Geoponica

traduzione di Janus Cornarius - 1543

trascrizione di Fernando Civardi - transcribed by Fernando Civardi

Gli autori sono stati emendati in base a
Geoponica sive Cassiani Bassi Scholastici De Re Rustica Eclogae
recensuit Henricus Beckh - Teubner – Stoccarda e Lipsia – 1994

Liber XVI

 


Si raccomanda l'opzione visualizza ->  carattere ->  medio del navigatore
The navigator's option display
->  character ->  medium is recommended

[GR] = greco

CASSII DIONYSII UTICENSIS
DE AGRICULTURA LIB. XVI.

HAEC insunt in hoc libro; qui decimus sextus est selectarum de agricultura praeceptionum, et continet descriptionem diligentiae circa equos adhibendae, curationem et nutritionem eorundem, Itemque de asinis et camelis.

Cap. I.
De equis.
Absyrti.

EQUAS foeminas ex quibus pullos educabimus esse oportet bene compactas, et magnitudinem iustam habentes, pu<l>chrasque aspectu, habereque latitudinem in part. Alvi iuxta ilia et lumbos. Aetate sint non minores annis tribus, neque seniores annis decem. Equum vero admissarium corporis complexu esse oportet magnum et partibus omnibus bene compactum. Tempus salienti ab aequinoctio verno, hoc est a vigesima secunda Martii, usque ad secundam et vigesimam Iunii, quo partus fiat circa temperatissimum anni tempus, in quo herbae ac gramina virescant. Gestat enim equa in utero menses undecim, et dies decem. Conceptus autem post solstitium aestivum degeneres et inutiles fiunt. Admissionis tempore equus a laboribus ferias agat. Salire autem non saepe in die ipsum oportet, verum bis solummodo, mane et vespere. Si semel incensa equa, marem non admiserit

post dies decem ipsi rursus adducatur. Si vero neque sic admiserit, segregando est, ut quae iam concepit. Quum autem conceperint, curandum est ut ne plus iusto misceantur, neque frigidis requiescant locis. Contrarium est enim praegnantibus frigus. At vero mares alacres ad venerem faciemus, si detersa equae natura ipsi nares illeverimus.

Pullum generosum futurum sic cognoscemus tum ex animalibus, tum ex corporeis virtutibus. Velut exempli gratia ex corporis virtutibus, Caput habet parvum, oculos nigros, nares non collapsas, aures breves, collum tenerum, iubam profundam paulo crispiorem, ad dextram cervicis partem reclinatam, pectus latum et plenum, humeros magnos brachia recta, alvum istae molis, testes longos, spinam maxime quidem duplicem, sin minus non gibbosam, caudam magnam pilis densam ac crispam, crura recta, femora musculis plena, ungulam probe expletam ac {circunscriptam} <circumscriptam>, et undique aequaliter compactam, renunculum parvum, unguem solidum. Ex his omnibus manifestis sit pullus in bonum ac magnum equum evasurus. Ab animalibus porro virtutibus sic experimentum sumere oportet, Si non fuerit pavidus et consternatus, neque ab apparentibus derepente perterreatur, et in grege pullorum primus apparuerit, non cedens, sed expellens proximum, et in fluminibus ac stagnis non expectans ut alius prior inscendat, sed ipse intrepide primus hoc faciat. Mansuefaciendi autem sunt pulli decem et octo mensibus impletis, capistraque ipsis {circunponenda} <circumponenda>, foenum ad presepe suspendendum, ut eius contactui adsuescat, et non reverentur postomidum, ut eius contactui adsuescat, et non revereatur postomidum strepitum. Ubi autem trium annorum est, docetur antequam ventrosus fiat. Tempus vero

et aetatem equorum, et omnium solidipedum et integras ungulas habentium, ferme et cornutorum, cognoscemus ex dentium iactu. Triginta etenim mensium factus pullus, priore abiicit sive anteriores, quos Graeci a secando tomeis appellant, mediis duobus superne et inferne abiectis. Inizio quarti anni rursus alios abiicit inferne et superne duos ex utraque parte. Videturque tunc producere eos qui canini appellantur. Perfectis autem quatuor annis ubi iam apprehenderit quintum, reliquos eiicit, inferne et superne ex utraque parte unum. Eos vero qui nascuntur cavos habet. Sextus deinde ingresso annum, primorum cavitates explentur. Ubi vero septimum attigerit omnes habet completos, neque ulla inde cavitas restat. Quod ubi contigerit non amplius facile est annos conoscere. Caeterum equus in universum non aegrotabit, si cervi cornu ei amuleti vice alligabis.

