Conradi Gesneri

Historiae animalium liber III qui est de Avium natura - 1555

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

122 - de Ulula

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GO] = gotico - [GR] = greco - [HE] = ebraico

DE ULULA

A.

THEODORUS [GR] ex Aristotele ululam interpretatur: in oti vero descriptione, dicente Aristotele otum a nonnullis nycticoracem vocari, ipse nycticoracem vertit ululam, cum nycticoracem alibi cicumam transferat. vide in Nycticorace in Elemento N. Aetolius alicubi apud Aristotelem scribitur perperam ut iudico pro [GR], ut dicam in C. [GR], genus avis nocturnae, Suidas: apud quem hoc nomen similiter scribitur in vocabulo [GR]. ego utrobique [GR] legerim.
Iim, [HE], Hebraicum nomen, varie transferunt, onocentauros, ululas, bubones: vide in Quadrupedum vivip. historia in Onocentauro. Ululae Esaiae 13. ab omni translatione nomine ipso Hebraeo Iim appellantur.
Septuaginta tantum interpretes pro his onocentauros in translatione posuerunt. Sunt qui ululas putent aves esse nocturnas, ab ululatu voci, quas vulgo cavannos dicunt, Eucherius. Lilith interpretantur lamiam, onocentaurum, noctuam, ut annotavi in Onocentauro: et forte ululam significat alludente vocabulo. Struthio Hebraice iaenah dicitur ab ululatu: ianah enim ululare est aliquando Hebraeis: unde est quod quidam ululam interpretantur, Paul. Fagius. lege in Struthocamelo et in noctua. Kipod non ulula, nec aliud animal est, ut quidam suspicantur, sed omnino erinaceus, quod in historia eius demonstravi.
Ulula apud Italos aliquos nomen servat, ut audio, ab aliis vulgo barbaiano dicitur. Scoppa nyctocoracem barbaiano interpretatur. alludit nonnihil hoc nomen ad Hebraicum iaenah, et bath iaenah. Lusitanis corusa dicitur, nomine forsan a corvo deducto, ut sit idem nycticoraci. Gallis cheueche, vel hibou secundum alios, Robertus Stephanus. alii scribunt hybou (sed hybou, aliis bubo est) vel grimauld, vel machette, ut Avinione. Germanis [GO]. quanquam aliqui haec nomina etiam noctuae tribuunt, sed improprie. nam sive per onomatopoeiam, sive a Latino nomine facta sunt, ululam non noctuam (cuius vox est diversa) significant.

Ge. Agricola ululam Germanice interpretatur [GO]. Anglis an howl, an howlet: vel, ut alii scribant, an owele, an howlet, an oull. Illyriis sowa. Polonis Puszzyk.

B.

Aluco maior gallinaceo est, ulula compar, (id est aequalis gallinaceo,) Aristot. Vuottonus vocem [GR] non ad magnitudinis comparationem refert: sed ad formae similitudinem, veterem in hoc intrpretem secutus. ego quanquam aluconem et ululam aves specie non disimiles esse fateor, Aristotelem tamen hoc in loco magnitudinem utriusque ad gallinaceum comparasse (cui aequalis sit ulula, aluco maior) non dubitarim. Ulula, asio, aluco simili specie constant, Idem alibi. Ungues habet aduncos, Idem et Plinius.

Ululae ([GO]) apud Helvetios abundant, Stumpfius. Ululae genus quod aliquando inspexi, huiusmodi erat: Magnitudo gallinae vel supra. color ruffus nigro conspersus. rostrum albicans, breve, ut in genere noctuarum, aduncum, ita ut superior pars multo longior sit, oculi magni, nigri, pupilla obscure ruffa. margines palpebrarum rubicundi. membrana nictanti superne obducebatur. Pinnulae inter oculos et rostrum multae, densae, cinereo, cinereo fere colore. Collum agile multum retro. Crura albicantia, punctis conspersa lividis, hirsuta ad pedes usque. Pedum digiti bini ante, totidem retro, quod in illo genere cuius picturam in praecedenti pagina dedimus, non contigit; sed in altero, cuius historia proxime sequetur.

C.

