Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

71 - de Heliodromo usque de Himantopode

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE HELIODROMO.

HELIODROMOS est avis in India, quae mox nata evolat ad Orientem versus Solem: et statim cum Sol vertit se ad Occidentem, rursus eundem sequitur. Annum vitae unum non excedit. parit marem et foeminam. Haec avis pota gratiam conciliat. Nam si quis eam aperuerit, et interiora eius gestaverit, passans (condiens, inveterans) eam myrrha, ditescet. In cibo etiam sumpta bonam valetudinem efficit. et qui gestaverit eam cum ab omni morbo tutus perpetuo, tum etiam dives reddetur, Kiranides.

HEMONION, [GR], herba et avis quaedam, Hesychius:

DE HELORIO.

HELORIUS, [GR], avis creci similis traditur, hic ut et trochilus et carulus, mari tranquillo littoribus advolant, victum ex piscibus quaerens. Non probo eos qui elorium sine aspiratione scribunt. videtur enim haec avis (ardeae vel ibidi similis) nomen [GR], id est a paludibus accepisse, quod circa eas nimirum degere soleat. Homerus [GR] vocat [GR]: ut Iliados primo, [GR].

DE HERCYNIAE SYLVAE AVIBUS.

IN Hercynio Germaniae saltu inusitata genera alitum accepimus, quarum plumae ignium modo colluceant noctibus, Plin. Saltus Hercynius aves gignit, quarum pennae per obscurum emicant, et interlucent, quamvis densa nox obtegat, et denset tenebras. Unde homines loci illius plerunque nocturnos excursus sic destinant, ut illis utantur ad praesidium itineris dirigendi, praeiactisque per opaca callium, rationem viae moderentur indicio plumarum refulgentium, Solinus. Emeriae (nomen corruptum apparet pro Hercyniae) quae noctu volantes pennis aerem illuminant, et in tenebris magis quam interdiu lucent, sicque produntur et capiuntur, Iorath. Author. de nat. rerum et Albertus Magnus has aves lucidias a luce nominant.

DE HIMANTOPODE.

PORPHYRIONIBUS rostra et praelonga crura rubent. haec quidem et himantopodi, multo minori, quanquam eadem crurum altitudine nascitur in Aegypto. insistit ternis digitis. praecipue ei pabulum muscae. vita in Italia paucis diebus, Plinius. Dubitandum autem videtur, cum inquit, haec quidem et himantopodi, utranque ne partem quae in porphyrione rubet, hoc est rostrum et crura, an crura tantum intelligere debeamus. nam hic, pronomen cum de duobus dictum est, ad posterius referri solet. Vuottono quidem et Bellonio utranque partem in hac ave, similiter ut in porphyrione rubere placet. Scio haematopodas videri nominatas aves has, a colore pedum sanguineo. Caeterum multi codices Pliniani tam in Indice quam hoc loco, himantopodas habent, ex argumento pedum, quasi loripedes. ait enim crura iis praealta esse. nam et populi Aethiopiae, qui serpendo (id est, ut Solinus interpretatur, flexis crurum nisibus) ingrediuntur, Imantopodes Pomponio Plinioque vocantur. In disputationem revoco, non decido rem, Hermolaus in Plinium. Sed himantopodes cum aspiratione scribendum iis facile constat, qui Graece sciunt. Lentis cruribus esse Himantopodas scribit Mela Pomponius: tu interpretare loreis, ex nominis quoque etymo, Caelius. Himantopodes ([GR]) aves nomen a crurum tenuitate habent. hoc novum in eis, quod maxilla inferiore fixa, superior solum ipsis moveatur, Oppianus lib. 2. de aucupio.

Inter aves mihi cognitas, nulla non quatuor digitos in pedibus habet, praeter pluvialem, et tres alias: quarum unam Galli vocant Guillemot, alteram Canne petiere, tertiam pie de mer, id est picam marinam, (bistardam ego addiderim, et charadrium nostrum) est autem pica haec veterum haematopus, quae in nostris littoribus raro quidem, conspicitur tamen aliquando. ea corporis mole est, qua avis aigretta Gallis dicta, alis praedita instar gaviae (muettam Gallice vocat. cuius alae oblongae sunt, et in acutum fere desinunt) corpore phoenicopteri (quem Galli flambant nominant) rostro quatuor digitos longo, ut gallinaginis, unde et gallinaginem marinam aliqui appellant. figura quidem ab omnibus aliarum avium rostris differt: nam circa finem planum et latiusculum est, et in acutum desinit, (applati et agu par le bout,) et modice nigrum in fine: cum caetero tota rubeat. Caput totum et collum: et tota superior (prona) alarum pars per transversim albet, unde a picae colore Galli nomen ei imposuerunt. In ventre etiam et sub alis alba est. Cauda in fine nigra, longa ut anatis. Digitos in pedibus duos habet coniunctos, et tertium interiorem separatum. calcis loco nullum habet retro parvum ut caeterae aves aquaticae habere solent. Pedes ei molles, non ita sicci et duri ut in aliis. Crura tres digitos (sic habet textus Gallicus, videtur autem corruptus, ne crura rostro breviora sint) longa. digiti pedum breves, cum ungue uno flexo ut in bistarda. Caro eius improbatur, cum sit dura et valde nigra. Gula praegrandis est, ampla et valida, Bellonius in Singularibus Observationibus lib. 1. capite XI. sed rursus lib. 2. cap. 32. Supra (inquit) scripsi de ibide nigra, haematopodem esse coniiciens: sed nunc re diligentius animadversa, ibidem nigram cuius Herodotus et Aristoteles meminerunt esse statuo. magnitudine est qua avis Gallice dicta corlis (arquatam interpretor) vel paulo minor, tota nigra, capite phalacrocoracis, rostro versus caput plus quam pollicari crassitudine, quod in acutius tendit, et modice inflectitur, colore rubro: ut crura etiam, quibus alioqui ardeam stellarem refert. collo ut aigretta Gallorum, ita ut quum primum vidissem hanc avem corpore et habitu vel gestu ardeae stellari simillima mihi videretur, Haec ille. atqui supra (lib. 1. cap. XI.) haematopodem, non hanc ibidem nigram (quae mihi corvus sylvaticus noster videtur) sed aliam avem esse coniecerat, quam Galli vulgo picam marinam a coloris varietate nominent: cum ibis nigra, ut ipse scribit, tota sit nigra.

Est apud Anglos in locis palustris avis quaedam, longis et rubris cruribus, nostra lingua

redshanca dicta: cui an descriptio Haematopodis Pliniani conveniat, qui apud Anglos degunt investigent et examinent, Turnerus. Ego hanc avem, de qua Turnerum sentire coniicio, primo loco inter duodecim Gallinularum aquaticarum genera descripsi, et Erythropodem maiorem nominavi. himantopodis quidem historia ei non convenit. Eberus et Peucerus haematopodem et erythropodem non distinguunt, et fringillam rubram interpretantur nulla ratione: nam et communem fringillam sic vocant, [GO].

HIPPOCAMPTUS, [GR], avicula quaedam, Hesych. et Varinus.

HIPPOS avis alicubi apud Aristotelem nominatur, Gaza piponem vertit: alibi vero[GR] similiter piponem. Vide in Pico A.

 

71 - de Heliodromo usque de Himantopode