Cap. II.
Equi signa sive notae.
Pel{l}agonii.

QUIDAM etiam equos heterophthalmos Graecis, ab alterius oculi varietate appellatos, inter pulcherrimos recensent, qualem fuisse ferunt equum Alexandri Macedonis Bucephalum. Linguam autem probant in equo tenuem et longam, faciem simam aut aduncam, cervicem altam, colorem glaucum, laudant et non titilosum, staturam rectam, collum plenum et crassum non breve, ventrem compressum, et ad ilia contractum, magnitudinem iustam, venas per totum< >corpus notabiles et elevatas, colorem abunde nigricantem. Plato albos probat, tanquam in albo et nigro summa laus consistat. Puniceam quoque inter bobos equos connumerant. Contingit autem et aliorum

colorum bono saepicule equos esse. Boni praeterea equi et haec nota est, quando stans impatientes tolerat quietem, et terram pedibus pulsans cursum meditatur.

Cap. III.
De medela diversorum morborum.
Absyrti.

SI gracilescat equus, frumentum torrefactum, aut ordeum pinsitum dupla mensura ipsi obiiciatur, ter in die potum ducatur. Si vero perseveret macies, furfur frumento misceatur, et levibus gymnasiis exerceatur. At vero si non sit edax, solani et polii folia aqua potabili trita et diluta naribus infundunt. Ordeum vero ervum aqua macerata proponunt. Aut melanthii cyatos duos terunt, et ammixtus olei cyatis tribus, cum vini hemina faucibus infundunt. Nauseantem curabis allio trito, et vini hemina affusa, ac data. Si urinae emittendae difficultate teneatur, ovorum decem candidum ad praedicta ammixtus per os infundimus. Neque boves neque equi aegrotabunt, si cervi cornu ipsi pro amuleto alligabis.

Cap. IIII.
De febbricitante equo.
Eiusdem.

FEBRICITANS equus calido lavacro curetur, hyeme vero foveatur, ut ne frigescat. Alimentum potissimum erui aut tritici farinae exhibeatur, in potu aqua tepida offeratur, vino cum oleo tepefacto totum corpus inungatur, venterque purgetur, et sanguis ex collo, aut venis circa guttur, sive pectus, aut de pede detrahatur. Genua aceto calido confricentur, ubi vero convaluisse videtur, aqua calida lavetur. Si vero ex lassitudine febricitet et macilentus reddatur, lactis caprini heminam, amyli mensuram, olei geminae dimidium, ova quatuor, ammixto portulacae contusae succo,

ad dies tres aut plures infunde, donec sanus fiat. Si vero ob humorum impressionem in tonsilas, aut partes circa caput factam, febrierit, confovendus est ipse, et palatum eius sale cum origano tuso, et per oleum excolato illinatur. Pedes et genua aqua calida calfiant: partes circa os solano trito et vini fece confricentur. algis aut viridi gramine, seu foeno, absque hordeo nutritur. Si vero sanguis per nares ipsi feratur, coriandri succus, aut laveris succus dilutus, per nares infundatur.

Cap. V.
De lippiente.
Eiusdem.

SI oculus equi sit inflammatus, thuris masculi, sive ut alii habent, medullae agninae, utriusque drachmam unam, croci, ossis sepiae, utriusque drachmam unam, olei rosacei drach. Decem, candidum ovorum decem, miscebis simul et sublines. Aliud ad oculum inflammatum medicamentum, constat ex thure, amylo, melle Attico.

Cap. VI
De albugine.
Eiusdem.

SAL ammoniacum tenuissimus ad mel Atticum, aut aliud bonum misceatur et illinatur, aut butyri tantundem adiiciatur,. Aut sepiae os tritum per harundinem insuffletur. Aut silphii radix cum oleo tusa, bis in die sublinatur. Aut erucae semen integrum velut est insuffletur in oculum, et minatur, donec semina attenuatoria sua acredine attenuant et extergant ipsas albugines.

Cap. VII.
De nervis.
Eiusdem.

SI a nervis infestetur equus, aqua calida ipsi partemque ac caput perfundantur. Deinde adipis bubuli, et myrrhae, ac sulphuris pares portiones ollae indantur. Sed et alvi evacuatione utendum est, et sanguis ex cauda detrahendus.

Cap. VIII.
De profluvio alvi.
Eiusdem.

