit ales Aello, Ovidius libro 3. Metam. [GR], furens, vel avis quaedam, Hesychius et Varinus.

Recentiores veterum figmentis non contenti, plura insuper commenti sunt: Harpyiam (inquit author de nat. r.) primum hominem quem in deserto viderit occidere ferunt. et si postea fortuito aquas invenerit, (vel iuxta mare consederit,) faciemque suam in eis contemplata fuerit, mox sui similem hominem occidisse se animadvertentem, immodice tristari, et omni tempore vitae suae occisum lugere. Sed haec (inquit Albertus) fabulosa videntur, tradita ab Adelino et Iorach. Harpyia quamvis rationis expers avis, aliquando tamen cicurata vocem exprimit humanam, Author de nat. r. ineptissime mendacissimeque: quasi non satis fuisset Vergilium poetam Harpyiarum uni sermonem humanum tribuisse, nisi illi etiam qui philosophi videri volunt, simiae purpuratae, huismodi nugas simpliciter ceu veras proponerent, quod hominis insane deliri est. Penelope (Odyss. [GR]) duas Pandarei filias orbas a Venere educatas, iam nubiles ab Harpyis raptas et Furiis traditas ait, Eustathius: ubi Harpyiae a Furiis distinguuntur, cum alii easdem faciant.

Harpyia, urbs Illyriae iuxta Encheleas, Stephanus. Harpyia etiam nomen est unius e canibus Actaeonis, apud Ovidium.

70 - de Harpe & Harpyis