Ulula avis est lucifuga, Albert. Nocturna est, carnivora, picas venatur ut etiam aluco, Aristot. Nocte vagatur ac pascitur, die raro apparet. colit haec etiam saxa et speluncas. victus enim gemini est. pollet ingenio ac industria in vitae muneribus, Iidem. Oculi earum interdiu hebetes, ut et aliarum nocturnarum avium, Plinius. Ululam Varro a sua voce dictam scribit. Ast ululant ululae lugubri voce canentes, Author Philomelae. Servius nominatam ait [GR], quod est ululare ac flere. Avis luctisona est et funebris, Textor. A planctu et luctu nominatur. clamans enim aut fletum imitatur aut gemitum, Isidorus. Quibusdam avibus brevem et temporarium natura cantum commodavit, hirundinibus matutinum, noctuis serum, ululis vespertinum, bubonibus nocturnum, Apuleius 2. Floridorum. ubi etiam querulum ululae carmen appellat. Noctuae cum bubone et ulula cognationem habent: sed differunt voce. nec enim ululant, verum aedunt sonum quem Aristophanes [GR] nominat, Ge. Agricola. Qui aegolius vocatur, quaternos fere parit. Plinius 10. 60. ex Aristotelis historiae anim. 6. 6. ubi [GR] τ. pro γ perperam legitur, quod Gaza non animadvertit.

D.

Ulula colarem rapit, caeterique adunci, und his oritur bellum, Aristoteles: qui alibi ululam et aluconem cittas, id est picas venari scribit, ut suspicer nomen colarem forte corruptum esse, praesertim cum nec ipse Aristoteles alibi, nec alius quisquam eius meminerit: cittan aut [GR] malim, aut collurionem.

G.

Ulula avis cocta in oleo, cui liquato miscetur butyrum ovillum et mel, ad ulcera sananda valet, Plin. Ululae fel praedicatur ad albugines, suffusiones, caligines: adeps similiter ad claritatem, Idem.

H.

a. Onocrotalus est avis illa quae fixo in palude rostro horrende clamat, et vulgo butorius dicitur, (haec ardea stellari est, non onocrotalus,) quae etiam in Esaia vocatur ulula, Obscurus, tres aves longe diversas in unam confundens.

c. Certent et cygnis ululae, sit Tityrus Orpheus, Vergilius Aegl. 8.

d. Est sine laetitia volucris, altera sine sanguine, ut fertur in aenigmate quodam Germanico: ululam et apiculam interpretantur.

h. avis est luctisona et funebris, Textor. Apud augures, si lamentetur, tristitiam: si taceat, ostendere fertur prosperitatem, Isidorus. Ulula clamans, tristitiam: tacens autem et contra dextram sedens alte, vel ad dexteram volans et tacens, prosperitatem denunciat, Albertus.

PROVERBIA. Noctuas Athenas vertendum fuerat ab Erasmo Rot. ubi convertit, Ululas Athenas. Vide in Noctua. Invenio Germanica quaedam proverbia apud Eberhardum Tappium: [GO]. Primis duobus Latinum illud opponit, E squilla non nascitur rosa, tanquam eiusdem sententiae, Tertio illud, Suus rex reginae placet. Quarto illud, Asinus inter simias, ubi stolidus aliquis incidit in homines nasutos et contumeliosos.

DE ALTERO GENERE ULULAE,QUOD
quidam flammeatum cognominant.

FIGURA haec est generis cuiusdam ululae, quod Germani circa Argentoratum vocant [GO], id est ululam flammeatam, quod nescio quomodo plumis circa faciem mulieris peplo seu flammeo obvolutae caput et faciem referat. Flandri [GO], id est ululam templorum. Hollandi [GO], nescio quam ob causam. Facies et tota fere pars supina ei albicat, ut pictura ostendit, quam a pictore et eodem aucupe Argentoratensi accepi. nam ipsam avem nondum vidi. Prona pars omnis ad cinereum inclinat, maculis et lineis aspersa nigris passim: per alas etiam ruffis maculis, quarum una per transversum oblonga est. Frontem transversam linea plumis condita flavis insignit. Crura fusci vel cinerei coloris, binos ante digitos et totidem retro habent. Turnerus et secuti ipsum Eberus ac peucerus otum interpretantur Germanice, [GO]: Anglice Turnerus etiam a hornoul. Ego otum diversum facio, ut in eius historia ostendi. Primus omnium Gyb. Longolius otum noctuam flammeatam interpretatus est, sed diversam ab ea quam nos sic nominamus, avem intelligens. nam plumas eam circa aures erigere scribit, auriculasque veras imitari. et de eadem forte etiam Turnerus intellexit, quoniam Anglice nominari tradit a hornoul, id est ululam vel noctuam cornutam. Nuper amicus quidam eruditus hanc avem, cuius figuram posuimus, a Gallis cisalpinis vulgo damam, id est matronam nominari mihi retulit, eandem ob causam propter quam nostri flammeatam appellant. noctuae similem esse aiebat, sed maiorem: cuius etiam digitum demonstrabat ungue magno et nigro munitum, pilis obtectum subruffis usque ad unguem, quod in eo gener quod pictum nos damus non apparet: ut duae forsan eiusdem generis species sint.

VOISGRA avis quae se vellit, augures fecilitram appellant, Festus.

122 - de Ulula