SI alvus fluat, sanguis ex venis in capite auferatur, bibat aquam tepidam farina hordacea permixtam. Si inde nihilo mitius malum fiat, oleum per< >nares infundatur. Cohibeat autem et mali punici putamina alvum profluam, una cum rhoe Syriaco contusa, et per os exhibita.

Cap. IX.
De tormine.
Hieroclis.

EQUUS torminosis lavetur aqua calida, et contegatur. Deinde myrrhae drach. V. vini veteris heminas VI. olei heminas. III. simul diluta, et in tres partes divisa infundito. Venter insuper aqua calida marina, aut myrti baccis in aqua coctis calfiat. Polii etiam folia, abrotonum, aut amygdalae amarae, ammixto vino nigro austero infundantur, aut mali punici putamina cum aqua. Prodest et apii semen, et cucumeris pari portione, utrunque cum mellis et vini pari mensura in potu datum. Aut cardamomi semen tritum cum aqu, medica etiam herba madida obiicitur, itemque hordeum. Volvulosi porro equi infuso per sedem immisso eluuntur, quod ex beta aquae incocta, et nitri drachmis quadraginta, additis olei drachmis triginta, constat. Eodem modo et nitrum tritum cum vino infundere per anum potes. Similiter etiam si ad terram minxeris, et luto inde accepto, ventrem illeveris, tormina sedabit.

Cap. X.
De pulmonis vitiis.
Eiusdem.

VITIA in pulmone haerentia et consistentia, acetum acre tepefactum et infusum sanat, aut urina hominis cum adipis suilli liquefacti drachmis viginti. Cavendum autem ne ex muliere sit urina, cui naturales subeunt purgationes.

Cap. XI.
De tussi.
Eiusdem.

INCIPIENTE tussi, farinam hordeaceam ammixtus fabis, aut ervo in potu exhibere oportet. Invalescente autem tussi, mellis cyatos duos, picis liquidae tantundem, olei tantundem, butyri drach. XXIIII. Calefacies, et adipis suilli veteris modica parte adiecta exhibebis. Quod si neque sic sedetur marrubium teres cum oleo, et sale, vinoque diluta infundes. Alii marrubii succo, et oleo, et rutae sylvestris radice utuntur, quidam etiam thus ammiscent, aut ipso cum oleo utuntur.

Cap. XII.
De ignoto morbo.
Theomnesti.

SANGUINIS detractio ex utroque armo fiat, pharmacum etiam praeparatur hoc modo. Ruta modica cum lapathi radice tunditur, atque heminis tribus additis, et opoponacis drach. Duae inde ammiscentur. Noctu vero et interdiu farina frumentacea pascere ipsos oportet aqua diluta, ita ut in potu eam accipiant. Si vero gregarios equos morbus apprehenderit, minoribus quidem gari et olei {ciathi} <cyathi> tres, maioribus duplum, infundatur.

Cap. XIII.
De urinae difficultate.
Absyrti.

QUIDAM cepam ablato cortice circum vesicam ponunt, Alii apii semen tritum cum vini heminis duabus, aut cepe semen eodem modo cum vino, aut columbinum stercus, aut polii folia, aut smyrnii corticem siccum aut nitri drachmam cum allii capite contuso, infundunt cum vino. Alii vino nigro utuntur.

Cap. XIIII.
Si sanguinem mingant.
Eiusdem.

LOMENTO fabae purgato cocto, adipem cervinum miscebis, et cum modico vino per os ad triduum infundes. Aut lactis caprini hemina, amyli mina dimidia, ova

decem olei cyathi tres, oia mixta simul per cornu infundantur.

Cap. XV:
De ulceratione.
Eiusdem.

SI spina equi exulceretur, iridis radix unitur, et tusa inspergitur. Aut cannabis ustae cinis melle imbutus illinitus, ipsis partibus urina vetere prius elotis ac depuratis.

Cap. XVI.
De inflammatione.
Eiusdem.

OMNIS inflammatio sale, et oleo, aut polii folio usto, et vino diluto, aut verbasco in vino cocto, cataplasmatis modo impositis curatum.

Cap. XVII.
Malaga ad articulos.
Pelagonii.

THURIS drach. VIII. galbani tantundem, fecis vini drach. XII. resinae frictae, nitri, sulphuris, singulorum drach. IIII. sinapis Aegyptii cyathum, nasturtii tantundem, baccas lauri centum, ficuum aridarum minam, r<h>ododaphnes folia pauca, calcis non extinctae quod satis est: Arida tusa liquidis excipiuntur, et panniculo infarta imponuntur.

Cap. XVIII.
De scabie.
Eiusdem.

PICIS liquidae ex cedro, resinae, aluminis, pares portiones cum aceto illinantur in sole. Aut confrictis locis affectis ex cinere calido, ablutisque donec cruenti reddantur, postea argenti spuma et alumen probe tusa, cum oleo lentiscino illinantur. Aut spumae nitri, et spumae salis, ac farinae triticea singulorum pares portiones aceto dilutae imponantur. Aut cineris radicis capparis ustae quantum satis videbitur, ammixto adipe suillo, elota prius ex lixivio parte, illinatur.

Cap. XIX.
De hirundine.
Absyrti.

SI equus hirundinem devoraverat, reclinato supino oleum calidum ammixto vino per cornu infundatur. Aut cimices in conspectu ipsorum exurito, aut in naribus ipsorum

Cap. XX.
Quomodo scorpii aut alterius reptilia plagae medearis.
Hippocratis.

PARS percussa fimo bubulo integatur, aut solano tuso, aut tithymalo, aut hyoscyami semine, aut succo seminis lini, aut alumine, aut spuma nitri, aut sale fricto. Unum ex his adhibitum iuvabit. Sed et aqua per linteolum excolata, et in nares infusa medeberis. Et in universum quidem ad omnes ferme reptilium plagas, ut plurimum eadem auxilia et homines curant, et pecoribus salutaria existunt. Caeterum ad particulares morbos, et equis, et asinis, et mulis, sanguinis detractio commoda est.

Cap. XXI.
De asinis ad coitum idoneis.
Absyrti.

ASINOS admissurae et ad coitum idoneos sic eligimus quemadmodum et equos, eodem etiam modo educabimus. Quidam recte faciunt, qui etiam sylvestres mansuefaciunt. Est enim prolificatio ipsorum optima, utpote qui non conclusi teneatur, sed libere vagentur. Valde autem mansuescit hoc animal, et ad omnia similiter, ut praedicti domestici inseruit , et nunquam reliquorum animalium more, si semel mansuetus redditus est, rursus efferatur. Paetus quoque eius ipsi similes evadunt. At vero salire huiusmodi animalia paucis diebus ante solstitium aestivum oportet. Conceptum gestat in utero asina menses duodecim. Praestat autem ut equae ab asinis inscendatur, quam ut asinae ab equis. Quidam diligentiores circa hanc rem, asininos pullos

equorum foeminis subiiciunt. Nam et meliori lacte enutriuntur, et simul educati maiori amore erga equas afficientur, ob communem videlicet educationem, quare et maiori alacritate eas appetent, ac inscendere gestiens. Sit autem mactationis tempus duorum annorum. Quemadmodum in equis. Asini ad coitum ab annis tribus usque ad decem commodi sunt. Procurandumque est ut asini admissario bona forma praediti sint. Tales enim erunt etiam qui inde generabuntur. Quidam maius studium circa hanc prolificationis rationem adhibentes, admissarium asinus sive equum, sive aliud quodvis animal, eo colore quo sobolem generari volunt, tali pallio induunt atque insternunt. Qualis enim erit pallii color, quo admissarius obvelatur, talis coloris etiam partus evadet. Caeterum claudicantes asinos curabis, si aqua calida totum pedem circumlaveris, et scalpello expurgaveris. quod postquam feceris, urinam veterem calidam, in qua adeps maxime caprinus eliquatus sit, aut si is haberi nequeat, eubulus, circumfundes, atque hoc facies usquequo sanitatem adipiscetur.

Cap. XXII.
De camelis.
Didymi.

DIDYMUS in {georgicis} <Georgicis> suis tradit camelum sitim tollerare usque ad triduum, Scabiem vero eius cedria, curari. Camelis, neque matri, neque sorori commiscetur. Camelum autem Bactrianam in montibus Indicis, a suibus feris q{i}ui isthic commune cum ipsis pabulum habent, concipere idem Didymus prodit. Ex sue vero sive apro et camelo foemina, gignitur Camelis geminatur tuber habens, quemadmodum ex equis et asinis mulus. Multas autem notes quibus patrem refert, Camelus habet inde prognatus: nam et densum pilum, et virium robur possidet, et in luto non facile

labascit, sed a viribus suis erigitur, duplumque pondus gestat, comparatione aliorum camelorum. Bactrianos autem camelos appellant, fortassis quod in Bactris primum nati sunt. Vidi camelos cursores equis cursu comparatos, et qui equos etiam cursu superarunt, Florentinus in Georgicis suis prodit se vidisse Camelopardalim. Ego autem ab India adductam vidi Camelopardalim in Antiochia.

Liber XVI